Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
SACRA
1. Poeta Jesu Puero se ipsum
Dona ferunt reges tibi ditia. Dic, Puer, a me, Cui nihil est, ferri quae tibi dona velis. Me tibi vis ipsum. Do, quod vis; nec meus esse, Care Puer, jam nunc sed tuus incipio.
2. Ad Puerum Jesum
Stramineum, formose Puer, jam linque cubile, Linque istaec saevo frigida tecta gelu. Hospitium et quando Huc veniens nostro te citus abde sinu. Quid loquor? Hic sinus est, heu, stramine vilior ipso, Hic sinus est ipsa frigidior glacie. Huc tamen, huc, Puer alme, veni. Si veneris, esse Nec vilis, nec jam frigidus incipiet.
3. Pueri Jesu Puero carmina
Ut tibi thura duces, myrrhamque, aurumque Sabaei, Utque dedit niveo de grege pastor ovem: Sic pueri, doctis pubes operata Camoenis, Haec tibi, sancte Puer, carmina culta damus. Nec metus est, spernas ne carmina; laeta dedere Ipsi vix nato carmina coelicolae.
4. Puer Jesus Deus et homo
Cur Puero substat stramen? Cur stella superstat? Esse hominem ut pariter noveris, atque Deum.
5. Jesus Puer Deus fortis
Qui jacet algenti Puer hic tremebundus in antro, Et molles tristi flens rigat imbre genas; Bella tamen fortis gerit, horrida bella; draconis Et Stygii parvo sub pede colla premit. Ipso quin pugnat fletu; nullisque virorum Vinci quae poterant ferrea corda minis, Nunc miti vultu et pulchris bellator ocellis Incipit et blandis vincere lacrimulis.
6. In imaginem Pueri Jesu, cor inflammatum in pectore, catenam in manibus gerentis
A. Quis Puer hic? B. Jesus. A. Quid flamma in pectore gliscens? B. Ardet inextincto plenus amore sinum. A. Cur dextram tendit? Blandis quid poscit ocellis? B. Corda sibi turba vult ab amante dari. A. Illa catena sibi quid vult? B. Parat aurea cordi Vincula, non ulla dissoluenda die.
7. De Puero Jesu in antro Bethlaeo jacente
Antra polo tenet ecce Puer demissus ab alto, Horrida contemptis urbibus antra colit. Nec piget hic brumae ventos perferre nivales, Parva nec adstricto membra rigere gelu. Nec pudet hic pecudes inter sibi figere sedem, Nudum et stramineo decubuisse toro. Sic docet exemplo, praestet [ERROR: no reftable :]praestet] praestat Radelja quo vivere pacto; Sic coeli ad culmen quae via certa ferat, Sic docet: in ventos abeunt praecepta: magistrum Indociles prava spernere mente juvat. Heu miseri, clamo, miseri quo tendimus? Una est Ad coeli sedes, qua praeit ille, via.
8. Ad reges Sabaeos
Eoi reges, laeti procedite, sydus, Quo jubet, a patria jam procul ite domo; Nec grave sit solium, nec regia linquere sceptra, Et natum externo quaerere in orbe ducem; Illius et genibus sterni ad cunabula flexis, Illius et dulci colla jugo inserere. Felices, subdet vos quo sibi scilicet ille, Sceptra praeit longe regia servitium.
9. De sacro Jesu infantis praesepe
Hanc rupem, densis haec saxa horrentia dumis Incoluit coeli missus ab arce Puer; Impulit hic moestis primas vagitibus auras, Hic riguit duro mollia membra gelu; Pastorum hic nullo vidit munuscula cultu, Et regum ante suos sceptra jacere pedes. Hospes, flecte genu; demisso et vertice pronus Fige solo multis oscula cum lacrymis.
10. Dirae in Judam
Dure, potes dulcem pretio mutare Magistrum, Et potes heu Dominum tradere, saeve, tuum? Et potes hostilem primus ductare phalangem, Quae furit insontem perdere morte virum?
11. In eumdem
Cur tua divinum contra furit ira Magistrum? Tam bene cur meritum perdere, saeve, cupis?
