Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MORALIA
1. Ad Quintum de Lycoride, famula formosa.
Pauper, inops, patrio deducta huc rure Lycoris,
Quinte, tuam subiit pulchra ministra domum.
Fallor? An huc vilis quae venit, Quinte, ministra;
Pulchra quod est, fiet jam domini domina;
Teque reget ductans et capta mente sequentem
Usque suum quovis flectet ad arbitrium?
Quaere aliam, jussusque pati quae possit heriles,
Jurgiaque et saevas pertimuisse minas.
Formosae nulli suerunt servire puellae;
Quo veniunt, semper sceptra superba gerunt.
2. Ad Antonium, nimis multa discentem.
Quod tibi opus, tibi disce; aliis discenda relinque,
Esse opus, Antoni, quae sibi quisque putat.
Discere qui cupide vult omnia, denique nescit
Id, sibi quod fuerat scire opus eximie;
Et dici prudens alienae dum studet artis,
Turpiter ignarus dicitur ille suae.
3. Ad Ponticum, stulte optantem divitias.
Pontice, divitiae, si recte utare, bonae sunt;
Sin contra, quis non autumet esse malas?
Recte utar, dicis; rem dicis, Pontice, magnam,
Multo et, quam reris, pol mage difficilem.
Unde, malum, tanta est fiducia; posse nocere
Nil tibi, quod nocuit, quod nocet innumeris?
Quid mi ergo suades, inquis? Nil, Pontice: tu ne ut
Spernas, stulti omnes quod sibi discupiunt.
4. Ad Avitum, dum alios curat, sui oblitum.
Das patriae, domui das tempus, das et amicis;
Das nullum interea tempus, Avite, tibi.
Nec, tibi quid prosit, quaeris, quidve obsit; in aevum
Vita sit aeternum, morsne parata tibi.
Quid juvet, heu, servasse alios, si te male perdas?
Vive aliis; primum vive sed ipse tibi.
5. Ad senem annos occultantem.
Foeda tegi nulla potis est ratione senectus,
Atque, tegi cum vult, foeda fit illa magis.
Corporis est vitium; studeat ni fallere, tantum;
Corporis atque animi, fallere si studeat.
6. Ad Corvinum inopes laedentem
Vi fretus vexas inopem, Corvine; referre
Nec metuis dignam ne queat ille vicem.
Nemo adeo est parvus, magnum quin laedere possit,
Seu re, seu verbo, cum gravis ira furit.
Ulcisci qui se non vult, iramque coërcet,
Hunc amat, huic poenas exigit ipse deus.
7. Ad Phyllin puellam aequo blandiorem.
Rustica sit, nolo; nolo, sit blanda puella;
Nec sylvis, nec mi fornice digna placet.
Verum hirtas malo, quam turpes: foemina turpis,
Phylli, mihi est, ultro quae petit ipsa viros.
Quod tibi dissimiles faciunt, quod, Phylli, caveto,
Ne facias, dici rustica dum metuis.
8. Ad Quintum, se illius dictis nequaquam moveri.
Nil moveor dictis, res est ubi pulchra, protervis;
Pulchra ubi res non est, laude nihil moveor.
Ipse mihi de me credo mihi conscius uni,
Nec studeo dici, Quinte, sed esse probus.
Dic quaecumque placet; vacuas tua verba per auras
Irrita in aërios cuncta volant Zephyros.
9. [ = Sat. 943] In Varum risorem.
Vare, levis dicti levis est et gloria; risu
Ullus non minor est fructus et ingenii.
Futile fit quidquid ridetur? Fit (mihi crede)
Qui risum captat, futilis ille magis;
Audit scurra etenim: vitae non ille severae
Utilis, in solo mirus et ille joco.
10. Ad Glauciam, invidia flagrantem.
Glaucia, dum rides populum, dum spernis inepte,
Factus es, heu, spreto fabula jam populo,
Teque doles passim rideri et denique sentis,
Junxit ubi vires, quam gravis est populus.
Sentis, nec quid agas, jam scis: succendere pronum est,
Sedare haud pronum scilicet invidiam;
Flagrat ubi, et, laxis qua se se immittit habenis,
Cuncta vorat, nigrum vertit et in cinerem.
Hanc licuit monito flammam vitare: moneri
Nunc quid opus, flamma qui perit in media?
11. Ad Lycorin, de Doryla nec mirando, nec contemnendo.
Vertit Amor rerum species, odium quoque vertit:
Hinc magni Dorylas fit tibi, mi nihili.
Ambos, credo, error ludit malus: heu, procul ambo
aeque diversis partibus abripimur.
Est quiddam medium; modo sit meus aequa, Lycori,
Nec magni fiet, nec nihili Dorylas.
12. Ad Corvinum, de gemma, in qua amor columnae alligatus nequidquam cupiens papilionem apprehendere [ERROR: no reftable :]Ad Corvinum, de gemma, in qua amor columnae alligatus nequidquam cupit papilionem apprehendere Krša
Maeret Amor durae devinctus membra columnae,
Quaeque miser patitur ferrea vincla gemit.
Papilio volitat juxta, quem prendere gestit,
Nec potis est; retinet firma catena manus.
Papilio levis hic mentem, corpusque columna,
Fac, referat, referet te tibi vinctus Amor;
Utiliter gemmam poteris, Corvine, tueri,
Servitio et finem ponere velle tuo.
13. Ad Cinnam, cujusmodi adolescentem probet.
Qui placeat juvenis mi prima aetate, requiris?
Dicam: prosit enim, si facile audieris.
Is placet, haud nimium gestit qui cuique placere,
Et fieri, quoquo venerit, eximius,
Quem pudor ingenuus commendat, qui sapit, omnes,
Nec vult confestim, noscere, quam sapiat,
Qui tacitus plerumque sedet, qui discere mavult,
Doctoris fungi quam temere officio.
Qui (longo sermone sequar ne singula) nulla
Non est re prorsum, Cinna, tibi absimilis.
14. Ad Tullam, de amore diuturno.
Si quis amor veniet, vis, omne is duret in aevum?
Ne quid agas, cujus postmodo poeniteat,
Nil facias, tibi causae unquam quod deinde pudori
Sit, nimius cum se, Tulla, remittet amor.
Hoc male neglectum, primo quas credere possis
aeternas, leviter solvit amicitias.
15. Ad Quintum, amicum inconstantem.
Non ego, Quinte, mihi si quis contingat amicus,
Possum perpetuas ferre in amore vices:
Quisquis amat constanter, amo; qui vertitur, aura
Ut levis, instabilem, quo lubet, ire sino;
Nec sequor, atque insto fugienti: hunc ferre laborem
Tarda aetas, durum vel juveni, renuit.
16. Ad Lycorin. Foeminam non modo a probro, sed etiam a suspicione probri abesse oportere.
Expertem probri non est satis esse, Lycori;
Suspecta est probri foemina si qua, mala est.
Est bona, quam, si quis culparit, fama tuetur,
Vitaque laudatis moribus acta tegit.
Haec ego dicebam; sprevisti vera monentem.
Nunc fieri populo fabula falsa doles.
17. De temperantia et continentia.
Nec sentit stimulos vesani Flaccus amoris;
Sentit, nec stimulis Gellius obsequitur.
Hunc laudo; ille omni pugna caret, hic sibi palmam
Bellator pugna quaerit at in media.
Hanc virtus homini fert laudem; fert magis illam
Natura, ut duris quercubus ac silici.
18. Ad Phyllin. Amori obstandum, antequam mentem subeat.
Coepit Amor mentem quoties tibi, Phylli, repente
Ebria fis: vidi saepe micare oculos,
Vidi ardere gonas flammato sanguine, verti
Ipsum et mutatis moribus ingenium,
Totum errare animum, praecludi pectus amico
Monstrantum, recti quae via, consilio.
Pugna, ne capiat; pugna, dum sobria sana
Mente vales, una est haec tibi, Phylli, salus.
19. Ad Tullam. De patientia.
Multa quidem miseram vexant mala; sed grave nullum
Est magis hoc, nescis quod tua ferre mala.
Fac, mentem obfirmet patientia: Tulla, malorum
Plusquam pars aberit jam tibi dimidia.
20. De amatore et amico.
Foedus amicitiae fatuo quam praestat amori!
Desit amor, perstat foedus amicitiae.
Praefer amatorem quantum vis, Gellia, amico:
Ille fugit, seros hic manet ad cineres.
21. Ad Levinum, de amore innocuo.
"Vince animum, compesce malos, Levine, calores;
Ni facis, in praeceps te tuus ardor aget".
Clamavi et clamo. Rides et dicis, amore
Istud succendi pectus ab innocuo.
Innocuum cupio; magis at solet ille nocere,
Quo magis, heu, caecis creditur innocuus.
22. Ad Ponticum, in via virtutis nunquam consistendum.
I porro ad metam pulchrae virtutis; eodem
Non est mortalem, Pontice, stare loco.
Aut juga perpetuo conniti ad summa necesse est,
Aut imum volvi praecipitem in barathrum.
Nil medium est: virtus vel crescit, vel minor usque
Fit, male dum foedum desinat in vitium.
23. De simulacro mortis regi oblato.
Aspice: Mors geminas aequato examine lances
Sustinet; hinc rastros, hinc tua sceptra locat.
Rerum, inter se se quae tam differre videntur,
Hac nihil est majus, nil minus in trutina,
Quam tu, rex, adhibe; nec te mirabere, spernes
Nec prae te sortem pauperis agricolae.
24. De vera et falsa nobilitate.
Nobilitas quiddam est pulchrum et memorabile, seram
Clarat ubi patrum gloria progeniem.
Nobilitas at, quae nil possit praeter iniquas,
Duxerit unde ortum, dicere divitias,
Proh, superi, quid habet magni? Quid continet usquam,
Praecipuo ut se se poscat honore coli?
Cur tumet, a proavis cui res est magna relicta,
Fraude sed, aut saevis parta latrociniis?
Nempe auri fulgor perstringit lumina, nec qua
Quisque habeat, quantum, quaerimus, ast habeat.
Hinc stulti sobolem Thersita patre creatam
Inter magnanimos ponimus aeacidas.
25. Ad Lycorin, qualem eam esse velit.
Rustica sis, nolo; nolo, sis blanda, Lycori;
Est quiddam haec inter, quod teneas, medium,
Officii quo plena queas, at casta probari,
Nulli et non aeque grata placere viro;
Inter utrumque ito. Scyllam et vitare Charybdim
Hic opus est: frustra fugeris alterutram.
26. Ad Postumum, divitias optantem.
Esse cupis dives, sanus magis esse labora;
Obsunt vesano, Postume, divitiae.
Nitens divitiis miserum se denique perdit,
Conficit atque suo quae struit exitio.
Quaeque sibi dixit falso bona, re docet ipsa,
Tandem prave uso [ERROR: no reftable :]uso] usu Radelja magna fuisse mala.
27. Ad Cinnam, veterem amicum.
Nec mustum antefero maturo, Cinna, Lyaeo,
Nec veteri hesternam sanus amicitiam.
Tucca placet, quod erit fidus, ni fallor, amicus,
Tuque places, longo tempore quod fueris.
Hoc certum est; dubia tantum spe nititur illud,
Quae nempe in ventos irrita saepe volat,
Quam frustra miseri nisu sectamur inani,
Praensamusque diu, nec tamen arripimus.
28. De dando.
Si magno es censu, da, res quod poscit amici;
Si parvo es censu, quod tua res patitur.
29. Ad Varum, de malis vitae humanae.
Vare, hominum vitam culpas, quod plena malorum est,
Et praebet rerum plurima, quae doleas.
Cur non te potius culpas, qui tot bona vitae
Sponte tua inspersa perdis amaritie?
Qui curam struis ipse tibi, pectusque fatigas
Usque tuum indomitis ipse cupidinibus?
Fac, animum infraenet ratio, flectatque; malorum
Jam vitae multo maxima pars fugiet,
Jam bona se affundent multa omni ex parte, levisque,
Quam culpas, fiet vita tibi et facilis.
Jam dices: non res, sed mens facit una beatos;
Vitam omnem perdit stultitia una hominum.
30. Ad Avitum. De vigilia.
Quam potis es, vigila: quod somno demis inerti,
Id vitae apponis tempus, Avite, tuae.
31. De senectute.
Quidquid id est, juvenum quo mens tumet, ira, cupido,
Gliscentes trepido in pectore laetitiae,
Discordes veluti fluctus, posuere. Senectus
Scilicet hoc tantum mi tulit alma boni.
Salve, o pars vitae longe optima! Non freta sanus
Fervida ego placidis portubus antefero.
32. Ad Quintum hominem iracundum.
Irasci facilis, tibi nunquam irasceris ipsi,
Quod munus foede negligis usque tuum.
Parce aliis; saevi te contra; discute somnum,
Rumpe moras et te strenuus increpita.
Ira tibi fiet virtutis, Quinte, satelles;
Ira tibi ad laudem jam tibi calcar erit.
33. Civitates pessumdari copia, atque egestate.
Copia rerum urbes, urbes male perdit egestas,
Actaea clamat magnus ab urbe Plato.
Vox hac fatidicis non ulla est dedita Delphis
Unquam Phoebaeo verior e tripode,
Quam stulti rident cives, urbique, sibique
Utramque hanc certant addere perniciem.
Gliscit opum assidue certamen: quisque beatus
Vult fieri, et, vitam quod beat, arripere.
Hic rapit, huic rapitur: miserum male perdit egestas
Vulgus, pessum aeque copia dat proceres.
34. Ad Ponticum, amoris vim accusantem.
Posse nihil contra Idalium te dicis amorem;
Dic potius, dic, te, Pontice, velle nihil.
Cur nequeas, possunt quod millia multa bonorum?
Quos amor haud ullo flectit ab officio,
Quorum fraena regit ratio, nec lora remittit
Unquam vesanis victa cupidinibus.
Infelix! Non te vires, sed, viribus uti,
Cujus opus proprium est, mens bona destituit.
35. Ad Gelliam, de fugienda aeque libidine ac avaritia.
Quae juvenum turba stipata est semper amantum,
Vendit, vel donat, Gellia, se mulier.
Spes juvenum incestas fovet utraque, praebet amori
Utraque se pravo morigeram et facilem.
Quae magis, ignoro: foeda utraque, sive libido,
Sive illam potius perdat avarities.
Quare ne placeas, moneo, tibi, munera spernens,
aeque alium vites, Gellia, ni scopulum.
36. De malo amore omni cura vitando.
Quam potes, Idalii stimulos averte furoris;
Nescis, quam multos perdidit iste furor?
Flamma levis primo caecas illapsa medullas,
Dein aestu effraenis volvitur indomito.
Victa jacet ratio, victum jus, fasque, triumphat
Ille puer nostro laetus ab exitio,
Ille malus Veneris puer et sibi plaudit
Victor et incestas subjicit usque faces.
Nec mora, dum, quidquid pulchri, dum quidquid honesti
Est super, extremos verterit in cineres.
37. Ad Aulum adolescentem, de muliebri consuetudine.
Aule, malum non est, res est modo plena pericli,
Usque colis juvenis quod muliebre genus.
Esse malum nec te dico, nec dicere fas est,
Sed neque mi videor dicere posse bonum.
Non bonus est, nimium sibi qui confidit et audet
Id, fieri multos perspicit unde malos;
Non bonus est, cura qui non sibi providus omni
Prospicit, esse diu possit ut, Aule, bonus.
