Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1214. [1208.] In cantore non ratio, sed judicat auris.
[ERROR: no reftable :]In fatuum cujusdam cantoris laudatorem.
Krša
Cantori plaudis; nec scis, quae verba loquatur, Sensa suis substent an satis apta modis. Quid si discordet cantu sententia? Quid si Res dura et molles dissideant numeri? Scilicet id nihil est: captus dulcedine vocis Non quaeris, quidnam vox sibi, Quinte, velit. Nec ratio quidquam, verum omnia judicat auris, Cassus mente omni cui placet ille sonus. Sic brutas olim pecudes Rhodopeïus Orpheus Non intellecto carmine detinuit.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.