Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

109. In Tullum maledicum.
Dente malo absentes gaudes quod rodere, Tulle,
Nempe audis magno praeditus ingenio,
Salsusque et lepidus; quae dicis non sine risu
Laudantur multis omnia laetifico.
Sed tibi ne nimium placeas tamen. Hos dare plausus
Praesenti suerunt scilicet; abfueris
Ut paullum, nemo est, quin, quod facis, hoc tibi reddat,
Nec magno, pravo sed vocet ingenio,
Nec salsum et lepidum, nigrum at plenumque veneni,
Nec dignum laetis plausibus, ast odio.
Horum aliquam posses si partem audire, pigeret
Posthac absentes rodere dente malo.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.