12. In eumdem
Perdere tu Dominum, tu certae opponere morti Es potis? Admissi nec piget heu sceleris! Ocyus at miserum mutata mente pigebit, Ipse tuo nectes et laqueum jugulo.
13. Inferorum terror in Christi morte
Ille mala primos qui lusit fraude parentes, Ille draco humani pernicies generis, Vidit ubi a gemino pendentem stipite regem Coelicolum et laceris artubus exanimem, Infrendensque, gemensque, heu heu, jam vincimur, atque Terrarum e veteri pellimur imperio. Sic ait et fugiens cum luctisono ululatu Undas praecipitem se dedit in Stygias.
14. Ad Dei Filium cruci affixum
Ista quis inflixit saevus tibi vulnera? Parce, Parce loqui. Nosco jam satis auctor opus.
15. Ad eumdem
Ten', mea vita, istos pro me perferre labores! Tene meum tali caede piare nefas! Nec mihi adhuc sancto moerent praecordia luctu? Nec mihi adhuc sancto fervet amore sinus?
16. Ad eumdem
Nate Deo, pendes probroso in stipite; sanguis Membra rigat; totum vulnera corpus habet. Hoc opus omne meum est. Insons crudelia tu fers, Quae mihi erant sonti debita, supplicia.
17. Crux Domini
Quae fueram quondam poenis addicta nocentum, Probrum ingens, foedi nomen et opprobrii, Quam melior nunc facta color; qua maximus orbis Et patet, haud ullus jam mihi defit honos! Et mea belligerae sequuntur signa phalanges, Et me regalis dextra, caputque gerit. Quid ni, divino quae sum perfusa cruore, Nullis non longe praeferar arboribus? Et coeli merear suprema in sede locata Stare ipsos inter fulgida coelicolas?
18. De sepulcro Christi Domini
Hoc jacuit victor post praelia dura sepulcro Ingens aetherei Filius ille Patris. Sponte sua jacuit; vitae dein rursus in auras Morte celer sese rettulit edomita.
19. De eodem
Heic dura stratus, nec victus morte jacebat Ingens aeterni Filius ille Patris. Nunc sua regna colit victor. Mansere trophaei Busta loco mortis conscia perdomitae.
20. De Sanctissimo Eucharistiae Sacramento
Huc ades, o quicumque pius, tibi namque paratur Dives coelesti mensa beata dape. Exigit haec animo curas durumque laborem, Et male pressa gravi pondere corda levat. Haec totum complet mira dulcedine pectus, Et bona fert verae gaudia laetitiae. Hinc vigor est menti, mores hinc coelite digni, Vitaque, divinum quae decet, illa, genus. Quidvis opta; aberit rerum pars nulla bonarum, Nacto fontem, ipsum profluet unde bonum.
21. In idem argumentum
Ite procul, moneo; procul hinc abscedite, clamo, Queis tacitum objectant conscia corda nefas. Ponitur haud ulli mensa haec tangenda nocentum, Dives coelesti mensa beata dape. Ipse Deus parva nivei sub imagine crusti, Sub vini facie conditur ipse Deus. Clamo iterum: sontes abscedite; triste paratur, Si veniant, moneo, sontibus exitium. Heu miseri, quibus ipsa infert medicina venenum! Heu miseri, ipsa quibus vita fit interitus!
22. De Sanctissimo Corde Jesu
Aestuat heic ignis formoso in corde, sinuque Perfosso pulcher sanguis et unda fluit; Hoc Amor ut volucres tingat de fonte sagittas, Accendat puras hoc ut ab igne faces.
23. De eodem
Dius Amor, clara faciens praeconia voce Omnia clamabat per fora: terrigenae, Jesu corda fero vestro venalia corde; Quis non rem tantam tantulo emat pretio? Clamabat; sed vox nulli non spreta per auras Ibat lascivis ludibrium Zephyris.
24.
Usque novos Erebi moveat rex ille tumultus, Et vafer e Stygio concitet usque lacu Obscoenas fraudum facies, caecumque Furorem, Horrentesque atris anguibus Eumenidas; Nil aget infelix praedo: metus omnis abesto: Jesu cor dulci me teget in latebra.
25.