38. De multiplici artium studio
Artem scit nullam, qui multas scire laborat;
Unam etiam prorsus discere difficile.
"Ars est longa, brevis vita haec, quam ducimus", unis
Non scripsit medicis maximus Hippocrates.
39. Ad Tullum de libidine coercenda.
Fraenum duc, rapiat si te vesana libido,
Prome alacer vires, cum furit illa, tuas.
Deficiunt, inquis, vires; at posce supremi,
Ultro quod spondet, numinis auxilium.
Haec ni, Tulle, facis, jam non tibi dira libido,
Tute tibi sed fers improbus exitium.
40. De animo.
Ipsum se se animus sentit, vivitque, vigetque,
Atque agilis nutu flectitur usque suo,
aeternumque acres curas extendit in aevum,
Spe calet, alterno saepe metu quatitur,
Parvus et immensum peragrat terras, mare, coelum,
Cuncta suo late pervolat ingenio;
Semotum et longe sua per vestigia verum
Invenit et caecis protrahit e latebris.
Materiem haec brutam qui rentur posse, pol aequant
Brutam vecordi pectore materiem.
41. Ad Postumum. De fine hominis.
Conditus e nihilo es; scis curnam, Postume? Summum
Ut numen tota mente, animoque colas.
Hoc nisi fit, prorsum vita, mi Postume, in omni
Fit nihil; incassum vita, laborque cadunt.
Nec quidquam superest, imo ni fletus in Orco,
Frustra quod fueris conditus e nihilo.
42. Ad Postumum, curari quae negligenda, negligi quae curanda sunt.
Quae raptim fugiunt, curamus, Postume; in omni
Quae mansura aevo sunt bona, negligimus.
Felices juvat esse, viam dum carpimus, at sors,
Excipiet quae nos postmodo, pro nihilo est:
Nimirum stulti solo rerum omnia sensu
Metimur, brutae non secus ac pecudes.
Quod praesens non est, prorsum nihil esse videtur,
Nec subit, heu, praesens jam fore perpetuo.
43. De incontinentia.
Idalio quisquis non ponit jura furori,
Laxaque dat foedis froena cupidinibus,
Naturam culpat frustra; se culpet ineptus,
Naturae quod iners turpiter obsequitur.
Hoc, aris passim colitur quae casta juventus,
Clamant Virginei millia multa chori.
Clamant; quaeque sibi blanditur, voce refutant,
Concordi atque vetant hiscere nequitiam.
44. De sera juvenum sapientia.
Verba senum spernunt juvenes, ridentque protervi,
Concitus Idalio dum furit igne sinus.
Ardor ut insanus posuit, culpamque fatentur,
Verba senum et dicunt vera fuisse nimis.
Dicunt, sed frustra: nil prosunt, mos ubi pravus
Convaluit longo tempore, verba senum.
45. Ad Glauciam, frustra olim monitum.
Scita senum rident juvenes, laudant sua scita,
Dein magno docti flent sua scita malo.
Remque suam, atque suae plorant dispendia famae,
Ipsi et se se horrent ac sua flagitia.
Haec tibi praedixi quondam, monuique futura;
Risisti monitus, Glaucia stulte, meos.
Nunc misero haud risum, sed moestas, queis mage dignus,
Illo pro risu, Glaucia, do lacrymas.
46. De stirpe omnibus communi.
Hic tacet obscuros, claros crepat ille parentes:
Omnibus est aeque terra sed una parens.
47. [  275] Ad Tullam, quo pacto omnibus probari possit.
Tulla, rogas, quanam possis cara omnibus esse?
Eximie nemo si tibi carus erit.
48. Ad Varum, de hujus saeculi moribus.
Vare, probas teneris addicta haec saecla puellis,
Unde virum immanis flectitur ille rigor.
Non odia exercent urbes vesana domosque,
Saeva nec alterno sanguine tela madent.
Id fateor, saeclum nec laudo molle, ferinus
Nequitia nam dum flectitur ille rigor,
Heu, sine quo nil fit magnum, pulchrumque, virilis
Nequitia pariter frangitur ille rigor.
Opto aliud remedi; vitium, quod tollat, amice,
Virtutem foede nec simul interimat.
49. Ad amicum.
Durum est ingenue, quod peccas, dicere velle;
Durius est multo dicere velle nihil.
Durius hercle mihi est multo id mage. Praestat amico
Displicuisse etenim, quam nocuisse tibi.
50. De Amore litterariam palaestram ingresso.
Musarum domus haec et doctae Palladis: expers
Mentis ab hac longe sede facessat Amor.
Esse vel hic si vult, fiat doctusque bonusque,
Et sibi se praestet, quam pote, dissimilem.
Quid loquor? Improbulus maneat si tempore longo,
Musasque et doctam Pallada pellet Amor.
51. De divitiis et felicitate.
Si dites faciat populos rex, nil reor esse,
Idem felices ni faciat populos,
Felicem nec res quemquam facit, ipse suis at
Quisque animi felix dicitur esse bonis.
Haec bona si desint, omnis miseros misere omnes
aerumna et reges opprimet et populos.
52. Ad Ponticum, de iis regibus, quorum omnis cura in aerario augendo consumitur.
Aere, argento, auro qui rex ditaverit urbem,
Creditur is genti consulere eximie:
Ne peccent cives, foedis ne regna laborent,
Flagitiis, prorsum, Pontice, negligitur.
Usque pedes veluti si quis cura obliget omni,
Stultus difracto nil faciat capiti.
Quid prosunt nummi, corruptis moribus, eheu,
Omnis quando omni crimine vita perit?
53. Ad Flaccum, quid de hominibus existimandum.
Fallitur hercle, bonos omnes si quis putat esse;
Fallitur aeque, omnes si putat esse malos.
Est medium in vita quiddam: nolo mihi simplex
Sis nimium, nolo sis mihi, Flacce, vafer.
Esse puta haud paucos, queis tuto fidere possis;
Multos, queis magna est fidere stultitia.
54. Ad Pollam amorem tegi non posse, tolli posse.
Polla, tegis frustra, quo foede insanis, amorem;
Proditur et flammis fulgurat usque suis.
Tolle malum, cerni tunc solum desinet ille,
In gelido cum jam pectore nullus erit.
55. De optimo regimine.
Sic, pater ut natos, populum rege. Nullo erit ut rex
In media indigeas urbe satellitio.
56. Ad Postumum, de promisso nequaquam servando.
Qui promissa tibi memorat tua, Quintus et urget,
Promisisse nefas quod fuit, ut facias,
Hoc agit, ut culpae culpam addas improbus et qui
Peccasti, ut pecces, Postume, nunc iterum.
Quod male promissum est qui non facit, ille feretur
Servasse officium, non violasse fidem.
57. De Amore et Amicitia.
Quam gelida es! Lento quam torpes pectore! Quondam
Visae parvus, Amor dixit Amicitiae.
Quam levis es! Fluxo quam nutas pectore! Amori
Subridens parvo dixit Amicitia.
58. Ad Gelliam.
Cedere Amicitiam parvo ajunt, Gellia, Amori.
Quid tum? Parvus Amor transvolat, illa manet.
59. Ad Quintum amico nec roganti opitulandum.
Largus opem fer, Quinte, ultro; quicumque rogari
Vult, is vult meriti perdere dimidium.
60. Aliud.
Quo servas nummos? Dixit sua damna sodalis;
Audisti, nec fers, quod potes, auxilium?
Scilicet expectas, dum poscat? Comparet, eheu,
Vis, magno, gratis quod dare debueras.
61. Ad Gallam duris assuescendum.
Quod nil, Galla, pati duri vis, hoc, mihi crede,
Hoc uno fiunt omnia dura tibi.
Sic omnem vitare auram qui suevit, is omnis
Flatu aurae insuetus laeditur a tenui.
62. Ad Postumum. Conando nihil non effici.
Posse puta quidvis, quantum vis, Postume; nil non
Ille potis facere est, quod pote quisquis agit.
63. Ad Postumum. De laetitia.
Quam tu laetitiam dicis, me nomine vero
Vera jubet ratio dicere stultitiam,
Spinosas quae corde studet dum vellere curas,
Haud vellit, penitus figit at usque magis.
Quippe sibi indulgens animus dum gaudia captat,
Froenaque dat fatuis laxa cupidinibus,
Immemor ipse sui paullum mulcetur, inani
Suaviter et rerum ducitur a specie,
Dein redit ad se se, nec, quod sperabat, adempta
Sentit, at aucta malae semina moestitiae,
Atque iterum aegrescit curis et mente recepta
Ipse suas ploret, Postume, laetitias.
64. Monitum salutare adolescenti.
Esse aliquid gestis Romana denique in urbe?
Veram, quam nescis, Quinte, capesse viam.
Nil opus est nosci multis, cursare nec usque
Huc illuc, jussit quo levis ambitio.
Doctrinam assiduo praestat quaesisse labore,
Frugiferaeque animo condere vim sophiae.
Huic fide, ad meritos haec te producet honores;
Haec famae ac rebus consulet una tuis.
65. De se ab externa specie interdum decepto.
Grata mihi est quovis, vel foedo, in corpore virtus;
Verum eadem in pulchro est corpore grata magis.
Forma, color, vultus lepidi quiddam esse videntur,
Unde ipsis virtus conspicua est oculis,
Unde suos prodit radios, mentemque bonorum
Permulcens dulci vindicat illecebra.
Hoc miserum at laedit: virtutem, nulla ubi virtus,
Interdum his credo noscere ab indiciis,
Et mihi dum videor verae virtutis amator,
Virtutis falsis ludor imaginibus,
Dumque capi virtute reor, non me capit illa;
Forma, color, vultus et lepidi capiunt.
66. Ad Polam, de adversa fama vitanda.
Ut reor, es; verum non est satis esse pudicam,
Quod non es, vulgo si videare tamen.
Non res una etenim, mens et tibi conscia probri,
Foemineum perdit fama sed ipsa decus.
Turpis et est, patitur quae turpis, Polla, videri
Sit licet eximia Penelopaea fide.
67. De libertate.
Libera mens partem, quo vult, se flectit in omnem,
Tacta malis, nusquam rapta sed illecebris.
Frustra pinnigeri vires culpantur amoris,
Atque faces, certa et spicula missa manu.
Imputet ipsa sibi ratio, quod munere divum
Quas nacta est, vires exeruisse negat,
Quod vinci mavult, quam vincere, quod sibi turpe
Nescio quid fingit libera servitium.
68. De rege improbo.
Qui late populis victor dat jura subactis,
Ipse suis servit sed male flagitiis,
Hic vulgo felix, miser est mihi, vilior omni,
Omni et perditior, clamo ego, mancipio,
Cui dominus non colla premit, sed pectore saevis
Armatus stimulis insidet in medio.
69. De senili amore.
Quintus amat Pollam senior. Miraris? Amari
Credis enim, dempto corpore, posse nihil.
Quid, si quem capiat virtus, moresque bonorum,
Quidquid et haud sensu tangitur, ast animo.
Is, mirum est, senior quemquam; si captus amore
Carum habeat, cuiquam carus et esse velit?
Incestus nullo est non turpis tempore; nullo
(Crede mihi) est turpis tempore castus amor.
70. Ad Petrum. De feris in urbem advectis.
Petre, ferae media, viden', ut versantur in urbe,
Nec cuiquam saevo dente, vel unque nocent?
Vincla tenent avidas caedis; sitis illa cruoris
Conatu gliscens frangitur in medio.
Sic utinam, dura legum constricta catena
Noxia nulli urbes incolat improbitas!
71. De viri ac foeminae societate.
Nil vir, cuncta timet mulier; conjungitur apte
Extremum extremo, prodeat ut medium;
Ne timor hanc, illum ne contra audacia perdat,
Alter sed morbum demat ut alterius;
Quoque carent ambo seorsum sibi nempe relicti,
Hunc habeant pariter junctus uterque modum.
72. Ad Varum. De vita beata.
Otia vel liceat non sperni lenta sequentem,
Vel rerum haud laedi fluctibus in mediis,
Alterutro vivam laetus, portuve receptus,
Innocuo aut pandens carbasa plena mari.
Frustra haec optavi, frustra opto, Vare, quietum
Dedecus, ast agilem saeva pericla premunt.
73. Laudem labore comparari.
Optas laude frui, durum fugis, Eune, laborem:
Vis metam in primis tangere carceribus.
74. In hominem cupiditate abstractum.
Auferor in praeceps, dicis; dic, Postume, ferri
In praeceps lento pectore me patior.
Urget frustra etenim mentem vesana libido,
Mens dederit victas ni tamen ipsa manus.
Consensus nocet, haud sensus: qui corruit ultro,
Ipse sui culpam sustinet exitii.
75. Ad hominem cupiditate incitatum.
Quo ruis in praeceps furiata mente? Libido
Quo rapit atque Dei, atque tui haud memorem?
Quin vires contra contendis? Quin tibi coeli,
Quae nihil haud potis est vincere, poscis opem?
Posce, adhibe vires; jamjam prope naufraga puppis
Sirenum horrendos effugiet scopulos.
76. Quid in vita magni fieri debeat.
Quam dulcis fuerit, quam dives, claraque vita,
Nil refert, nil quam manserit illa diu.
Hoc refert, bona quam fuerit, quam functa sit omni,
Grata adeo ut fieret, gnaviter officio.
Haec solida est vitae laus una, atque unica; vani,
Laudamus quoties caetera, desipimus.
77. Ad Lycinum de jactura rei familiaris.
Perdita res animum luctu si complet amaro,
Ut tua res, sic tu perditus es, Lycini.
Sin minus; amissa re tantum, tuta petisti
Incolumis facto littora naufragio.
78. De hominis conditione.
Unde venis? Quonam tendis? Quae vita futura est,
Cum venies illuc, tempus in omne tibi?
E nihilo egressus, pergis per tempora, in aevum
Venturus cursu praepete perpetuum.
Illic nempe coles, miser usque, vel usque beatus,
Quam tibi nunc ultro construis ipse, domum.
Haec mihi saepe itero; mulcet spes, at metus acer
Mentem animi penitam (proh superi!) horrificat.
79. Ad Cinnam, libidini obsistendum.
Quod per prona trahit correptum dira libido,
Id non turpe tibi est, Cinna, sed est miserum.
Quod tristi obsequeris monstro per prona trahenti,
Id miserum est etiam, sed mage turpe tibi.
Sta contra, contende animis, pugnamque capesse:
Turpe nihil fuerit, nil fuerit miserum.
80. Ad Aulum, de animi constantia.
Nempe jaces, cum sors adversa est, fractus et idem
Exultas sortem nactus, amice, aliam;
Mancipium infelix fortunae, quae trahit usque,
Vertit et arbitrio te levis usque suo.
Stare loco decet, Aule, virum; quascumque subit res,
Mente sua nullas velle subire vices.
81. De vita humana.
Si sapias, pulchris defixo pectora curis,
Ventus uti lapsu praepete vita fugit,
Ni sapias, curis vacuo tibi lenta trahuntur
Tempore et est anno longior una dies.
Heu miseri! Queis vel vitam servare negatum est,
Sentitur tantum vita vel insipiens.
82. Libidini obsistendum, etiamsi vires ceperit.
Indomitas cępit vires vesana libido;
Ne victas, clamo, da tamen, Aule, manus.
