Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

356. [353.] Unum pulchrum: virtus. [ERROR: no reftable :]Nil, praeter virtutem, esse pulcrum et amabile. Krša
Virtutem quod habet, quodque indicat, hoc ego pulchrum
Esse reor: virtus scilicet una placet.
Una subit, mulcens mira dulcedine pectus,
Una oculos, mentes et capit implicitas.
Nec pulchrum est quidquam, quidquam nec amabile, virtus
Non aliquo se se prodat ubi indicio.
Atque utinam ipsa queat manifesto in lumine cerni!
Terras late omnes ureret et maria.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.