[ERROR: no reftable :]Encom./Sacr. Ponendum inter Encomiastica. Radelja
Ad Pompejum Batonem Sanctissimum Cor Jesu pingentem
Sanctum Cor Domini pingis, Bato, profluit unde Terrarum et partes quattuor implet Amor. Tam mire pingis, perculso ut pectore clamem: Non ars, ipse manum sed tibi ducit Amor.
26. Ad Virginem sine labe conceptam
[ERROR: no reftable :]Alibi incipit: Haec te, Virgo, dies conceptam gaudet, Olympum / Haec diae complet lumine laetitiae, / Et terram complet Radelja Quae te, Virgo, dies conceptam vidit, Olympum Complevit diae lumine laetitiae, Complevit terram, terraeque abstrusa piorum Illa tot in tenebris agmina sancta patrum; At foedum nigri regem tremefecit Averni, Imum qui se se condidit in barathrum; Infrendensque, ululansque horrendum; adspergere quidquam Nec tibi speravit posse vafer maculae. Salve, o spes mundi, salve Orci terror et ipso Jam nunc digna, olim es quem paritura, Deo.
27. De die natali Beatae Mariae Virginis
Nascitur Isacidum clara de gente puella, Illa ingens magni numinis illa parens; Illa oriens Aurora, diem quae proferet almum, Et late offusas discutiet tenebras; Illa hominum generi pacem et latura salutem. Haeva parens, culpae desine damna queri; Qui tibi porrexit pomum fatale, draconis Tartarei dirum conteret illa caput.
28. In idem argumentum
Vitales prodit Virgo Jessaea sub auras, Illa, Deum puro quae feret alma sinu. Gaude hominum foede nigris gens mersa tenebris; Surgit, io, multa luce serena dies. Aurora exoritur: jam pleno lumine coeli Sol quoque ab astriferis sedibus exiliet.
29. Ad Tartareum serpentem de ortu Beatae Mariae Virginis
Saeve quid exultas coluber; felicibus hortis Est, quod pulsa tuo foemina prima dolo? Quod miserae afflasti virus lethale, per omnem Quod se se posset fundere progeniem? Vana tumes: oritur Jessaea e gente puella, Uni cui fraudes nil nocuere tuae; Una tuos ausus quae ridet; dira frementis Et pede virgineo conteret una caput.
30. De purificatione Beatae Mariae Virginis
Siste gradum; vulgo matrum nec te insere, Virgo, Virgineos partus februa nulla decent. Quid loquor? In medias dat se; nec casta videri Ante alias omnes, casta sed esse cupit.
31. De festo Sanctae Mariae ad Nives
Dum stella insani multo furit igne leonis, Et gravis arentes aestus hiulcat agros, Puram, Virgo, nivem coelo demittis et aedes Sacra deo qua sit parte locanda, mones. O utinam haec referas hodie portenta; juventae O utinam hic, nimio qui calet igne, sinus, Virgineoque nives aequet candore, Deoque Praestet mansuram tempus in omne domum! [ERROR: no reftable :]Post hoc epigr. scribendum aliud sub n.o 43. Radelja
32. De mense majo Virgini sacro
Majus flore novo redimitus, quem sibi Virgo Mensem prae cunctis vindicat alma, venit. Ferte rosas, pueri, certatim serta paremus Florea virgineas implicitura comas. Serta sed haec parvo languent heu tempore: primo Mane vigent, sero vespere lapsa jacent. Ergo aliis virtus addatur floribus: una Virtus fit longa pulchrior usque die. Hanc amat, hanc sertis, hanc ipsis praeferet illa Quae gerit ambrosio vertice, sideribus.
33. "Stabat juxta crucem Mater ejus"
Stantem lego, flentem non lego.
Sanctus Augustinus.
Stabat moesta Parens luctu cor saucia, Gnatum Cernens probroso in robore semianimem; Stabat, celsa velut stans rupes obvia ventis, Spumea quam vasti verberat unda maris; Stabat, nec gemitus audita est fundere tristes, Nec visa est molles fundere lacrimulas; Quippe dolor penitus gliscebat pectore in imo, Abdita ceu rapidis flamma voluminibus Convolvit se se vasta in fornace, nec usquam Rima est, qua se se proferat ac vacuas Objicibus ruptis undantem effundat in auras; Sed circum duris irrita parietibus Luctatur, caecoque immugit murmure frustra. Diva utinam flesses, atque iterum atque iterum Isset materno singultus ab ore! Gemitque Fletque levis maeror: mole ubi luctificus Incubuit dolor ingenti, silet anxia cura, Nec gemitu et moestis fletibus egeritur.