Fac, ratio evigilet, fac, arma capessat, amicus
Alta quae coeli praebet ab arce deus.
Illa licet saevis quantumvis effera flammis
Exultet, vires non habet indomitas.
83. Libidini obstandum, antequam vires capiat.
Miraris, quod te gliscens vesana libido
In praeceps toties abripit, Antigene.
Mirer ego contra, postquam illam es gliscere passus,
In praeceps ni te quolibet abripiat.
Igni obsta primo cautus, restinguere flammam
Durum opus est, vires coepit ut indomitas.
84. Ad Levinum, laudantem praeposteram patriae suae lenitatem.
Hoc patriam laudare audes, Levine, quod illa
Haud plectit, si quis dogmata prava serat?
Quid, si quis, vitae noceant quae, dira venena
Misceat? Idne etiam negligitis facinus?
Corporis an vobis res magnaque dignaque cura,
Res nihili mentis creditur esse salus?
85. Qualem amicum sibi expetat.
Qui me collaudent, multos nanciscor ubique,
Et pronum est cuivis dicere quod placeat.
Qui mihi me ostendat peccantem et culpet aperte,
Vix unum in multis millibus invenio.
Hunc ego amo ante alios; quanto et minus ille placere
Mi curat, tanto mi placet ille magis.
86. Ad Levinum inanem esse doctrinam sine moribus.
Multa legis, melior nec fis, Levine, medullas
Urit adhuc geminis dirus amor facibus.
Ira furens tumido fervet sub pectore, gliscit
Nullis laeta satis plausibus ambitio.
Quo vigiles abeunt curae? Quo tanta supellex
Doctrinae, frustra quam tibi, stulte, paras?
Ni purgent animum, quae discimus, otia praestat
Laeta sequi et nullo scire labore nihil.
87. De reprehensore blando.
Distat adulanti paullum reprehensor ineptus,
Carpit ubi verbis crimina blandiloquis.
Ille probat noxas, hic sublevat: omne, venuste
Quod carpas, vitium creditur esse leve.
Corrector facile quod fert, nihil esse videtur,
Esse aliquid tandem, cum furit, ira docet.
88. Ad Varum. De senectute.
Vare, senem spernis; cur sperni digna videtur
Sera aetas? Metam quod prope contigerit?
Cur pigeat vitae ad calcem venisse? Laboris
Anne grave est longi non procul esse modum?
Quam miser est cursus, qui curritur, adspice; dices:
Cui minus hinc superest, hunc miserum esse minus.
89. Praestare civitatem bonam esse, quam divitem.
Ut bona sit divesque eadem gens, Postume, nisu
Molimur frustra multa supervacuo.
Alterutrum possit, fieri non possit utrumque,
Actaea clamat magnus ab urbe Plato.
Ut bona sit, praestat; pestem virtutis, opimas,
Dii, tutela hominum, perdite divitias.
90. Ad Tullam amori obsistentem.
Te malus urget amor; stas contra, Tulla, protervo
Nec pares, forti mente sed imperitas.
Perge pari virtute, fugam dabit ille; ferere
Victrix indomitum tu domuisse deum.
91. Ad Accam. De formae instabilitate.
Obvius adspexi Pholoen, Aeglenque sorores;
Neutra erat a longo tempore visa mihi.
Agnovi foedam; contento lumine quamvis
Spectarem, pulchram noscere non potui;
Pulchram olim, veteris jam nec vestigia formae
Ulla inerant, possem ut dicere: pulchra fuit.
Ingemui, stabili quod displicet esse tenore,
Quod placet, heu, celeri vertier, Acca, vice.
Haec tibi me Phoebus jussit narrare, leporem
Ob formae interdum quod nimis, Acca, tumes.
92. Ad Aulum, a vero desciscentem.
Quod semel est verum, verum non desinit, Aule,
Esse unquam, incertas non subit, Aule, vices.
Vertuntur mores hominum, rerumque, videtur
Longe alius, versis moribus, esse color.
Utque oculus videt arquati flava omnia, stulti
Mens vitio sic res inficit usque suo:
Ipse sibi foede varians [ERROR: no reftable :]foede varians] varians2 foede1 , variare putat res,
Atque, prius verum quod fuit, esse negat.
Aule, tuos mores componat denique virtus:
Quod verum est, verum jam tibi semper erit.
93. De libertate fabella.
Pendentem lino e tenui conspexit alaudam
Nequidquam filum rumpere velle puer.
Et secum admirans: proh, dixit, quam leve vinclum
Fert infelici quam grave servitium!
Quidquid id est, parvum quantumvis, atque pusillum,
Ingens, libertas si perit inde, malum est.
94. Ad Varronem, de adversa fortuna interdum utili.
Fles, quod pulsatae perierunt grandine vites,
Enecti morbo quod periere greges.
Fles, nequeas, Varro, sed dicere prosit, an obsit
Ista, ciet lacrymas quae tibi, pauperies.
aequa malam injecit; quid si, verso ordine, iniqua,
Stulte, malam aspellat fors tibi nequitiam?
95. Ad Lupum, de amoris nomine amicitiae, eodemque nequitiae attributo.
Nomine rem foede geminam confundimus uno,
Virtutem et stulti jungimus, heu, vitio.
Suavis amicitiae foedus fert nomen amoris,
Nomen idem turpis fert, Lupe, nequitia.
Hinc laudatur amor toties, culpatur et idem,
Et vitae pestis fertur et esse salus.
Vox eadem fallit: res ab re dissidet hercle,
Quam coelum a terra dissidet astriferum.
96. Ad Gallam, nihil libidinosum leve esse.
Nil licet obscoenum, quamvis parvum, atque pusillum,
Quodque solet vulgus, Galla, putare nihil.
Urit ubi miserum pectus vesana libido,
Tacta saepe manu confit adulterium;
Confit saepe oculo penitus latet, ut tamen omnes
Fallat, non minus est, heu, grave flagitium.
97. Ad Avitum. De somno.
Qui somno indulget nimio, sibi tempora vitae
Contrahit, inque arctum cogit, Avite, suae.
Nam quid agit somno stratus, quod dicere vitam
Possis, vinxit ubi membra animumque sopor?
Quid stulto sapiens, quid fortis distat inerti?
Quid causae est, quisquam cur velit esse aliquid?
Cur se illi anteferat, nullo qui natus in aevo est,
Et nihilum aeterno conditur in nihilo?
98. De adolescente obscoenam tabulam contemplante.
Tres videt Idaeo pictas in vertice divas,
Miratur doctum Quintus et artificem.
Ille quidem prima calidus, fervensque juventa,
Pulsatusque feris corda cupidinibus;
Quid dicam? Optabo, quod possum scilicet unum,
Miratur solum semper ut artificem.
99. Victus frugalis.
Intermisce epulis jejunia, ne gravet esca
Foede animum, corpus ne male destituat.
100. Ad Pollam, de Aulo dexteram porrigente.
Polla, tibi dextram toties quod porrigit Aulus,
Desque tuam contra, cogit, ut ipsa manum,
In te quid possit, notum vult omnibus esse,
Sciri et, quam carus sit tibi et eximius.
Improbulo hanc de te palmam concedere noli,
Atque, manum frustra porrigat usque, sine.
Fiet amabilior, passus cum saepe repulsam
Incipiet fieri jam minus improbulus.
101. Ad Gelliam, ne tantum placere, sed etiam prodesse velit
Ut nil non placeat, quae dicis, Gellia, cunque,
Expendisque acri singula judicio,
Quamque potes, multo contingis verba lepore,
Atque studes omni spargere dicta sale.
Verum hoc et meretrix quod vafra expromere possit,
Pace tua laudis nil habet eximiae.
Vis praestans animi dici matrona? Severe
Dictum, quod prosit, Gellia, dic aliquid.
Dic aliquid, quo, te quae stipat, plurima turba
Possit non fieri laetior, at melior.
102. Ad Eunum, aliena consilia aspernantem.
Consiliis uti qui non vis ullius, Euni,
Te, reor, haud hominem credis et esse deum:
Quem tamen esse hominem nihili, solet ipsa docere
Gesta inconsulto res, male quum cecidit.
Perge miser: sapiens "Vae soli", clamat, "habebit
Nil etenim, in praeceps cum ruet, auxilii".
103. Ad Postumum, querentem se contemni.
A me, saepe doles, fieri te, Postume, parvi;
At tu da, magni, Postume, quod faciam.
Nil me divitiae, nil forma et robore praestans
Corpus, nil magni vis movet ingenii,
Degener et proavum narras quod gesta tuorum,
Atque tumes vanos turgidus ob titulos.
Una movet virtus, pretium facit una virorum;
Qui caret hac, is mi dicitur esse nihil.
104. De muliere impudica et viro timido.
Nec mulier, thalamum laesit quae infida jugalem,
Nec semel abjecto vir profugus clypeo,
Amissam reparat laudem; sed tempus in omne
Flet miser aeterno mersus in opprobrio.
Haec ego dicebam, risit lasciva Lycoris,
"Quam tua te fallunt tempora", Varus ait.
105. Ad Postumum, filio suo divitias parantem.
Pauperiem nato metuis, pergisque parare,
Olim quas perdat, Postume, divitias.
Quas perdat, quibus infelix perdatur et ipse,
Mollis et ignavo perditus otiolo,
Omni semotus cura, foedoque veterno
Mergens neglectum turpiter usque animum.
Vis nato prodesse tuo? Non magna relinque
Praesidia; ille famem, nolo, sibi ut metuat,
Nolo malum ut frigus nequeat depellere, nolo,
Tecti expers vitam sub Jove nudus agat.
Haec provisa suo patri fac debeat: amplos
Solerti census quaerat ab ingenio.
106. Ad Cinnam ex amore aegrotantem.
Idalios, qua, Cinna, potes, compesce furores,
Froena trahe insanis arcta cupidinibus,
Curas, diram animi pestem, vitaeque venenum,
Quam potes, e totis exige pectoribus;
Incipies, qui nunc aegrotas, Cinna, valere,
Purpureus veniet rursus in ore color.
Una salus haec est, res haec potis una mederi,
Instanti et miserum subtrahere exitio.
Ni facis, indomito perges tabescere morbo,
Nil succi, herbarum nil erit omne genus,
Frustra erit, ipse alto veniat si missus Olympo,
Detque sua Poeon pharmaca trita manu.
Nemo potest alius; tibi tu potes, une, saluti
Esse, volens animo ponere jura tuo.
107. Ad Varum. De ejus parsimonia.
Tot bona, quae superi tibi dant, mi Vare, fruenda,
His renuis, nimium parcus, amice, frui.
Ne quid forte olim desit, nunc plurima desunt,
Arcessis, metuis quod tibi, sponte malum.
Quae praesens fortuna feret, fac commoda carpas,
Nec, quod opus, desit seu tibi, sive tuis.
Res male ut eveniat, postremo te premet ista,
Nunc miser ipse facis quam tibi, pauperies.
108. Ad Herophilam. De Quinto amatore ac philosopho.
Et sophiam et fatuos exercet Quintus amores,
Idem et, ais, mire desipit, atque sapit.
Id pote si fieri credis, tu nil sapis ipsa,
Crede mihi ac tantum desipis, Herophila.
Jungetur glacies igni prius hercle, quietae
Jungat amor quam se sollicitus sophiae.
109. Ad lusorem victoria stulte abutentem.
Nempe iterum, atque iterum ludo instas victor eidem,
Cinna dolet, risu victus et excipitur;
Cinna tibi carus quondam, nunc vilis, ineptus,
Cepit ubi vanae pectora laudis amor,
Quam fers, amisso damnum at facis, Aule, sodali:
Quantula res quanto quaeritur heu pretio!
110. Ad Quintum. De Perilla.
Pulchra, sagax, varias artes et docta Perilla est,
Clara genus, magnis incluta divitiis.
Haec fateor, magni facio nec, Quinte, Perillam.
Vis faciam? Vere, si potes, adde: proba est.
111. De Acca, non temere amicitias jungente.
Deligit Acca sibi, quos diligat; ergo perennes,
Quae varient nunquam, jungit amicitias,
Nec queritur linqui se se, nec linquit amicos,
Commutat cives nec levis hospitibus.
Judicio expensos ratio quoscumque probavit,
Vera etenim hos semper vera probat ratio;
Qui placuere, sua digni virtute placere,
Hi (virtus aevo non perit) usque placent.
112. De Polla visa in scena, atque extra scenam.
In scena vidi Pollam, divamque putavi;
Vidi extra scenam, facta iterum est mulier.
Tunc lusit, species an me nunc ludit inanis?
Iisdem oculis eadem cernitur, anne alia?
Fallit, quod procul est? An quod prope? Luce juvatur
Clara spectantis visus, an obteritur?
Quidquid id est, praestat variae non credere formae,
Nec pulchri haud stabili fidere judicio.
113. Ad Hermogenem sero sapientem.
Quid sit opus, nescis in praesens; re male gesta
Scis tantum, fuerit quidnam opus, Hermogene.
Sera nocet misero sapientia, noscitur error,
Ut frustra erroris te modo poeniteat,
Eversam et plores post navim denique, viso,
Eludi potuit quo gravis unda, modo.
114. Ad Postumum, de ejus prudentia intempestiva.
Cum male res cecidit, clamas "Hoc", Postume, "et illud
Debuerat fieri, ne male res caderet".
Utile quid fuerit, nugator, parce futurum
Dicere: dic, si, nunc utile quid sit, habes.
Res ubi praeteriit, sera est sapientia; stultum,
Nil ubi mutari jam pote, consilium.
115. Ad Postumum ineptum hominem Corvini ineptias nequaquam ferentem.
Corvinus gravis est tibi, Postume, tu gravis illi,
Ille gravem sed te fert tamen assidue.
Redde vicem, carumque itidem tu ferto sodalem.
Alternis vitae hoc vivitur officiis.
Da veniam, nactus veniam; facilique, bonoque
Fac, quamquam gravis est, sis bonus et facilis.
Nemo est, quem possint minus omnes ferre, molestum
Quam si quis nullum, Postume, ferre potest.
116. Ad Franciscum Galliae regem, amplectentem Leonardum Vincium animam agentem.
Amplexu petis, heu, morientem, cui nihil isto,
Francisce, amplexu vilius esse potest.
Quod regi carus vixit, fuit utile; regi
Quod carus moritur, nil habet id pretii.
Nempe illuc properat, nulla est ubi gratia regum,
Nec regi distat sutor et agricola.
117. De Encyclopedia.
Omnem qui sophiam petit, omnem deserit, Aule,
Conatu et fractus deficit immodico.
Sic totum in solem contendens lumina frustra
Spectator lucem nil videt ob nimiam.
Partem aliquam sepone tibi; res ardua Veri est
Vel parvam penitus cernere particulam.
118. Ad Phyllin, de muliebri litteratura.
Ingenuas artes liba, Phylli optima, nec sat
Esse puta, docta quod bene pingis acu.
Jam patria deducta domo nova nupta virorum
Versari in mediis coetibus incipies.
Turpe tibi fuerit, nugas et inania fari,
Auribus et dignum promere posse nihil.
Turpe unam ob faciem laudari scilicet, uno
Et cultam dici corpore, mente rudem.
Dedecus hoc tibi, Phylli, malum tu, quam potes, arce,
Atque artes liba, quam potes, ingenuas.
