Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

140. [138.] Ad Raymundum Cunichium Petri Rossii responsum.
Nulla solet vox grata magis, nullumque acroama,
Quam sua laus nostris auribus accidere,
Quod si a laudata veniant praeconia lingua,
Tum vero optatum nil magis esse potest.
Munere, mi Raymunde, tuo contingit utrumque, 5
Nec tamen his capior dulcibus illecebris;
Nam me animus nimis ipse sui sibi conscius urget,
Atque his indignum laudibus increpitat.
Quare age verte alio laudes et quidquid in illo
Peccavi scripto, simplice voce mone. 10
Tu censor mihi, tu judex, tuque esto magister,
Quando te talem Roma diserta probat.
Discipulorum unum e numero me finge tuorum,
aevo jam quamvis ingenioque senem.
Emerita Ascraeo nempe etsi barbita [ERROR: no reftable :]barbita] Kr ลก a : barbara Radelja trunco 15
Suspendi, facies, doctior ut moriar.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.