34. [ Vot. 16] Virgini Deiparae votum
[ERROR: no reftable :]Ponendum inter Votiva. Scriptum etiam inter Votiva sub n.o 16. Radelja
Quod varios pelagi casus et caeca pericla, Ventosque et tristes incolumis scopulos Effugit Imeris, longo et post tempore tandem Conspexit patriae limina cara domus, Hic te marmoream posuit, bona Virgo, tuumque Testatur grato pectore promeritum.
35. Virginis patrocinium imploratur
[ERROR: no reftable :]Virginis patrocinium imploratur siccitatis tempore
Krša
Aret ager, tellus late morientibus herbis Non homini, non fert pabula grata gregi. Diva Parens, huc verte oculos; jam cuncta virebunt; Grata homini surgent pabula, grata gregi. Pro tristi gemitu, pro luctisono ululatu Laeta tuis passim laudibus aura fremet.
36. In idem argumentum
Diva potens, coeli cui parent nubila, venti, Largus et arentem qui rigat imber humum, Tellurem effusus duram si molliet imber, Uda queant validi findere ut arva boves; Nos tibi primitias pleno de rure feremus, Atque tuae dabimus spicea serta comae, Pagus et [ERROR: no reftable :]Pagus et] Et Res nobis dono est vitaque salva tuo.
37.
[ERROR: no reftable :]Vide etiam aliud epigr. in idem argumentum n.o 75. Radelja
In idem argumentum
Veris opes ubi nunc? Ubi dives copia florum, Et nova foecundis germina in arboribus? Gramen ubi et laetae segetes lactentibus herbis? Et quidquid miseri spem fovet agricolae? Virgo potens, coeli cui parent nubila, venti, Jussus et effusa depluit imber aqua, Tu faciles huc flecte oculos; tu cuncta potenti In melius nutu vertere, Diva, soles. Jam tibi servati certatim dona feremus, Reddemus laeti jam tua dona tibi. Vere novo flores, flavos aestate maniplos, Autumno larga dulcia poma manu.
38.
[ERROR: no reftable :]Ponendum inter Votiva. Radelja
Ad Virginem Dei Matrem pro recuperata valetudine Clementis XIII. Pontificis Maximi
Roma tibi grates agit, o bona Virgo, recepit Quod prope depositum, te tribuente, patrem; Utque seni dulcem serves, tua munera, vitam Incolumi, ad multas orat Olympiadas. Diva, preces audi; nam quod rogat illa, piorum Idem hominum toto est quidquid in orbe rogant.
39. De Sanctissimo nomine Mariae contra metricas leges producto
Dic Mariam, haud culpo; sed enim dixisse Mariam Mi placet, in nostro ut longius ore sonet. Atque utinam hoc adeo produci possit, ut ipsas Mi labro insideat nomen ad exequias.
40. De Virginis imagine italicae dictae "Dell Orto"
Hospes, quam cernis, Divinae Matris imago Hortorum septis abdita delituit, Phyllis ubi, aut Alcon verno mihi flore solebant, Aut viridi sanctum cingere fronde caput. Nunc templo Regina color, fulvamque coronam, Venit Romulea quae mihi ab urbe, gero. Scilicet id merui benefactis (plurima testor Haec aram circum pendula vota meam); At nunc largibor majoraque, pluraque: crescit Quam cultus, mea tam crescere dona solent.
41. Deiparae Parthenius pubem
Hanc tibi, Castalii fontis quam ducit ad undam, Virgo, dicat pubem, candida, Parthenius. Tu face, Pierios puro bibat amne liquores, Discat et Aoniis fundere verba modis. Munere docta tuo tibi serviet illa; diserto Certabit laudes dicere et ore tuas.
42.