119. Inscriptum tabulae.
Hic Tereus, furiisque ardens Philomela, cruenta
Et Progne et ferro vindice sectus Itys.
Muta pavet Natura et vultum aversa refugit,
Portenta horrendi ne videat sceleris.
Disce, ruit froenis quum caeca mente remissis,
Quas tandem in clades ducere possit amor!
120. Ad Aeglen, Helenae vetulae imaginem tuentem.
Cana comam, rugisque genas jam foeda, nitenti
Vidit ubi se se Tyndaris in speculo,
Quae fuerat, nec erat, flevit dispendia formae,
Cur et ait secum, bis ego rapta fui?
Aegle, hanc in tabula, quae cernis, parce tumere,
Dic et [ERROR: no reftable :]Dic et] Krša : Dicet Radelja : qua niteo nunc ego, forma fugit.
121. Ad Gallam et Pollam, alteram nimis male, alteram nimis bene de viris judicantem.
Nullum nosse bonum dicis te, Galla, virorum.
Credo; namque bonus te, mala, quisque fugit.
Nullum nosse malum dicis te, Polla, virorum.
Credo; namque malus te, bona, quisque fugit.
Ut quaeque est mulier, sic sunt cuicunque sodales,
Hos videt, hos tantum noscere nempe solet.
Altera pars fugiunt ac vitant, posse placere
Cui se desperant moribus absimili.
Nulla viros stulte vel tollat, vel premat omnes,
Nec totum e parti judicet alterutra.
122. Ad Alphium, ex cujusdam, ut ajebat, oraculi responso invidiam spernentem.
Invidiam sperni patior, si quam tibi virtus
Attulit, eximiis clara micans radiis;
Quae fulgore oculos nimio perstringit inertes,
Hanc patior sperni, quam lubet, invidiam.
Ipsa tua si quam tibi culpa fers, male fastu
Inflatus vanum pectus ab immodico,
Te jactans, primae poscens tibi praemia laudis
In tota vates unicus Ausonia;
Censorum turbae tot, quos incuria fudit
Monstranti maculas, asper et indocilis,
Hanc, oraclum istud quidquid responderit, Alphi,
Crede mihi, stulte spreveris invidiam.
123. De Varo et Rufo, altero omnes improbante, altero omnes probante.
Quisque, malus Varo est, Rufo bonus: an quod uterque
In cunctis mores perspicit ipse suos?
124. Ad Meniscum, de Leonilla.
Pulchra tibi est, Quinto foeda est Leonilla, Menisce;
Mi media est, partem nutat et in geminam.
Illam tu sequeris, Quintus fugit; ipse moveri,
Sive absit, seu sit proxima, nil soleo.
Hoc juvat, hoc cupio mihi foemineum genus omne
Nec placeat pacto, nec male displiceat.
125. [ = Var. 234] Ad Phyllim, cujusmodi foeminam esse oporteat.
Blanda nimis fieri metuis, fisque aspera, Phylli,
Et rusco et duris sentibus horridior.
Hirta nimis fieri metuis, fis mollior aequo,
Nec servas morem, quam decet, ingenuum.
Est quiddam medium; Phylli, est. Laudatur utrumque
Navis devitat callida quae scopulum.
Hirta odio est, blanda est contemptu: carior auro est
"Quae quorsum vergat", [ERROR: no reftable :]Foemina, quam, quae sit, Radelja dicere non valeas.
126. De Quinto in Pollae vultu optimum ingenium ac mores vidente.
In Pollae vultu Quintus mira omnia, praestans
Ingenium, mores et videt aureolos.
Sed videt in caro quod vultu stultus amator,
Vanam ultra speciem, res docet, esse nihil.
Ille malus certe primum ut deferbuit ardor,
Et verum coepit mens bona dispicere,
Ipse sibi dicit moestus: quae mira videbam
Nunc ubi sunt? Vidi somnia falsa vigil.
127. Ad Levinum de malo sodali.
Junge malis bona vina, boni quod jungis acescit;
Venit ubi in coetum, praevalet usque malum.
Hoc causae est, tibi cur metuam, Levine, sodalem
Qui tibi junxisti tam bonus improbulum.
Ille tibi similis non fiet (crede monenti),
Illi sed fies denique tu similis.
128. De Galla et Tulla.
Galla domo in parva colitur, coetuque frequenti
Primorum Romae cincta sedet procerum.
Tulla domo in magna vix ulli visitur unquam,
Atque velut nudo in littore sola sedet.
Non domina hercle domum Romae clarescit ob amplam,
Amplam clarescit sed domus ob dominam.
129. Ad Gallae amatorem.
Ureris et Gallam visis: pol quam mage vises,
Tam mage sollicitus visere discupies.
Non requiem ardori praesens fert illa molesto,
Pulchra sed ardorem suscitat usque novum.
Apposita stulte vis flammam extinguere flamma
Vis sanare malis vulnera vulneribus?
130. Narcissus.
Flos roseo hic faciem pictus niveoque colore
Erravit pulcher per nemora alta puer.
Scit, fastus quae passa Echo longumque rigorem,
Ah misera, in durum diriguit lapidem.
Non impune premunt ingratos facta, figurae
Ad fontem infelix artis amore suae.
Multaque flens frustra paullatim extabuit, atque
Formosa in florem membra abiere novum.
Nunc illum fulgente locas dum, Nympha, capillo,
Cui sponsi, haud proprius, corda perusit amor,
Quae fastum ac tumidae nescis fastidia mentis,
Si quis inert sensus, dicet: ego mi utinam
Mores, Nympha, istos in prima aetate parassem!
Illa hominis misero forma maneret adhuc.
131. Ad fratres, foede inter se jurgantes.
Heu miseri fratres, quae vos mala vexat Erynnis?
Quis furor, heu, subitas condit in ossa faces?
Cur flammis arsere oculi, torvumque minantur?
Cur saevo gliscunt jurgia cum fremitu?
Ah! Cohibete animos, patrios nec laedere manes
Hostili fratres pergite dissidio.
"Jungat amor, jungit quos sanguis": sic pater alto,
Sic genitrix clamat mortua de tumulo.
132. Ad Ponticum absenti detrahentem.
Absentem culpas; num jure? Id, Pontice, dicam,
Quem culpas, Varum si prius audiero.
Unam nempe dedi judex tibi, quae superest mi,
Servo aliam Varo, cum volet, auriculam.
Sustinet aequa duas lances Astręa: quod, unam
Si demas, nullum sit, puto, judicium.
133. Ad Quintum, de bono senectutis.
Nunc te, Quinte, regit ratio; quondam ille regebat
Mentis inops, praeceps, lumine captus amor.
Tu tamen amissam revocas, plorasque juventam,
Et maeres celeres praeteriisse dies.
Crede mihi, est tanti, ut sapias, amittere quidvis:
Nullo non pretio mens bona possit emi.
134. Ad Gelliam amore solutam.
Te tibi surripuit miseram, duraque catena
Idalius nuper, Gellia, vinxit Amor.
Et miror quanam discusso fungeris unco,
Sisque iterum juris, Gellia, facta tui.
At cave nunc pueri insidias fraudesque dolosi,
Atque novum, vix dum libera, servitium.
Cujus ab insessis nuper te invasit ocellis,
En iterum flavus, Gellia, Thyrsis adest.
135. Ad Gelliam muliebrem mollitiam causantem.
Foemineum nil posse genus pervincere duri
Dicis; dic potuis, Gellia, velle nihil.
Naturam falso culpas; te, Gellia, culpa,
Quae tam naturae segniter obsequeris.
Prona fertur aqua lembus tibi, sponte remittis
Languida quod lento brachia remigio.
Fac nervos ratio contendat et exerat ipsam
Se virtus; durum quidlibet efficies.
136. Ad Gelliam nequitiam amore excusantem.
Molle tibi dicis cor, Gellia, quo malus ille
Gaudeat assidue figere tela puer.
Nimirum nescis, contra tela omnia virtus
Quam duro vinci durior est calybe,
Quam firmum opponat clypeo septemplice tegmen
Maximus ille, homini spesque salusque, pater.
Hoc tibi tutamen geminum tu adscisce: sagittis
Jam petet incassum te malus ille puer.
137. Ad Phyllin nequitiam suam amore excusantem.
Quidquid, Phylli, patras, tenerum causaris amorem,
Probri omnis culpam sustinet, unus amor.
Quid ratio? Tenero quae nunquam pugnat amori,
Laxaque dat foedis froena cupidinibus,
Nullum crimen habet, nervos quod lenta remittit,
Strenua nec vires exerit ipsa suas?
Nec, si deficiant vires, urgente periclo,
Coelestem duro in tempore poscit opem?
Hanc, Phylli, est aequum culpari denique solam:
Haec nequam ni sit, nil nocet ullus amor.
138. Aquila apud divitem dominum alligata.
Alituum regina, Jovis pennata satelles,
Sueta olim tractus carpere sidereos,
Ferro vincta pedes teneor, nec jam super ulla
Spes est me tristi exsolvere servitio.
Quid tum, si facilis video hic mihi fata senectae,
Dives ubi large pabula praebet herus?
Libera in aeriis praedari montibus opto,
Vitam odi, rapto vivere ni liceat.
139. In Tullum specie docilem, re indocilem.
Multa quidem moneo, nec tu asper, Tulle, monenti es,
Dasque manus, vero et cedere laetus ais.
Quid tum? Quod monui, frustra est: mea dicta per auras
Cassa volant rapidis ludibrium Zephyris.
Nil est correptum vinci, culpamque fateri,
Culpae ni facias denique, Tulle, modum.
Odi, quae mitis patitur se cuncta doceri,
Quas didicit rerum nil facit, improbitas.
140. De Cinna et Tucca altero bonitate, altero opibus praestante.
Cinna potest paucos, multos vult usque juvare;
Vult paucos, multos Tucca juvare potest.
Velle bonum praestat multo quam posse; volentem
Quae bona sunt, tantum dicimus esse bonum.
Quae bona sunt contra tantum praestare potentem,
Jure omnes passim dicimus esse malum.
141. Ad Pollam. De forma.
Ajunt, esse tuam ob formam te, Polla, superbam;
Nec scis, quam leve sit, quam breve forma bonum?
Nil ultra est speciem vanam, cassumque colorem,
Ocyor et ventis aufugit aëriis,
Aut casu, aut morbo, tacitis aut interit annis;
I nunc ob formam, Polla, superba tuam.
142. Ad quemdam, de Phyllide anu amicos colente.
Irrides quod Phyllis anus se gaudet amari,
Et sibi conciliat, qua potis, arte animos.
Quid? Quae consenuit, tumulo se condat, oportet,
Sponte sua et vitam ponat et ante diem?
Quid? Vesanus amor postquam deferbuit, ullus
Non restat dulci sensus amicitiae?
Crede, istam praeter, quae te capit, una juventam,
Est aliquid, mulier quo placuisse potest.
Da mores, da consilium, da verba diserta,
Possum Hecubae fieri certus amator ego.
143. Ad Quintum in recte factis gloriantem.
Egregium si quid patrasti, Quinte, supremum
Scit numen, caecis haud latet in tenebris.
Nil opus est, narres tua mi benefacta: rependam
Quid tibi ego, laudis ni leve praemiolum?
Hoccine mutari tam parvo, tamque pusillo
Praemia vis, superum quae parat ille pater?
Quae tibi (ne propera fluxa haec praecerpere) large
Solventur laetis maxima in Elysiis.
144. Ad Gallam nulla sua culpa male audientem.
Esse bonam frustra dicis te, Galla, popellus
Quod te nimirum dictitat esse malam.
Quid? Famam praeter ventosam et nomen inane,
Virtutis nullum, Galla, putas pretium?
Id si forte putas, digna es quam quisque, popelli
Dicta probans, passim dictitet esse malam.
145. Ad Cinnamum uxore uti nescientem.
Uxorem culpas, culpa te, Cinname. Nunquam es
Uxori, qualem te decet esse, tuae.
Servus eras nuper; versa vice protinus esse
Coepisti vecors mente fera dominus.
Nunc mitis nimium, nunc saevus; stultus utroque
Froena nimis laxans, froena nimis retrahens.
Est quiddam medium: nolo, tu scilicet illi,
Cinname, nolo itidem, serviat illa tibi.
146. Ad Pollam stultam Euni amatricem.
Quae tua sunt, caro quae tu tibi fingis in Euno,
Deme, tuus prorsum, Polla, residet amor.
Nec sentis, vigilem te somnia vana videre?
Nec sentis, quod amas, quo furis, esse nihil?
Nunc ego te miror stulte tua visa sequentem,
Abreptam et cassis, re sine, imaginibus.
Olim tempus erit, cum te miraberis ipsam,
Quem vidi et dices, ille ubi flos juvenum est?
Ille ubi tam lepidus, tam doctus, tamque disertus,
Ille ubi, quem nulli non fatui antetuli?
147. Ad Cinnamum olim asperum, nunc blandum.
Asper eras, nulli et non saevus, Cinname; in omnes
Nunc es, quod miror, Cinname, blandiloquus.
Nec fueras odio magis olim saevus et asper,
Quam nunc es cunctis, Cinname, blandiloquus.
Quidnam igitur faciam, vis? Inquis: semper utrumque,
Quam pote, vitabis, si sapies, scopulum.
Est certe quidam mella inter et inter acetum,
Est medius, mire qui placet, ille sapor.
148. Ad Cinnam.
Cinna, manus cohibe: teneras ne attinge puellas;
Non satis Idalio vel procul igne nocent?
149. Ad Pollam. De Cinna.
Cinnam Polla pati potis es pudibunda protervum,
Te mulcet blandis cum toties manibus?
Id juveni de te liceat? Nec comprimis ausus?
Nec famae saltem consulis ipsa tuae?
Quippe aliquis, nondum satis es cui cognita, quod fit,
Turpiter id fieri te tibi velle, putat.
150. De Varo specie, quam re meliori.
Varus mel loquitur, nullam at sibi speret ab illo,
Tempus ubi auxilii venerit, ullus opem.
Odi mendaces pulchro sub cortice fructus;
Rem quaero, cassa nil moveor specie.
151. γαμοι πληθουσιν ανιας
Nube; animum tristi complebis, Gellia, cura,
Multus sollicitam te premet usque dolor.
Aequa mente potes tua nunc perferre; tuorum
aequa non poteris mente tulisse mala.
Saepe virum at miserum plorans, vel pignora, dices:
Cur soli miserae non licet esse mihi?
152. Ad Postumum, de amore diuturno, atque innoxio.
Postume, quem ratio et virtus haud junxit amorem,
Extremos raro permanet ad cineres,
Aut miserum exitio mergit, perditque supremo,
Si fors extremos manserit ad cineres.
Is tibi amor placeat, qui longa aetate manere,
Quique manens possit nil nocuisse tibi.
153. Ad Quintillam, cur ei Pollam anteponat.
Odi equidem blandas, visoque, coloque severas,
Allicit una oculos forma severa meos.
Hoc est, cur, Quintilla, tuis praeponere suerim
Illecebris Pollae triste supercilium.
Ante alias Paridi visa est Venus; esse videtur
Formosa ante alias torva Minerva mihi.
154. Ad Tullam. De Lycida.
Tulla, tibi Lycidas est visus pulchra puella,
Nunc subito Lycidas foeda videtur anus.
Dic, tam mire illum quid vertit? Num mala Circe
Mutatam rugas indidit in faciem?
