Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1029. [1023.] In Quintum, nimium stulte sibi ipsi placentem.
Visere quod vetulam juvenis, foedamque venustus
Gaudes, Quinte, equidem cur id agas video.
Nempe times, melior si qua est, tibi scilicet illa
Multo, quam tu illi, ne sit amabilior.
Mirari nec enim vis quemquam, mirus at ipse
Esse aliis. Tuus hoc fonte amor exoritur.
Nec placet ista tibi, quam juras hercle placere,
Sed stulte nimium tu tibi, Quinte, places.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.