[ERROR: no reftable :]Vide inter Votiva n.o 17. et ibi
ponendum. Radelja
[ Vot. 17] Ad Dei Matrem, quae in aditu Floridianae domus colitur
Arcto hic in spatio deprensus torva minantis Saeva bovis timui cornua Cunichius; Atque tuo, Virgo, coleris quae proxima, casum Effugi duri funeris auxilio. Gratus ob hoc memori fateor; testorque tabella, Quod spiro et vivo, munus id esse tuum.
43. Ad Virginem Dei Matrem cultam in Esquiliis
Diva, meo cujus tollunt se adversa cubili Et turre et gemino templa superba tholo; Templa nivis missu Sextili mense cadentis Quae tibi sunt celsis condita in Esquiliis; Da, quoties istuc prospexi, frigidulum cor Mi toties dulci flagret amore tui: Ut Kostka, hinc istam quoties prospexerat aedem Flagrabat dulci totus amore tui.
44.
[ERROR: no reftable :]Scriptum etiam inter Votiva sub n.o 20,
ibi ponendum Radelja
[ Vot. 20] Vates suum calamum Virgini
Virgo, tibi calamum dicat hanc Perelaus ad aram; Quo suerat laudes scribere saepe tuas; Tu face, quae scripsi de te, nec livida turba, Longa nec infesto tempora dente terant.
45. De Sancto Josepho
Coelicolas inter multa qui clarus Joseph Luce nitet sponsae proximus ille suae, Quae gnato subnixa suo, regina potenti Sublimis gestat regia sceptra manu, Ille venit, venit ille suos visurus honores; Jam facili praesens audiet aure preces.
46. De Sancti Joannis Baptistae martyrio
Heu heu regalis laeta inter fercula mensae Demessum saevo ponitur ense caput! Ponitur, incestae merces promissa puellae, Quo nullum est toto sanctius orbe, caput! Quod postquam inferri vidit, credo, ipse Cupido, Qui malus horrendum suaserat heu facinus, Intremuitque horrore artus, avertit et ora, Nec potuit totis non rubuisse genis.
47. Maria Magdalene de se ipsa
Picta genas, ferro vibratos compta capillos, Et laxos auro conspicienda sinus, Deceptis vanae captisque cupidine formae Magdala, quod nollem, terrigenis placui. Nunc pallens, atra macie consumpta, solutam Hirta comam, laceris vestibus Vix parva eximiae servans vestigia formae, (Quod laetor) magnis coelitibus placeo.
48. Ad adolescentes belle dicendi studiosos de Sancto Joanne Nepomuceno
Admoto cernis digito quem labra prementem, Rex tumido insanas dum tonat ore minas, Nempe audita silet; nec mortem, nec sibi quidquid Durum morte magis comparat ira, timet. Ergo viro, sacri merces praeclara silenti Cingunt fulgidulum sidera clara caput. Quae bene posse loqui pubes tibi scilicet optas, Opta isto potius posse tacere modo.
49. De simulacro Sanctae Agnetis flammae imposita
[ERROR: no reftable :]De Sancta Agnete flammae imposita
Flamma furit subter: stat virgo immota superne; Et siccas gaudens tollit ad astra genas, Ore, oculis, habitu, manibus prope saxea dicens: Rex superum, pro te quam mihi dulce pati!
50. Ad Lycorim Sanctae Agnetis imaginem contemplantem
Cerne, Agnes mollis primaevo in flore puella Carnificum ut saevos haud metuit gladios! Ridet ut instantis vultumque et verba tyranni, Morti ultro et se se devovet horrificae! Nempe vigor coelo venit hic tam mirus ab alto; Plena Deo, humanum jam sapit illa nihil. His freta exemplis aude sperare, Lycori; (Numen opem spondet) foemina cuncta potes.
51. Ad Sanctam Agnetem
O praestans animi virgo, quam flectere nullae Blanditiae, tristes nec potuere minae; Horrenda quamvis instaret voce tyrannus Ora tumens, torvos igne micans oculos, Adstaret lateri quamvis jam tortor, acuto Innocuum et peteret jam ferus ense caput. Gaude ista virtute; tuus, fac, cultor eodem Atque animo quaevis dura et acerba feram; Atque Deo addictus constanti pectore vitam (Res ubi sic poscat) projicere haud dubitem.