Anne amor ille tuus miseram te vertere gaudet,
Et mire alternis fallit imaginibus?
Pelle hunc: incipiet non pulchra puella videri,
Non anus, at verus, nempe quod est, Lycidas.
155. Ad Aulum festivum intempestive
Festivum laudo puerum; vir displicet, Aule,
Festivus, lusu multus in omnigeno,
Qui sibi, quique aliis modo risum quaerit ineptus,
Garrulus argutos et serit usque jocos.
Ludum prima aetas, media et postrema severum,
Vitam ni libeat perdere, poscit opus.
156. Ad Eunum aliena curantem, sua negligentem.
Nullum non curas, nulli non consulis, Eune,
Rem bonus interea negligis ipse tuam.
Laudarem; vetus at dictum est: frustra sapit, ipsi
Qui prodesse sibi non potis est, sapiens.
157. Ad Pollam. De Quinto, ejus manum osculari cupiente.
Polla, manum serva; Quinti vita oscula, dextrae
Isti quae cupidus figere multa furit;
Et queritur, stulta urbanis quod moribus obstas,
Nec, quo more aliae, te patiare coli.
Nempe istas promit flammato e corde querelas
Improbus, officii nomine tectus, Amor.
Cui quae victa gerit morem, dum praebet amanti
Illa manum, hoc dicit: "Duc age, laeta sequor".
158. Ad Postumum stolide audacem.
Multa pavet sapiens, stultus nihil, omnia tuta
Esse putat; caecus, qua via nulla, ruit.
Clamo iterum atque iterum: "Serva, locus iste minatur
Lubricus heu certam, Postume, perniciem".
Omnia me terrent; terret magis omnibus hoc me,
Quod tibi non faciunt ulla pericla metum.
159. Ad Postumum. De Gellia, dexteram ab osculo retrahente.
Oscula, quae dextrae perfert impacta, protervi
Et juvenis patitur foemina pulchra manum,
Praetexit morem, plerumque at servit amori
Ipsa suo tacitae conscia nequitiae.
Id verbis negat usque suis, at mente fatetur
Plurima more isto facta puella nocens.
Ergo manum retrahit quod Gellia, Postume, laudo;
Non laudo, si quae, Postume, non retrahunt.
160. Ad Rufam interdum in dictis parum verecundam.
Ne quid non dicas lepide, tibi plurima cura est,
Laus culti mire quod placet ingenii.
Cura prior, ne quid non dicas, Rufa, pudice,
Sit, volo: foemineus mi placet usque pudor.
Hoc quaecumque caret, Venerem licet illa lepore,
Ingenio vincat Pallada, mi nihil est.
Et multo insulsas post omnes ponitur, una
Contemptuque omni dignior, atque odio.
161. Ad Pollam stulte gloriantem, se nimis bonam esse ac precibus resistere non posse.
Esse bonam nimium dicis te, Polla, roganti,
Et cuivis rerum posse negare nihil.
Parce istis, oro, verbis. Tibi detrahis ipsa,
Et famam stulte laedis inepta tuam.
Nam mala ni prorsum es, quamvis roget usque, necesse est,
Ut cuivis possis, Polla, negare aliquid.
162. Stulte ad publicam felicitatem numerum tantummodo civium augeri.
Nimirum cives quo multi evadere possint,
Contendis curis omnibus assidue.
Hac servari una clamas bellique, domique,
Hac una magnos re fieri populos.
Id tibi ego credam, multos cum feceris, idem
Arte bonos aliqua si potes efficere.
Sin minus, aucta magis numero, quid denique prosit,
Haud video, miseris urbibus improbitas.
163. Ad Tullum, de se in amicitia nihil dissimulante.
In te, displicuit si quid mihi, Tulle, monere,
Quidquid id est, soleo dicere et ingenue.
Odi in amicitia, qui pectoris intima celat,
Servat et in tacito vulnera caeca sinu.
Quod dolet, expromo, nec te convincere noxae,
Convinci erroris sed magis ipse volo.
Si verum objeci, prosum tibi; sin mage falso
Quid timui, prosum, doctus id, ipse mihi.
164. Ad Antigenem, de multiplici artium studio.
Orator, medicus, pictor simul omnia mire
Vis fieri; fies at nihil, Antigene,
Et foedam referes, insomnia Graja, Chimaeram,
Fingi quae potuit, vivere non potuit.
Esto unus: pugnat naturae, quisquis ineptus
In se vult formas jungere dissimiles.
165. Ad Quintillam, Bacchanalibus scurrantem.
Et vultum et morem scurrae, Quintilla, protervi
Induis: id Bacchi festa decere putas.
Festa malas habeant leges Bacchaea; pudicis
Inconcussa manet lex bona virginibus,
In facto, dictoque omni servare pudorem,
Quae sint, in mediis et meminisse jocis.
166. In hominem ab alterius vitae mentione abhorrentem.
Quid prodest misero nunquam meminisse, parantur
Sontibus inferno quae mala sub barathro?
Nempe animum exterret species horrenda, micare,
Cogit et incusso frigida corda metu.
At si non metuas, stulte hoc ruiturus in ipsum es,
Quod fugit is tantum, qui metuit, barathrum.
167. Ad Eunum, hominem flagitiosum, sibi nequaquam displicentem.
Ludis, amas cura vacuus; jucunda voluptas
Et mentem et sensus vindicat, Eune, tuos.
Heu miser es, miserum nec sentis te tamen esse,
Quod duplo est miserum scilicet esse magis.
O utinam noris qui sis, doleasque; salutis
Nulla super spes est, ni tibi displiceas.
Ut miser es, miserum ni te sentire, tuamque
Flere vicem curis ni lacer incipias!
168. Ad Gelliam, nimis anxiam in consilio capiendo.
Quidquid agis, longo moliris tempore, pendes
Semper et incertis anxia consiliis.
Vis, non vis, rumpisque moras, nectisque, nec ullum
Das unquam rebus, Gellia, principium.
Ne quid poeniteat, metuo, inquis. Non magis istud
Poenitet, in turpi vivere desidia?
Nam mera desidia est, multa et praeclara minantem
Nil facere, incassum plurima consulere.
169. Ad Glauciam.
Tu te, habeas quod multa, ego me me, Glaucia, magnum
Esse reor, multis quod nihil indigeam.
170. De vera nobilitate.
Virtus nobilitas una est, atque unica; inerti
Quidnam prosit avus Jupiter, haud video.
171. De misera hominum conditione.
Heu natum in curas hominum genus! Atra malorum
Cui seges assiduas praebet amarities,
Quae postquam venere, angit praecordia moeror,
Ne veniant, gelido mens tremit usque metu;
Sic, quae sunt et erunt, miseri mala jungimus, acri
Nostros ut morsu dilanient animos.
172. De curis [ERROR: no reftable :]De statu hominis diversis curis distracti Krša (fragmentum)
Qualis, dum venti convolvunt turbine fluctus,
Cymba nequit tumidum findere tuta salum,
Anxius horrescit stridentes navita ventos,
Vertere et ipse sua non valet arte ratem,
Et prora horrisonis huc illuc acta procellis,
Inscia quo tendat, marmora coeca secat,
Sic ego diversis incerto pectore curis
Distrahor et coecas cogor inire vias.
173. De fallaci hujus vitae conditione [ERROR: no reftable :]De misera hujus vitae conditione. Krša (fragmentum)
Ergo deficimus; celeri sors omnia cursu
Versat et incerto labitur usque pede.
Ite, leves animi, vanis confidite rebus,
Atque ampla instabili ponite regna solo.
Cujus erunt tanto constructa Palatia cultu?
Quid juvat ingentes aedificare domos?
Non bene vos nostis miserae fallacia vitae?
Quo ruitis? Vel quo vos rapit iste furor?
Non ita odoriferis languescunt lilia in hortis,
Non rosa procumbit deficiente die etc. etc.
174. De rebus asperis. [ERROR: no reftable :]Non debere res asperas nec metui nec angere. Krša
Aspera ego nec digna metu, nec digna dolore
Esse reor; nam cur aut metuam, aut doleam
Instare ac fieri, quo dempto, vix licet hercle
Forti, quo nil est pulchrius, esse viro?
175. Mortis citus adventus.
Quam cito frugiferis arescunt gramina in arvis,
Cum medius siccos Phoebus adurit agros!
Quam cito purpureae languescunt munera florae,
Intempestivis cum ruit aether aquis!
Tam cito primaevo spoliamur flore juventae,
Namque venit tacito pigra senecta pede;
Tam cito ad extremam properamus funeris horam,
Et brevis immiti nos tegit urna situ.
176. Ad Fabullum, quidquid velit, se assequi praedicantem.
Quae volo cuncta, inquis, prorsum assequor. Ergo, Fabulle,
Si bona sunt, quae vis, gratulor ex animo;
Sin mala sunt, doleo tum quod vis ista, Fabulle,
Numine tam laevo quod miser assequeris.
177. Se non tam a commodo, quam ab amore in officio tangi ostendit.
Sic ego sum; quovis dilecti, Quinte, sodalis
Quantumvis parvo tangor ab officio.
Nec quid contulerit, nec quanta juverit in re,
Quaero, sed fuerit quam memor ille mei.
Hoc satis est: alius penset sua commoda, longae
Fructus amicitiae sit mihi solus amor,
Cujus, ne possit spes me irrita fallere, certum
Saepe habeo tenui pignus in indicio.
178. Ne quid nimis.
Frigida vesano tremefactus corda pavore
Haeres legiferis anxius in tabulis,
Inque tuos mores inquiris nocte dieque,
Nec potis es somni, nec memor esse dapis,
Omnia dum expendis veri momenta bonique,
A summo ne quid discrepet officio.
Curas disce, precor, nimias compescere: rebus,
Quem decet, in cunctis disce tenere modum.
Crede mihi, medium virtutis transilis, Aule;
Nec bonus es, nimium dum cupis esse bonus.
179. Ad Tullam se probam non haberi querentem.
Tulla, doles, de te multi quod multa loquuntur,
Qualis et es, nemo te putat esse probam.
Parce queri: tua tu debes tibi probra, quod ipsam
Rem tantum curas, negligis et speciem;
Et proba quandoquidem es, credis te posse probari,
Nil operae impendens ut videare quod es.
180. Cujus animi sit Battus, se didicisse ex ejus sodalibus.
Non ego te novi, novi sed, Batte, sodales,
Queis arcta vivis junctus amicitia.
Nil opus est aliud; novi et te, Batte, tuamque
Odi, atque aversor sanus amicitiam.
181. In Glauciam. Paucis contentus, satis dives. [ERROR: no reftable :]In Glauciam. Paucis contentum, satis divitem esse. Krša
Cellula parva mihi satis est, attritaque vestis,
Et tenuis facili mensa parata dape.
Cui satis haec possum dites videre, tuamque,
Glaucia, stultitiam et grande supercilium.
182. Hominis desiderium nil praeter Deum explere potest.
Nullo laeta bono satis est, quo denique parto,
Mens aliquid cernit, quod velit, ulterius.
Hoc tibi si memori defiges pectore, Tulle,
(Heu Tulle, usque favet cui bona fors, animus
At desiderio nunquam non flagrat inani!)
In solo incipies figere vota Deo.
183. [182b] Ad Tullam in officio peccare nimium dubitantem.
Tulla, rogas, quidnam pecces: peccare videris
Hoc unum interdum, quod nimium dubitas,
Anxia ne pecces, quod cuncta expendis ubique
Momenta exigui quamlibet officii.
Nusquam et non trepidas, multos et consulis, ulla
Res ubi non poscit parvula consilium.
184. [183.] De Quinto sibi uni se vivere falso profitente.
Non aliis, sibi se tantum inquit vivere Quintus.
Cui Lyda: id nequeo credere, Quinte, tibi.
Nam qui nunc nulli es non carus scilicet, esses
Invisus tali cuilibet ex merito.
185. [184.] Amici sinceri officium.
Quod te laudavi toties, me dicis amicum,
Et certe dici, Lydia, promerui.
Sed mage promerui, quod te reprendere, si quid
In vita peccas, Lydia, sustineo.
Illud mi facere est semper jucunda voluptas,
Multa hoc mi pectus complet amaritie.
Illud largiri derisor pol quoque possit,
Hoc tribuit vere cultor amicitiae.
186. [185.] Ad Postumum, ut facile ferat servitium mulieris.
Ut semel injecit froenum, te, Postume, conjux
Qua lubet, arbitrio versat, agitque suo.
Fer bene servitium saltem, facilisque volensque
Id patere, invitus quod patiere tamen.
187. [186.] De fatua Leonillae pulchritudine.
Ingenium vultu prodat, mihi si qua placere
Vult: fatuo vultu non placet ipsa Venus.
188. [187.] Monitum ad senes.
Qui senuit, nulli jucundus postulet esse,
Hoc satis est, nulli si queat esse gravis.
189. [188.] Ad Aulum nimium sibi, nihil amicis consulentem.
Ne tibi quid noceas, dum consulis, Aule, sodali,
Prospicis: hoc prudens diceris egregie.
Malim ego sed prudens dici minus, atque sodali
Ipse mei oblitus consuluisse meo.
Qui nimium cavet usque sibi consultus, amico
Improbus interdum non cavet ille satis.
190. [189.] Ad Aulum, ut alios juvet, quin tamen noceat sibi.
Qui sibi obest sapiens, frustra sapit. Aule, juvato
Sic alios, noceas ne tamen ipse sibi.
191. [190.] De Aegle per aetatem deformata
Multas post hyemes longinquo ex orbe revertens
Aeglem ut conspexit Lolius, attonito
Olim quam similis miroque ardebat amore,
Atque suam suerat saepe vocare deam,
Tabentesque genas vidit, rarumque capillum,
Incurvum senio corpus et indecori;
Haesit, vimque aevi contemplans, atque furores
Mente suos versans in memori, erubuit,
Avertitque alio vultus, primamque salutem
Vix potuit moesto dicere cum gemitu.
192. [191.] Qua statura vir, qua mulier sibi probetur.
Nec mihi vir parvus, mulier nec magna probatur;
Robore nam parvus, magna lepore caret.
193. [192.] Ad Gelliam publico carentem ob mutatam in deterius fortunam.
Fortunam ploras mutatam, Gellia, lucem
Et fugis in vidua sola puella domo.
Quid? Sperni metuis, curru modo vecta superbo,
Ire vias urbis si videare pedes?
Parce metu: non te spernet, te, Gellia, visa,
Fortunam si quis dixerit esse levem.
Atqui nil aliud sapiens pote dicere: stultus,
Gellia, quid dicat quaerere stultitia est.
194. [193.] De Phyllidis ingenio in amatoribus aucupandis, atque exagitandis.
Blanda tibi est Phyllis, quod se non credit amari;
Credet ubi, fiet jam tibi blanda minus.
Inde ubi firmato jam sat confidet amori,
Saeva erit et duris sentibus hirta magis.
Hoc habet ingenium: quos cępit blanda, severi
Implicitos vinclis torquet acerba viros.
195. [194.] Ad matrem in custodienda prole nimium sollicitam.
Narcissum quondam sevit formosa Lycoris,
Eduxit curis sedula et omnigenis.
Dein verita est, multo surgentem germine florem,
Ne sol, ne pluviae laederet imber aquae,
Abstrusitque abdens tecta in penetralia: longum
Nec tempus laetus languit [ERROR: no reftable :]tempus laetus languit] Krša : tempus languit Radelja ille vigor.
