Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

104. [102.] De Victoria Odescalchia, ejusque gnata Flaminia. [ERROR: no reftable :]De Victoria Odescalchia, ejusque gnata Flaminia in Arcadum coetum cooptata. Kr ลก a
Totque ac tam raris gnatam Victoria praestet,
Flaminia an matrem dotibus, ambigitur.
Hoc omnes inter sed plane constat, utraque
Esse nihil toto cultius et melius
Foemineo in coetu, nec pol fore, ni dea summis
Huc aliqua e coeli sedibus adveniat.
Jure igitur matremque olim tam laeta recepit
Nympharum sacras Parrhasidum in tabulas,
Et nata in tabulas quod nunc dat nomen easdem,
Parrhasii nec pars abnuit esse chori,
Exultat, partumque sibi testatur honorem
Et plausu et laetis cantibus Arcadia.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.