Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

386. [383.] Laudat pennam, quam Cinnae suo discipulo vates donat.
Hanc anceps pennam, cycni quam dempsit ab ala,
Aptam olim campos nare per aerios,
Nunc atro niveam ductu signare [ERROR: no reftable :]signare] sive: sulcare Radelja papyrum,
Doctaque Palladiis condere verba notis,
Accipe, Cinna, tui munus nec sperne magistri,
Uti quo bene si munere non pigeat;
Fundet opes, auri quae vincant pondera, vincant
Omnes carorum divitias lapidum.
Nam caros lapides, atque aurum conficit aetas:
Quod fluit hinc, aetas perdere nulla potest.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.