Amissae frondes terram stravere: Lycoris
Florem, dum servat, perdidit ipsa suum.
Hanc tibi narrari fabellam credito, mater,
Prolem quae nimia sedulitate necas.
196. [195.] Qua trutina pensanda laus hominum sit.
Ne tibi nobilitas imponat, ne tibi census,
Metire ingenuis moribus, Aule, viros.
Crede mihi, hac trutina si penses, saepe erit, Aule,
Fossorem ut magnis regibus anteferas.
197. [196.] Cujusnam formae uxor sit a Quinto eligenda.
Nec pulchram haud pulcher, nec foedam ducito, Quinte,
Uxorem, forma si qua sit at media.
Foedam non poteris tu longo tempore, teque
Longo non poterit tempore pulchra pati.
198. [197.] Ad lusorem se nec in victoria, nec in jactura temperantem.
Gaudia qui victor prodit, victusque dolorem,
Aule, suum, ludo, si sapit, abstineat;
Quo res cumque cadat, victor, victusque feratur
Ne levis et famam prodigat ipse suam.
199. [198.] Cur Ponticus in magno censu pauper sit, poeta in parvo dives.
Dives ego parvo in censu, tu, Pontice, magno
In censu es pauper scilicet egregie.
Multa tibi desunt, contra mihi multa supersunt:
Tu tibi multa cupis, mi cupio ipse nihil.
200. [199.] De inani Opimii laetitia in divitiarum affluentia.
Divitias nactus fatue laetaris, Opimi,
Divitiae at multis multa tulere mala.
Utque ferant aliud nihil, istam num leve censes
Esse malum, tulerunt quam tibi laetitiam?
201. [200.] Ad Postumum, in improvisis opibus insolescentem.
Plorabas pauper: subito nunc dives inani
Exultas foede, Postume, laetitia.
Usque levi pluma levior, sursum atque deorsum
Fortunae volitas ludibrium instabili.
Fac virtus animum firmet: variantia rerum
Jam poterit mentem nulla movere loco.
202. [201.] Ad Gelliam, singula male consilio gerentem.
Quidquid agis, quamvis perparvum, perque pusillum,
Expendis longo, Gellia, consilio.
Ut quaeque est, omnem rem cura: multa geruntur
Pol melius nullo, Gellia, consilio.
203. [202.] Ad Ponticum, stulte plurima concupiscentem.
Stulte optas dives tibi rerum plurima, nec scis
Quam toti praestet, Pontice, dimidium.
204. [203.] Longus amor in pretio habendus.
Nil meruisse, Albi, veterem de te inquis amicum.
Quid? Longus meriti non habet instar amor?
205. [204.]
Rullus amicitiam vitat, cogatur amici
Ne qua olim in rebus toedia ferre malis,
Nec scit amicitiae cultores dulcis amici
In rebus capiant gaudia quanta bonis.
206. [205.] Ad Eunum, ut non pulchra tantum, sed utilia etiam carmina scribat.
Scribe aliquid prosit quod moribus, Eune: libellos
Odi, ubi nil pulchro in carmine frugis inest,
Dux ubi virtutis, vitaeque magistra poesis,
Lena velut, dictis pectora blandiloquis
Pertentat, nervosque animi succidit, ut ille
Sirenum Siculis cantus in aequoribus,
Quem sapiens Laertiades, multo vafer astu,
Vix potuit salvis puppibus effugere.
207. [206.] In eos, qui suorum tantum commodorum studio ducuntur.
Si sua quisque sibi curat modo commoda, si nil
Largitur, praesens ni referat pretium,
Si tantum proprio semper ductatur amore,
Scin', quid jam fiat vita? Latrocinium.
208. [207.] De viri senis amicitia.
Turpe seni lascivus amor, vesana libido
Ridendum flammis cum ciet indomitis.
At si quem, pulchro conspecta in corpore, virtus
Ducit ad ingenuae foedus amicitiae,
Pacatumque animi, servantem et jura decori,
Et nusquam sancti non memorem officii,
Hunc si quis ridet juvenum, scit corporis unas,
Ignorat mentis, perditus, illecebras.
209. [208.] Amicitiae laus.
Antra colat solus, montesque ac lustra ferarum,
Qui pulchrae foedus nescit amicitiae.
Nos decet alterni sanctum certamen amoris,
Quo nihil est usquam dulcius, aut melius;
Quo sine regna mihi nolim, nec me juvet ipsa
Posse deum in coetu vescior ambrosia.
Sic sum: jucundo fructus et commoda amico
Nulla ego praetulerim, nulla ego contulerim.
210. [209.] Felicitas ex animo
Felix quisque animo est animus quem deserit, ampla
Sit licet, haud illum res juvat ulla tamen.
211. [210.] De artis, atque ingenii ad doctrinam necessitate.
Ingenio tantum qui fidit, negligit artem;
Unum se praefert millibus innumeris.
Pro certis incerta probat, notumque relinquit,
Ignotum, nulla est qua via, tentat iter.
212. [211.] Ad Gelliam, ut formidinem inanem ex animo excutiat.
Mente viros aequas: animis ingentibus aequa,
Gellia, ne laudis pars labet ulla tuae.
Vulgares timeant umbrasque, aurasque puellae,
Tu tibi, quod ratio jusserit, una time.
Haec, mente ut tenebras expellit, sic et inanes
E toto pellat fac tibi corde metus:
Ne si mente marem videam, non corde, vocare
Te merito incipiam, Gellia, semianimem.
213. [212.] Qua ratione dignosci hominis natura possit.
Difficilem dicit Varum Corvinus; eumdem
At contra jurat Glaucia perfacilem.
Quid credam? Credo falli ambos, dicere utrumque
Talem illum, qualem senserit ipse sibi.
Vulgus ego quaero qualem se praestet in omne,
Cujus scire volo quale sit ingenium.
214. [213.] In senem verbis lascivientem.
Cana aetas quoties verbis lascivit, inersque
Ipsa rapit calidos in vitium juvenes,
Bile mihi tumidum fervet jecur, iraque menti
Continuo flammam subjicit indomitam.
Lentus enim quisnam possit perferre, patique,
Quorum aliena solet vita regit monitis,
Flagitiis monstrare vias, ultroque ruenti
Latum iter in praeceps pandere nequitiae?
215. [214.] Ad Meniscum immeritis omnia donantem
Perdere te credis, quae donas, cuncta, Menisce,
Et perdis; donas cuncta etenim immeritis.
Quod si promeritis donares, nulla profecto
Tempus in omne foret res tibi salva magis.
216. [215.] Ad Crassum, connubio vili domum dedecorantem.
Quo ruis? Ignota vilem de gente puellam,
Nec ditem, properas ducere, Crasse, tibi?
Nec celerem ingenio, nec pulchram corpore, nec quae
Esse aliquo possit grata lepore viro?
Hanc tibi connubio festinas jungere? Teque,
Atque tuam stultus dedecorare domum?
Quo ruis, infelix? Parce, o, demittere te te
In praeceps, nequeas unde referre pedem.
Heu loquor incassum! Ratio, quae praecipit, heu heu,
Despuit ac vecors omnia difflat amor.
217. [216.] Laudat invidiam ex virtute coortam.
Invidiae metuo flammam, cumque, Aule, coorta est,
Demittoque aures et misere excrucior.
Invidiam sed enim, virtus quam gignit, opimam
Esse reor laudem, non reor invidiam.
218. [217.] Ad Gaurum a Phyllide deceptum.
Imposuit mire, Phyllis, tibi, Gaure: fefellit
Mire vafra suis te, malecaute, dolis.
Disce miser, nimium argutis non credere ocellis,
Nec vultu et verbis fidere blandiloquis.
Nosce prius quid ames: praecedat lenta, viamque
Exploret ratio, pone sequatur amor.
219. [218.] Ex Graeco aesopi.
Assa super prunis, igni gliscente, sonorum
Stridorem expirans forte dabat cochlea.
Quam puer adspiciens ac mirans, pessima, dixit,
Cantas igne tibi dum perit usta domus?
Intempestive quod fit, nil posse probari,
(Phylli, tibi hoc dico) fabula parva docet.
220. [219.] De se senescente.
Nunc ubi mi placidi mores? Ubi mite, nec ulli
Non ultro arridens comiter ingenium?
Fallor? An aetatis vitio jam pectus acescit?
Mens et habet senio perdita dulce nihil?
Hoc est nemo mihi quod jam placet; omnibus ipse
Hoc est mutatus quod male displiceo.
221. [220.] Ad Postumum benefacta in se minime agnoscentem.
Non ego par cupio reddi mihi, Postume, gratum
Esse tibi cupio quod bene promerui.
Non mercor si quid feci bene, pro benefactis
Agnosci tantum sed benefacta volo.
222. [221.] In Marcum ingratum.
Quod bene, Marce, tibi feci, sentire putabam,
Tam sentis, sentit quam lapis, aut frutices.
Sed bene quod feci non poenitet. Una voluptas,
Quam cepi feci cum bene, Marce, sat est.
223. [222.] Ad Aulum, ut a foemina pellaci caveat.
Aule, istam alloqueris, multos quae vafra fefellit?
Nil metuis, multis queis periere, dolos?
An nescis blandi quidnam pellacia vultus,
Verba quid Hyblaeo dulcia melle magis,
Quid ducta ex alto suspiria pectore possint,
Uda quid haud veris lumina lacrimulis?
Has habet illa artes; his te, malecaute (capessas
Ni celer, Aule, fugam) vinciet illecebris.
Carpe fugam, moneo; primo at fortasse paratis
Congressu haesisti captus in insidiis.
224. [223.] Praesagia infausti conjugii.
Quam misere optasti, nubit tibi denique, Tulle,
Gellia: tu divis tete ais esse parem.
Gaude sorte tua nunc dum licet: ocyus umbra,
Ocyus et vento sors fugit ista levi,
Nec quidquam superest parvo post tempore, praeter
Deflendum longo tempore servitium.
225. [224.] De tribus curis in amatoribus.
Haec sit cura prior, ne quo capiaris amore;
Posterior captum nesciat ut mulier.
Quod si captus eris, captum si sciverit, haec sit
Tertia cura, feras ut miser omne malum.
226. [225.] De Gellia senescente.
Cultum animi spernens olim, fulgore juventae
Purpureo et roseis Gellia freta genis,
Formosa in facie venientis prima senectae
Vidit ubi haud dubiis turpia signa notis,
Me miseram, dixit, quo flos fugit ille? Remota
Quid mi, ne spernar, linquitur heu specie?
Dejecitque oculos moerens, vultumque rigavit
Nequidquam seris anxia lacrimulis.
227. [226.] Amor amoris nomine indignus.
Quid miseram incestus captas, vexasque Lycorin?
Cara est una, unam, Cinname, dicis amo.
Iste amor est? Isto saevus venator amore
Quam sequitur dici possit amare feram;
Quam sibi vult ipsi, cujus sua commoda quaerit
Extrema infestus, Cinname, pernicie.
228. [227.] Unde in amicitia voluptas.
Fructus amicitiae quinam sit, Postume, nescit,
Metitur fructu quisquis amicitiam.
Commoda non tangunt mea me tam, fidus amici
Quam, mea qui curat commoda, tangit amor.
Hinc oritur, completque animum jucunda voluptas,
Unam ego quam cunctis fructibus antefero.
229. [228.] Ad Gallam de conjuge obsequiis pelliciendo.
Quod conjux te, Galla, tuus fugit, anxia moeres,
Atque tuam defles sola relicta vicem,
Dein reducem culpas, questu nec parcis amaro,
Questu at (crede mihi) nemo coactus amat.
Quin tu illum vultu, dulci quin blanda loquela,
Omni quin tu illum pellicis obsequio?
Conjugio soli cur fidens negligis artem,
Illum rivalis qua tenet arte tua?
230. [229.] De sapientis judicio in hominum fortunis comparandis.
Multi regna tenent digni servire: tenere
Dignum hunc regna premit fors mala servitio.
Intus ut est hominem sapiens videt: inspicit in se
Qui sit, non quali quisque loco sedeat,
Et dominis famulos praefert, magnumque dynastam
Saepe inopi ridens posthabet agricolae.
231. [230.] Cur Cinna non vocandus fortis quod sibi vim intulerit.
Tulle; vocas fortem, qui se se Cinna peremit.
Fortis dura (reor) non fugit, at patitur.
232. [231.] Ad Phyllida nimium formae suae fidentem.
Inflat, Phylli, tuae nunc te fiducia formae,
Multus et in roseo qui viget ore lepos.
Nec cernis Pholoen, morbo quae lurida pallet,
Nec Meram, incana quae tremit alba coma?
Quarum olim formae primam tulit utraque laudem,
Nunc monet exemplo, quam breve forma bonum.
233. [232.] De formae mutabilitate.
Forma bonum nihili est, vento fugit ocyus omni.
Illa etiam magno Tyndaris orta Jove,
Illa deum atque hominum bello memoranda bilustri,
Heroum et tantis incluta funeribus,
Foeda situ veteres frustra quaesivit amicos,
Flevit et in vacua sola relicta domo.
234. [233.] [ = Sat. 949] Quaenam bona sint vere judicanda.
Quae tu summa vocas, Varro, bona, nec bona dico,
Sed leve fortunae ludibrium instabilis.
Nil census et opes, nil tecta ingentia miror.
Quaero aliquid fiat quo melior dominus,
Quaero aliquid, possim quo viso dicere tandem:
Hoc Varro haud alii debet, at ipse sibi.
235. [234.] De juventutis ac senectutis flagitiis.
Ignosco juveni; miror frigente senecta
Quisquam si quidquam flagitii faciat.
Alter enim prope vi trahitur; contra ruit alter
Sponte sua foedum perditus in facinus.
236. [235.] Lascivus amor cur non vocandus amor.
Velle bonum lascivus amor si nescit, amori
Lascivo cur sit, Cinname, nomen amor?
237. [236.] Lascivus amor nihil differt ab odio.
Odisti, ante alias omnes quam dicis amare;
Cui te non nescis, Cinname, velle malum.
238. [237.] De animi aequitate retinenda in varia ludi fortuna.
Non turpe est vinci, nec pulchrum vincere ludo
(Utraque res aeque futilis ac nihili est),
Turpe sed extolli quum ludo viceris, angi
Atque animo quoties, Postume, victus abis.
Veram nec ludus fert laudem, semper at aequa
Mens, eadem ludo quae manet in vario.
239. [238.] [ERROR: no reftable :]Vide epigr. satyr. sub num.o 472. Radelja De falsa simplicitate.
Haec tibi simplicitas quando est, nil posse tacere,
Insano fieri quid pote simplicius.
240. [239.] Quid deceat.
Quid decet? Hoc, nemo quod si laudaverit, ipsum
Intus perpetuae sat sibi [ERROR: no reftable :]sibi] corr. ex tibi laudis habet.
241. [240.] Quid prosit.
Quid prodest? Quidquid rerum decet, Aule; decoro
Semper non fallax it comes utilitas.
242. [241.] Quid juvet.
Quid juvat? Ad parvum pol tempus plurima rerum:
Virtus, Marce, una atque unica, perpetuo.
243. [242.] De mentis instabilitate.
Usque labas, firmus nec re consistis in ulla,
Fluctuat ut medio parva carina mari.
