Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

95. [93.] Ad Balthassarrem Odescalchium, de Homeri illustrationibus.
Maeonidae interpres magnum mirabar Homerum
Nullis non illum vatibus anteferens;
Nunc magis at miror, diae quum fulgura lucis
Clara illi affundis, Balthasar eximie,
Atque, suis olim scripsit quae Popius Anglis,
Vis nota esse tuis non minus Ausonidis.
Urge opus incaeptum, lingua et mirandus utraque,
His patrios fines affice muneribus,
Atque doce, veri quae sit forma illa poetis,
Ignotam nostris quam doleo Arcadibus.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.