Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

410. [407.] Ad Clementinam Rossiam.
Clementina, tuum tua nuper quod mihi nomen
Scripsit tam lepidis dextera literulis,
Servo equidem ac laetus servabo tempus in omne,
Parvum, at dulce tuae pignus amicitiae.
Hoc mi lectum animo sistet tot magna deorum
Dona, quibus mire, dia puella, nites.
Hoc mi virtutis, qua polles inclita, verae
Conspectum assiduo proderit admonitu,
Et mentem incendet pulchre, tua nomina gustans
Par tibi ut innocuis moribus esse velim.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.