Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
7. Ad Bernardum Zamagnam.
Quae mihi dictarit versus, Bernarde, rogasti, Musa, Thaliane, an candida Calliope? Neutra mihi visa est, auditave: quod mihi de me Testanti si non credis, utramque deam Tute roga, visit nam te nunc, atque canenti Certatim adspirans utraque diva favet. Tempora me laetis transgressum versibus apta, Si qua cano, ridens utraque diva fugit.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.