Vis, non vis; sequeris, vitas; damnasque, probasque;
Alternasque omnes nocte dieque vices.
Turpe viro, instabili nunquam consistere mente.
Cerne, cape, arreptum perge tenere decus.
244. [243.] Contemptus divitiarum
Non mihi divitias opto: sat mi reor esse
Mentem, qua possim spernere divitias,
Atque mea, quam sum, contentus vivere sorte.
Haec dum continget mens mihi, Croesus ero.
245. [244.] Ad Eunum mortem et dedecus forti minitantem.
Nec mortem forti, nec dedecus, Eune, minare.
Mortem contemnit, dedecus haud recipit.
246. [245.] Falsum de Phyllide amatoris judicium.
Diva fuit quondam, quo primum tempore Phyllis
Visa tibi penitos ussit amore sinus.
Nunc flagrante ira, dirarum est una sororum,
Pestis missa oras foeda sub aetherias.
Quae te ni gemino mens falleret icta furore,
Foemina multarum scilicet una foret.
247. [246.] Rosa de se.
Flos rosa sum pulchrae Veneri sacer, illius olim,
Ut perhibent, fuso e sanguine progenitus.
Ora deae grato refero jucunda calore;
Quas infert curas sentibus horridulis.
248. [247.] Ad Lentulum, de filio munditias negligente.
Quod male composuit vestem, compsitque capillum,
Ingens id reris, Lentule, flagitium,
Et dulci haud dubitas convicia dicere nato,
Dedecus ut vestrae si foret ille domus.
Ne saevi: cultus nunc istos negligit, unum
Cura omni solers quod colit usque animum.
Haec si cura olim (superi prohibete) residet,
Externas quaeret pol sibi munditias.
249. [248.] Fortuna non laedit virum.
Nil fortuna virum laedit: quocumque cadat res,
Immotus firmo stat tamen ille gradu.
Fors varie circum ludit: dat, detrahit, extra
Quae sunt; prorsum intus, quod fuit, ipse manet;
Seque sua involvens penitus virtute, ruat si
Orbis, in extremo non pavet exitio.
250. [249.] Amator sapiens.
Cura mihi est Phyllis prae cunctis; nec foret, essem
Prae cunctis illi si quoque carus ego.
Aequa est quod multos praefert mihi; praeferat illis
Me si, qui meritis vincor, iniqua foret.
Nec, virtus quem fecit, amor consistere possit,
Ni teneat, virtus quem jubet, ipsa modum.
251. [250.] Haud raro displicet id, quod subito placuit.
Qui tibi tam placuit, placeat mihi, Polla, necesse est;
Hoc doleo tantum quod placuit subito,
Ac tacitus vereor, longo ne cognitus usu,
Atque tibi, atque mihi denique displiceat.
Posse id non reris fieri. Fit, Polla, profecto
Multum ubi quis placuit, sed placuit subito.
252. [251.] Mens culta in corpore culto.
Ut gemma in pulchro quae pulchre inclusa metallo est,
Sic mens in culto corpore culta placet.
253. [252.] Ad Postumum muneribus populum corrumpentem.
Laudo, non uni dives tibi, ponere gaudes
Toti etiam partem, Postume, quod populo.
Non laudo (ut puero si quis det grata venena)
Istis quod perdis muneribus populum.
Pone aliquid, possit quo sumpto vita juvari,
Urbs fieri nec jam laetior, at melior.
254. [253.] Ad Quintum omnia amicorum dicta ad trutinam expendente.
Hoc mihi cur factum, cur dictum hoc, Quinte, requiris,
Nil non exactam pendis et ad trutinam.
Quaere alium, vexes isto quem more, sodalem,
Isto quem semper sollicites odio.
Me juvet is. quicum liceat sic vivere, possim
Ut simplex rerum plurima negligere.
255. [254.] Paucis contentus.
Quod mi opus est, habeo: quod non opus, optet habere
Ille, supervacuum qui sibi quaerit opus.
256. [255.] Ad Pollam, qua arte possit tenere virum.
Arte virum quaeris, qua possis, Polla, tenere.
Polla, tuum si non duxeris esse virum,
Nec fidas nimium vinclo secura jugali,
Nec solam credas omnia posse fidem.
Sed velut externum quae vafra illexit amantem,
Illigat usque novis, quam potis, illecebris;
Sic tu aliquid semper facias, dicasve, tuus vir
Ut magis atque magis gestiat esse tuus.
257. [256.] Juvenem inter senes verecundum, non disertum esse oportere.
Quinte, verecundi frugem praeferre pudoris
Suevi ego verbosi floribus eloquii,
Praesertim cum te nullas non culta per artes
Circumstat juvenem turba verenda senum,
Vel Priamo coram quis Troilon esse disertum,
Nestore vel coram quis ferat Antilochum.
258. [257.] Facies mendax.
Istam odi faciem, qua vulgus fallitur, Aule,
Quae spondet quiddam scilicet exiguum.
Sed tantum spondet, nec praestat; nata docere,
Externa quam res discrepet a specie.
259. [258.] De Tulla ac Phyllide altera irae, altera amori parentibus.
Tulla irae, Phyllis vesano paret amori:
Harum quae peccet plus tamen, Aule, rogas.
Ambae, credo, aeque. Furit utraque concita ut oestro,
Et nescit captae mentis habere modum.
Spreta jacet ratio et pedibus calcatur utrique,
Haec pecudi similem se facit, illa ferae.
260. [259.] De Phyllidis amoribus.
Phyllis amat; rigido Phyllis memoranda pudore,
Phyllis foeminei gloria magna chori.
Phyllis amat sic, ut nec sit memor illa pudoris,
Gloria foeminei nec velit esse chori.
Siccine, Amor, vertis mentes? Sic desinit esse
Quod fuerat, quisquis sub tua jura venit?
261. [260.]
Cur qui sapiens externis non sibi sapiens sit.
Ab se se abscedens posset si cernere se se,
Ut sapit externis, quippe sibi saperet.
Sed quando potis est se nemo abscedere ab ipso,
Qui sapit externis, non sapit ipse sibi.
262. [261.]
In Flaccum honore indignis posthabitum.
Quo tu dignus eras, retulit non dignus honorem:
Non tamen idcirco est laus tua, Flacce, minor.
Nec gemmae pretium decedit scilicet, illi
Mente carens vitrum si puer antetulit.
263. [262.]
Veri ac falsi amoris indicia.
Inde seni, hinc juveni blanditur Polla: sed illae
Frigent, haec jactant fulgura blanditiae.
Hanc videat jubeo, si quis vult noscere, quantum
A vero falsus denique distat amor.
264. [263.]
De recti norma.
Norma placet: recti sed normam transilit, ipsam
Qui recti normam consulit immodice.
265. [264.]
De amore cum sapientia conjungendo.
Quidquid amas, sapienter ama, si, Galla, perennis,
Quo gaudes, maneat vis tibi semper amor.
Ni facis id, parvo post tempore, vel tibi amicus,
Illi erit aut contra tu minus ut placeas,
Inque locum stulti succedat denique amoris
Aut odium, aut pravi conscius ille pudor.
266. [265.]
Amicitiae stabiles, quas jungit virtus.
Nectit amicitias virtus. Quod sanxerit illa
Foedus, ad extremos permanet usque rogos.
Sic nisi jungaris, parvo post tempore amicus
Vel tibi, vel tu illi, Postume, vilis eris;
Venit et ut vanus causa sine, sic sine causa
In ventum et nubem vanus abibit amor.
267. [266.]
Rebus, non verbis fidendum.
Verbis deceptus toties, nil fidere verbis,
Securus quod quis dixerit, edidici.
Rem video; verbis cum res non consonat, ipsa
Si quid Suada jubet credere, nil moveor.
268. [267.]
De viro et uxore sani aut insani capitis.
Vir caput uxoris fertur. Quid si caput uxor
Sanum habeat, sano vir careat capite?
Recte si fiat, mutatis partibus, aequum est
Uxor ut incipiat jam caput esse viri.
269. [268.]
De virtutis dotibus.
Cultum odi mollem, cor molle ac mollia verba:
Rus odi, atque hirtam, Pontice, barbariem.
Nec careat nervis, nec sit nervosior aequo
Virtus. Digna viro sit solo, digna homine.
270. [269.]
De amoribus Afrae et Galli.
Afra palam exercet crebros et Gallus amores.
Non vetulae foedos; ridiculos vetulo.
271. [270.] Ad Postumum nimis diligentem in uxore custodienda.
Uxorem assidue custodis, Postume. Fida est
Quae nunc, infidam vis, reor, efficere.
272. [271.]
Recta filiorum educatio.
Non laxe nimium, genitor, non arctius aequo
Gnatum habeas: fiet, Cinname, uterque malus.
Exleges ibunt: froeno hic quod nempe carebit,
Hic froenum tandem quod ferus excutiet.
273. [272.]
Prodendum pectoris ulcus ut sanari possit.
Cur tacitus moesto defigis lumina vultu,
Elinguem vincis mutus et Harpocratem?
Quidquid id est, intus quod saevit, prode sodali;
Crede mihi, fiet jam tibi cura minor.
Corde gerit tacito qui curam, saucius optat
Fixa suo condi spicula dira sinu.
Queis quanam possit Podalirius arte mederi,
Dum latet ac medicam respuit aeger opem?
274. [273.] De carmine amatorio.
Addictus sacris odi quaecumque protervae
Lascivo tractant carmine Pierides.
Gnidus, Amor, Veneres tibi nec, qui scribis, amice,
Nec mihi conveniunt, qui tua scripta lego.
275. [274.] [ = 47] Docet Tullam, quo pacto omnibus placere possit.
Tulla, rogas, quonam possis cara omnibus esse?
Eximie nemo si tibi carus erit.
276. [275.] Qualis mulier, tales sui sodales . [ERROR: no reftable :]Pares cum paribus congregari. Krša
Nullum nosse virum dicis te, Galla, pudicum.
Credo: pudicus enim te sibi quisque timet.
Audax vel prope te si venerit, esse pudicus
Nequitia victus desinet ille tua.
Pollam at, Galla, roga; dicet fortasse, pudore
Qui careat, nullum nosse, pudica, virum.
Crede mihi, ut mulier quaeque est, sic illa, sodales
Vel trahit ad se se, vel facit adsimiles.
277. [276.] Ad Pollam pulchellos tantum admirantem. [ERROR: no reftable :]Ad Pollam pulchellos tantum laudantem Krša
Virtus in pulchro laudatur corpore tantum;
In foedo sordet corpore, Polla, tibi.
Plus oculis, quam mente sapis. Spectatur imago
Futilis, ipsa quidem res male negligitur,
Res omni mansura aevo, dum praeterit curis
Ocyor ista levis quae tibi forma placet.
278. [277.] Ad Tullam. Comites pudici decent pudicam. [ERROR: no reftable :]Ad Tullam. Non decere pudicam cum parum pudicis versari. Krša
Tu nupta es; virgo est, quae tecum, vivit, Elysa.
Verba sed ambarum quum tamen accipio,
Virgo intacta soles tu, pol, mihi, Tulla, videri,
Illa tribus deinceps foemina nupta viris.
Tam tibi dissimilem noli jam ferre: pudicam
Usque adeo comitum turba pudica decet.
279. [278.] Facta virum clarant.
Facta virum clarant, mores, prudentia: natus
Unde sit, id vulgus viderit ac procerum
Pars vulgo haud melior. Non quaero quis pater illi,
Qui fugit in primo pulvere victor equus.
280. [279.] Puella, quae victa culpae palam succubuit, semper turpis. [ERROR: no reftable :]Puella, quae culpae palam succubuit, semper turpem futuram. Krša
Turpi succubuit quae culpae victa puella,
Cujus Roma mali est conscia flagitii,
Turpis erit, Pylii vivat si Nestoris annos,
Et longa incanae saecula Deiphobes,
Turpis erit, quamvis solemni more sacrorum
Nubat, quem foede pertulit ante, viro,
Regali vel si thalamo se se inferat illa,
Atque gerat domina sceptra superba manu.
Turpis erit, digito quam monstrat Roma, pudorem,
Et dicat, quondam prodidit illa suum.
281. [280.] Utramque sortem aeque fert. [ERROR: no reftable :]Utramque sortem aeque animo ferendam esse. Krša
Quidquid erit rerum, sortem ferto aequus utramque.
Incertum est homini quid ferat hora sequens.
Caeca rotam versat fors; fletum in gaudia, tristes
Et risum vertit, quum lubet, in lacrymas.
Nil constans, proprium nihil est; quo dicimus esse
Triste quid, aut laetum tempore, praeteriit.
282. [281.] Mulier publice impudica venia caret. [ERROR: no reftable :]Mulierem quae pudoris expers sit, venia carere Krša
Casta, velim, fias: id non potes? aelia, saltem
Effroenis, procax ne videare, cave.
Parce viros oculis venari, parce virorum
Quemlibet injecta velle tenere manu;
Parce, magis viridi quo floret quisque juventa,
Hunc lateri comitem jungere velle tuo,
Huic ridere uni, longo hunc sermone morari,
Huic facere, huic omnes dicere delicias.
Quam pudet, ignosci possunt huic multa; pudorem
Quae posuit, venia jam caret improbitas.
283. [282.] Monet Ponticum, ne foeminarum blanditiis credat.
Dicebam: vafris ne crede, o Pontice, verbis,
Pontice, foemineas aufuge blanditias.
Dicebam; at monitus risisti saepe fideles,
Et mea per vacuum verba tulere Noti.
Nunc sentis fraudem laesus, tua vulnera sentis,
Quam sit et illa nocens et miser ipse, vides.
Et piget et flagras vesano incensus amore,
Et miser usque peris, vinclaque et effugium
Displicet, attonitusque haeres, nec ferre, nec istud
Jam potis est collo deposuisse jugum.
284. [283.] Hominis origo et finis. [ERROR: no reftable :]Quae sit hominis origo et finis, docet poeta. Krša
Limo nati homines nuper, limusque futuri,
aevo quid frustra multa brevi struimus?
Cur laetis inflat pectus jucunda voluptas?
Cur premit, heu, moestis anxia corda dolor?
Vita fugit; magnum in vita quodcumque putamus,
Dum loquor, in fumum vertitur et cinerem.
285. [284.] Ille laudibus, divumque honore dignus, quem non opes, sed virtutes, ingenuaeque artes decorant. [ERROR: no reftable :]Illum laudibus, praecipuoque honore dignum esse, quem non opes, sed virtutes, ingenuaeque artes decorant. Krša
Pauperies me nuda juvat prae divite censu
Ridentem vestras, Glaucia, divitias,
Argentumque, aurumque et rura ingentia et hortos,
Marmoreasque aedes, signaque Phidiaca
Sculpta manu, pulchris et ficta aulaea figuris,
Vecordem et dominum, singula qui tumidus
Hospitibus monstrat, vel narrat; solus in ampla
Re, foeno, atque alga vilior aequorea.
Ergo istaec propter qui te cantetque, colatque,
Glaucia, quaere alium. Si quis at extiterit
Aut magno aut parvo in censu, quem multa supellex
Virtutum, atque artes ingenuae decorent,
Hunc ego cantabo, aut, deerunt si carmina, mirans,
Ut divum colimus numina sancta, colam.
286. [285.] In idem argumentum.
Hortos, atque domos quod condis, magnus haberis;
Magna sed haud magnum res facit, Aule, virum.