52. De Sancto Aloysio Gonzaga inter voluptatis illecebras integerrimo
Sirenum infames scopulos, squallentia semper Nautarum ejectis litora funeribus, Olim Itacus tereti constrictus brachia malo Quod potuit salva praeteriisse rate, Mirarer; si non mirer magis, inter inanes Lusus, atque levi plena theatra joco, Regales inter mensas, pompasque, chorosque, Omnigenasque aulae divitis illecebras, Gonzagam intacti servantem jura pudoris Indelibata virginitate frui.
53.
[ERROR: no reftable :]Credo, hoc esse translatum ex Ital. epigr. Quirici Rossi
Soc. Jesu, quod incipit:
Presso del Mincio alle fiorite sponde
.
Radelja
De ejusdem virginali candore
Florentes Minci ad ripas dum forte vagatur Vidit Amor pulchrum surgere liliolum. Captus et eximii floris candore nivali Festinat cupida carpere velle manu; Nactus at hirsutis vallatum sentibus, ad se Frustratus cupidam rettulit inde manum. [ERROR: no reftable :] Sopra S. Luigi Gonzaga madrigale del p. Quirico Rossi della Comp. di Gesù. Sicut lilium inter spinas.Presso del Mincio a le fiorite sponde Amoretto passeggiando un giorno, Krša
54. De eodem puellae umbram osculari jusso
Jussa puellari puer oscula quod negat umbrae, Seque cita Lodoix proripit inde fuga: Admonet exemplo contra tua tela, Cupido, Unam pro clypeis omnibus esse fugam.
55. De eodem ad pueros
Huc agite, o pueri, cura certemus et acri Magnum quis melius pingat Aloysium. Non opus hic tabula nobis, varioque colore; Nunc alio pingi se jubet ille modo. Nos sibi vult similes et mente et corpore: viva Haec mihi prae cunctis, clamat, imago placet.
56. Ad eumdem de Francisco Cancellierio suo cultore
Quam bene te laudat Franciscus, tam bene vita Moribus et referat te, Lodoice, suis; Utque tuo cunctos mire succendit amore, Sic te flammato pectore fidus amet. Hoc precor: hoc illum sibi poscere muneris abs te, Muneris hoc illi te dare, Dive, decet.
57. Eidem poeta adolescentes
Hanc tibi vernantem primaevo flore juventam Do, Gonzaga, tuos atque dico ad cineres: Tu bonus, o, servaque omnes, dextraque potenti Et rege et omnigenis affice muneribus. Da docile ingenium, da vitam, Sancte, pudicam, Cordaque nullius conscia flagitii: Da, tibi quos sacro, videam post tempore parvo Esse tibi et vultu et moribus assimiles.
58. Ad Carolum orantem ad aram Sancti Stanislai Kostkae
Carole, quas Kostkae fudisti pronus ad aram, Ne dubita, praesens audiit ille preces. Audi tu contra quid postulet ille vicissim, Teque mea, si fas dicere, voce rogat. Qui mihi, ait, vultu par es, ne, Carole, posthac Ne mihi tam dispar moribus esse velis.
59. De Sancto Stanislao Kostka depicto in hortis tyrocinii Romani Societatis Jesu
Hospes, quae lustras florentia septa, colebat Kostka olim aetherio plenus amore puer. Hic sedit fontem ad gelidum flammata beato Igne, fovens udo pectora linteolo, Indomitus si forte aliqua mitesceret ardor, Nec totum in flammas verteret ac cinerem; Quae facti famam ne longa obliteret aetas, Adverso pulchre in pariete picta vides. Sed vidisse modo quid prosit? Quo puer arsit, Posce, tuos etiam compleat igne sinus.
60. Ad Sanctum Franciscum Xaverium ad Indos proficiscentem
I procul aequoreas, Xaveri magne, per undas, Eoi qua te litoris ora vocat; I felix, i carpe viam per caerula, quo te Rex superum forti provehit ipse manu. Tempus adest lucem populis inferre beatam, Quos premit heu diris horrida nox tenebris. Adventu se cuncta tuo jam vertere cerno In melius; noxae diffugit omne genus, Foeda jacent simulacra solo prostrata, nec usquam Monstra Deum quisquam thure, merove colit. Alma Fides tecum curru fulgente triumphet, Virtutum gaudet cui comes ire chorus.
