Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

268. [266.] [ERROR: no reftable :]De navi aeria epigr. VII. Radelja De navi aeria.
Scire piget, vitae quos duci possit ad usus
Cymba recens nubes acta per aerias.
Scire sat est, coeli vectum sub caerula templa
Isse leves inter tandem hominem Zephyros.
Scire sat est, fieri quod numquam posse putatum est,
Humano effectum denique ab ingenio.
Scire sat est, tot post laudum decora ampla tuarum,
Hoc tibi partum uni, Gallia pulchra, decus.
Eximium decus et cunctis memorabile saeclis,
Desit ut, haud deerit quae tamen, utilitas.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.