Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

256. [254.] Ad Petrum Pizzellium, de hymno Sancti Petri, quem Stayus scripsit, cujusque modos ipse fecit.
Quam res, verba, modi constant! Quam quidque cohaeret,
Ac verae ad leges nectitur harmoniae!
Stayus aptavit rebus verba omnia; verbis
Omnes aptasti tu bene, Petre, modos.
Ergo quod canitur non solas influit aures,
Dulci sed mentes commovet illecebra,
Clavigerum et coeli dum laudant carmina, miro
Interea nostrum pectus amore calet:
Nec solum audimus fundi, sed fundimus ipsi
Certatim auditas corde silente preces.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.