Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

291. [289.] Ad Leuciam, italice "Santo Leucio"
ob leges ei datas a Ferdinando IV. utriusque Siciliae rege. [ERROR: no reftable :](Hoc epigramma impressum fuit Neapoli 1789. inter alia carmina Leuciae dicata, pag.a 52.) Radelja
Leucia parva, pio quae nacta in rege parentem,
Semoto felix aevum agis in nemore,
Nulla ubi vesanis fervent mala jurgia rixis,
Turgida non inflat pectus et ambitio,
Nullus perdit opes luxus, nec vulgus inerti
In vita et molli desidet otiolo;
Sed mores collit usque bonos, instatque labori,
Monstratum verae laudis et urget iter.
Salve, o, teque tuus nunquam non diligat auctor,
Atque suas pergat dicere delicias.
Salve, parva orsu primo, jam jamque futura
Sed magna, in magna nobilis Ausonia.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.