Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

82. [80.] Ad convictores Seminarii Romani, qui praepositum Societatis Jesu publice laudarant.
O, flos Italiae, pubes generosa, beatam
Si quis Loyolae dicere vult sobolem,
Quod multa illorum cumulastis laude parentem,
Dicturum id vere non ego diffiteor.
Illa tamen multo esse beatior est mihi visa,
Tales eduxit sedula quod juvenes,
Praestantes Phoebi, praestantes Palladis arte,
Praestantes grato pectore et ex animo
Gaudentes, altrix ipsorum nacta parentem
Munere quod divum est eximio eximium.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.