Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

277. [275.] De eodem. (fragmentum)
Ah valeat, quicumque unum legit usque Maronem,
Atque aliud vatum despuit omne genus!
Non Maro quod primos tenuit sibi victor honores,
Nulla est Romani gloria Callimachi,
Nec tua, Grajugenas doctos imitate, Catulle,
Carmina sunt medio digna natare mari,
Nec cinerem in nigrum digni sunt ire Tibulli,
Scilicet atque tui, Naso diserte, modi.
Vere novo ut vario se tellus gramine vestit,
Cultus et omnigenas explicat hortus opes;
Hic violae florent, hic nigrantes hyacinthi,
Hic rosa purpureis suave rubet foliis &.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.