287. [286.] Ad amicum. De Polla.
Pollam vir spernit, quam tu miraris, amice.
Quid causae est? Multo est notior illa viro.
Unam tu faciem, laevos vir noscere mores,
Et fatuum infelix cogitur ingenium.
Crede viro, sperni formosam jure puellam
Expertus magno ne fateare malo.
288. [287.] Cito annos labi et fugere.
Aevi flos fugit, fugit matura juventus,
En fugit, heu, celeri tarda senecta pede.
Nil actum misero, vani periere labores,
Nil superest, serus ni dolor et lacrymae.
Nec serus dolor est, risu traducta profano
Si modo vita pias desinat in lacrymas.
289. [288.] Veram nobilitatem virtute constare.
O proceres, proceres, vulgum ne spernite: in imo
Vestrum etiam vulgo millia multa jacent.
Nec census quemdam, veterum nec sanguis avorum
Ex humili, at virtus eximit una, loco.
Haec ubi adest, magnis privatos regibus aequo,
Haec ubi abest, servis posthabeo dominos.
290. [289.] Ad Postumum, ne sibi soli consulat.
Quae sunt facta aliis, tibi, Postume, facta putato.
Facta tibi quae sunt, facta putato aliis.
Nec laedi nimium argutus tua jura querere,
Nec tacitus laedi jura aliena feres.
291. [290.] Ad Quintum, quod Bacchanalibus non interfuerit.
Orgya quod vitas juvenis, laudo: ignibus hercle
Nil opus est ignes addere, Quinte, alios.
Aetas prima calet per se sibi, sponte calenti
Qui sapit externas arceat usque faces.
Incestas, heu, Quinte, faces; laeta Orgya circum
Quas jacit et juvenum pectus adurit, amor.
292. [291.] In Quintum impudenter foeminas inspicientem.
Foemineos dicis vultus te, Quinte, videre;
Dic mage, te vultus cernere foemineos.
Qui videt, is raptim celeri perstringit ocello,
Qui cernit, cupidam figit in ore aciem.
Primum impune licet; res altera pena pericli est,
Atque dedit multos et dabit exitio.
293. [292.] Verte oculos alio, tibi si vidisse quid obsit.
Fige oculos pulchro in vultu, jam corda calescent,
Ibit et in penitos flamma recepta sinus.
Verte oculos alio: veris majora sibi mens
Finget et insanus tum quoque gliscet amor.
Sed tamen hoc praestat dirum non sponte venenum
Excipere, exitium nec sibi velle suum.
294. [293.] Amorem senes etiam quandoque tentare.
Quinte, cave; nimium gelidae ne fide senectae,
Rugas Idalius non timet ille puer;
Quin petit interdum, ne molli scilicet aevo,
Soli sed palmam debeat ille sibi.
295. [294.] [ERROR: no reftable :](ponendum inter sepulcralia) Krša De epitaphio Raphaelis Mengsii pictoris et philosophi.
"Pictor, philosophus" jacet hic. Inscribere, Menxi,
Quis tantum hoc pulchro sustinuit tumulo?
"Pictor, philosophus!" Quid tum? "Pius, integer", adde.
Extremos restant haec modo post cineres. [ERROR: no reftable :]Leggesi nell Efem. Lett. di Roma dell' anno 1781, pag. 48. che il Cav. Antonio Rafaele Mengs detto in Arcadia Dinia Sipilio (morto in Roma) "ricevette i funebri omaggi di un' Arcadica adunanza e meritossi in un pubblico monumento erettogli per le mani dell' amicizia il bel titolo di Pittor Filosofo." Krša
296. [295.] Ne vir moveatur ad arbitrium sortis. [ERROR: no reftable :]Virum moveri ad arbitrium sortis non debere. Krša
Incertum est, quid fata ferant, quam crastina surget
Nubila, vel pura luce serena dies.
Spes inhibe, atque metus rerum hoc in turbine, quum fors
Arbitrio vitam versat agitque suo.
Una virum haec firmet sententia certa: moveri
Nil usquam fatuae sortis ad arbitrium.
297. [296.] Quocumque abeas, ubique mala. [ERROR: no reftable :]De humanae vitae conditione. Krša
Urbem agris, agros mutat Levinus et urbe,
Nunc peregre, in patria nunc dolet esse domo;
Nunquam non odit praesentia, dum sibi stultus
Vitam omni expertem quaeritat esse malo;
Nec sentit, quocumque abeat, ceu piscis in unda est,
Sic hominem in mediis degere ubique malis.
298. [297.] De siccitatis causa.
Foeta imbri nubes cur siccos circuit agros,
Usquam nec pluvias roscida fundat aquas?
Scilicet haud usquam, solis coelestia dona
Queis portat, castas invenit illa preces.
299. [298.] Ad Leonillam defendentem puellam parum pudicam.
Cur casta incestam curas, Leonilla? Tuere
Sic aliam, noceas ne tamen ipsa tibi.
Ne quis communem te credat dicere causam,
Sumptaque pro patriis arma movere focis.
Parce patrocinio, mores quod dedecet istos,
Tuque tuum retine, quo caret illa, decus.
300. [299.] Aliud.
Ne tibi dissimilem lauda, Leonilla, puellam,
Ne quis dissimilem te putet esse tibi.
301. [300.] Haud frustra benefacta cadunt. [ERROR: no reftable :]Haud frustra benefacta cadere. Krša
Omnia sunt ingrata, usquam non redditur ulla
aequa meis, inquis, gratia promeritis.
Perge tamen, factisque bonus, dictisque juvato
Quos potes; haud frustra nam benefacta cadunt.
Multa homines pensant. Nullum non pensat, ab alto
Res hominum cunctas qui videt axe, Deus.
302. [301.] Haud culpae, damni piget. [ERROR: no reftable :]Non culpae, sed damni quod inde oritur, homines pigere docet. Krša
Aerumnam horremus, causas tamen addimus omnes
aerumnae proni quodlibet in facinus.
Proh scelus, haud culpae, damni piget; esse beatus
Quisque, malo indignus nec tamen esse cupit.
Heu miseri, quos usque prement rerum aspera multo,
Heu mage, si tales aspera nulla prement.
303. In funere extremo quisque videt, nil cuncta fuisse. [ERROR: no reftable :]Humanam vitam somno esse similem nihilque solidi habere docet poeta. Krša
Vita levi est somno similis: quaecumque geruntur,
Raptim, cassa velut somnia, praetereunt.
Nec dolor est quidquam, nec quidquam grata voluptas,
Advenit et lapsu praepete quodque fugit.
Quod teneat solidi, nihil est, nil cuncta fuisse,
Ceu vigil, extremo in funere quisque videt.
304. Virtus una hominem facit beatum. [ERROR: no reftable :]Solam virtutem hominem facere beatum. Krša
Virtus una, reor, potis est praestare beatum,
Aspera quae forti pectore perpetitur,
Obduratque omnes ad casus aequa, nec unquam
Se sorti, sortem subdit at ipsa sibi.
Hanc mihi ego solam; tibi tu sapientior opta
Quaevis instabilis, Postume, dona deae.
305. Vita fugit.
Vita bonum instabile est: fugit, avolat, ipsaque se se
Conficit, inque dies fit minor, atque minor.
Vivendo absumit vitam sibi quisque, citato
Ad tumulum a cunis fertur et usque pede.
Quidquid agat, gradus est, primo festinus ab ortu,
Quo ruit extremum semper ad interitum.
306. Vir bonus, etsi non relatâ, sibi tamen conscius gaudet laude merita. [ERROR: no reftable :]Viro bono pluris esse debere suam conscientiam, quam omnium laudes (ex Cic.). Krša
Quid narret vulgus mendax, quid fama loquatur,
Quaerat is, ad speciem cui satis esse bono est.
Vir bonus haud placeat multis, nec laude relata
Gaudeat, ipse sibi conscius at merita.
307. Omnes morituri. [ERROR: no reftable :]Minime homines in vita meditari quae post mortem Deus paret. Krša
Tellure egressos parvo post tempore tellus
Materno reduces excipiet gremio.
Huc summi, huc imi pariter properamus: eundum
Regibus huc magnis, huc humili agricolae.
Lex eadem cunctis: "Vitae sors utraque, tristis,
Laeta, brevi extremos desinat in cineres".
Hanc miseri scimus: nec curae est omnibus unum,
Extremos unum quod fugiet cineres!
308. Paucis contentus, satis dives. [ERROR: no reftable :]Paucis contentum, satis divitem esse. Krša
Parva domus, vilis mihi vestis, parcaque mensa est.
Id satis est; reges divitiis supero.
Multa illis desunt: aliquid mihi semper abundat:
Multa illi; sanus nil cupio esse mihi.
309. Tales mores, quales socii. [ERROR: no reftable :]Qualis sit unus quisque, se ex ejus amicitiis discere. Krša
Quosnam habeas mores, non quaero, Gellia, quasnam
Scire sat est, habeas, Gellia, amicitias.
Incesti castae quanam ratione puellae, [ERROR: no reftable :]subintell: "queant placere" Radelja
Incestis quanam casta placere queat.
310. In idem argumentum.
Tulla, probam possim te dicere; nil tibi factum,
Nil unquam dictum novi equidem improbule;
Improbulos quaecumque sibi sed jungit amicos,
Vel non est, cito vel desinit esse proba.
311. Amicus incestus foedat famam vel castae puellae. [ERROR: no reftable :]Amicum incestum foedare famam vel castae puellae. Krša
Tu casta, incestus Cinna est; fuge, Galla: sodalis
Foedabit famam sordibus iste tuam.
Nemo illum dicet similem tibi scilicet: illi
Te similem multi dicere jam incipiunt.
312. In idem argumentum.
Incestos inter castam te vivere dicis.
Juratae id nequeam credere, Galla, tibi.
Nec vulgus credit; sed, quod res cogit, amicis
Esse tuis prorsum te putat assimilem.
Et merito; nec enim milvis gaudere columba,
Versari in mediis nec solet agna lupis.
313. Principiis obsta. [ERROR: no reftable :]Principiis obstandum est. Krša
Pulchra tibi Pollae facies placet, Orphyte; pulchra
Defigis vultum fervidus in facie.
Mirabor, qui froena oculis laxaris, amice,
Ni laxes cupidis froena etiam manibus.
Primo siste gradu, sapiens; per lubrica labi
Pronum est, labi ultro si semel incipias.
314. Nemo nimium sibi ipsi credat debere. [ERROR: no reftable :]Neminem nimium sibi ipsi credere debere. Krša
De te, Galle, tibi nimium ne crede, videre
Nec te, quae peccas, omnia posse puta.
Fidis da monitis aures, vitaeque magister
Esto alii, cui vis, non tamen ipse tibi.
Caecus amore sui fertur, praeque omnibus unus
Desipit, ante omnes qui sibi, Galle, sapit.
315. Ad Pollam, ne ullum det amori aditum. [ERROR: no reftable :]Ad Pollam de amore. Krša
Polla, tibi nullo flagrat quum pectus amore,
Cuncta vides, acri et perspicis ingenio.
Venit amor: subito nusquam est quidquam mage caecum,
Acre illud subito deficit ingenium.
Hinc sapiens audis interdum, Polla; repente
Hinc mira interdum praedita stultitia.
316. Ille dives, qui non cupit plura iis, quae habet. [ERROR: no reftable :]Vere divitem esse qui sua sorte contentus est. Krša
Quis dives? Facilis rerum cui supperit usus,
Qui, quod habet, fruitur, nec sibi plura cupit.
Hoc modo cui divum contingit munere, ditem
Dicatur Crassum vincere divitiis.
317. Quem superûm cura deducit, huic tuta via est. [ERROR: no reftable :]Nihil homini prospere procedere posse, nisi Deus opituletur. Krša
Felix, quem superum deducit cura: per ignes
Tutum se adversas expedietque acies,
Arma locum deflexa dabunt, gressumque ferenti
Decedit rapidis flamma voluminibus.
Non mare, non venti, non fulmina saeva nocebunt.
Quaelibet huic quovis tempore tuta via est.
Quisquis at inceptat quidquid sine numine divum,
Infelix portu mergitur in medio.
318. Monet Franciscum Cancellerium absentem discipulum suum [ERROR: no reftable :]discipulum suum] suum2 discipulum1 , ut Deum sibi praesentem semper habeat.
Ille tuus custos, tuus et, Francisce, magister
Agros Romulea dum procul urbe colo,
Ne tibi, me coram quae nolles facta, licere
Forte putes, dictum hoc pectore conde memor.
Est qui cuncta videt praesens Deus, haud latet illum
Quidquam, illo fieri nil sine teste potest.
Illum, ut semper adest, si semper adesse putaris,
Perges laudata, quam teris, ire via.
319. Quis felix. [ERROR: no reftable :]Virum constantem felicem esse. Krša
Multa adversa cadunt miseris mortalibus, omnes
Exercet variis fors inimica malis,
Felicem possis vel nullum dicere, solum
Vel, mala qui forti pectore perpetitur.
320. Vel malus jam, vel malus esse incipit, qui habet. [ERROR: no reftable :]Cavendum ab improborum hominum amicitiis. Krša
Hoc Deus, hoc ratio, res hoc docet ipsa, sub alto
Hoc, Levine, tibi pectore conde memor.
Ille, malum jungit sibi qui vesanus amicum,
Vel malus est, fieri vel malus incipiet.
321. Adversa aequo animo ferenda. [ERROR: no reftable :]Adversa aequo animo ferenda esse. Krša
Mente bona adversam fer sortem. Lenius omne,
Quinte, malum leni redditur ingenio.
322. In idem argumentum.
Mens bona, fac, adsit, quum res mala te premit, Aule;
Sic licet aerumnae demere dimidium.
323. Scelestos poena tandem consequitur. [ERROR: no reftable :]Scelestos poenam tandem consequi. Krša
Crede mihi, stulte laetaris, tot male facta
Quod tua successus cuncta habuere bonos.
Tarda venit claudo gradiens pede poena: scelestos
Poena tamen claudo vel pede consequitur.
324. Ille fortis, qui se ipsum scit vincere. [ERROR: no reftable :]Illum esse fortem, qui se ipsum novit vincere. Krša
Fortem vulgo ajunt, alios qui vincere; fortem
Ajo ego, se se ipsum vincere qui didicit.
325. [ERROR: no reftable :]In hominum calamitosorum derisorem. Krša
Irridet miserum vesanus; nam bene sanus,
Ipse quoque incipiat ne miser esse, timet.
326. De ira nocente. [ERROR: no reftable :]Iram pluries sibi nocere. Krša
Pone [ERROR: no reftable :]Pone] seu: Vince Radelja animos, froenisque iram compesce: nocere
Vult aliis crebro sed nocet ira sibi.
327. Beatum esse, qui sua sorte contentus vivat.
Quinte, doles, tibi quod contingit parva supellex,
Macraque jejuni jugera pauca soli,
Et, quae vix possint ventos arcere nivales,
Jam prope lapsurae vilia tecta domus.
Haec tu, Quinte, doles: doleo magis ipse, quod aequa
Mente cares, tibi quod re minor est animus.
Crede mihi, satis est dives, satis ille beatus,
Cui satis est parvo sub Lare quidquid habet.
Cerne, bonus vivat quam laeta mente Nearchus,
Ad sua dum niveas pascua ducit oves
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.