Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
63. Ad Postumum. De laetitia.
Quam tu laetitiam dicis, me nomine vero Vera jubet ratio dicere stultitiam, Spinosas quae corde studet dum vellere curas, Haud vellit, penitus figit at usque magis. Quippe sibi indulgens animus dum gaudia captat, Froenaque dat fatuis laxa cupidinibus, Immemor ipse sui paullum mulcetur, inani Suaviter et rerum ducitur a specie, Dein redit ad se se, nec, quod sperabat, adempta Sentit, at aucta malae semina moestitiae, Atque iterum aegrescit curis et mente recepta Ipse suas ploret, Postume, laetitias.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.