61. Ad Sanctum Camillum de Lellis olim in Lycaeo Collegii Romani auditore
Qui linguae heic, Discere septenas natus Olympiadas; Nec puduit teneramque inter considere turbam, Jussaque cum pueris reddere pensa virum; Humanum ut posses rite juvare genus: Tu face, ut haec, eadem celebrat quae septa Lycaei Trita tuo quondam tecta beata pede, Qualis eras, talis non abnuat esse juventus, Praebeat et se se morigeram et docilem, Litterulas vano laudis ne discat amore, Docta sed humano consulat ut generi.
62. Quantum Roma debeat Divo Petro apostolorum principi
Quantum, Roma, Petro debes! Quo sub duce majus, Atque tibi melius contigit imperium; Et parta est ingens, manifesto numine, quanta Sub priscis nunquam gloria consulibus. Olim vastatrix regnorum, foeda cruore, Triste ferens victis gentibus exitium; Nunc orbis caput es vere, quum diditur omnes Munere per populos vita salusque tua.
63. [ Enc. 44] De Pii Sexti Pontificis Maximi erga Sanctum Petrum pietate
Usque Pius te, Petre, colit, visitque, tuosque Longum suspirans alloquitur cineres, Atque tua paullo ne longius absit ab ara, Tecta Quirinalis despicit alta jugi. Cultorem tu, Dive, tuum servaque, juvaque; Fac sacrum et sospes sospitet usque gregem; Sic regat et gentes, duce te, tu regna ferare Ut tua sub Sexto restituisse Pio.
64.
[ERROR: no reftable :]Inter Votiva ponendum. Krša
David Deo ensem Goliath
Hunc superum regi Jessides dedicat ensem, Arma Gigantaeo rapta, puer, lateri, Queis caput horrendum secuit, docuitque timendum Nil homini, aetherea quem Deus auctat ope.
65. De Heliodoro ab angelis caeso
Qui sacros rapitis thesauros, Heliodorum Pulsatum horrendis cernite verberibus; Afflictumque solo foede, torvumque frementis Contusum saevis calcibus alipedis. Discite, quos habeat custodes sacra, Tonantis Quaecumque in magni condita gaza domo est.
66. De monialibus Teutonicis
Devia Teutonicae servant haec templa puellae, Quarum indefesso carmen ab ore sonat; Carmen, quo Dominum vescae sub imagine frugis Perpetuo tota nocte, dieque canunt. Hoc opus; huic instant curae; sic vita beate Degitur heic magnis aemula coelicolis.
67. Libro Evangeliorum inscriptum
Haec hominum generi vitae praecepta reliquit Ingens aetherei Filius ille Patris. Qui sapis, hunc versa noctesque, diesque libellum, Hic claram in tenebris praeferet usque facem: Hic reget errantes gressus, dum nocte fugata Fulgeat aeterna candida luce dies. Noxia quid veterum quaeris tot scripta sophorum? Parvus habet, quod te sospitet, iste liber.
68.
[ERROR: no reftable :]Encom./Sacr. Radelja; ponendum inter Encom.
Krša
De imagine Beatae Mariae Virginis a Guido depictae
Hospes, picta vides Jessaeae Virginis ora, Mirantur magni qualia coelicolae. Sic pingi ut possent, vel, credo, Guidus in astra, Virgo vel in Guidi venerat ipsa domum.
69. Ad quemdam, cui Dies Cinerum bonam mentem reddit
[ERROR: no reftable :]Ad quemdam, de cinerum die. Krša
Cur palles? Moesto cur figis lumina vultu? Cur dolor informem duxit in ore notam? Insanisse pudet; lusus atque orgia damnas, Et risu et multo plena theatra joco. Unde nova haec subito venit sapientia? Fallor, Profuit extremos an meminisse rogos? O utinam iste, bonam potuit qui reddere mentem, Fronti, dum vives, haereat usque cinis!
70.
[ERROR: no reftable :]Encom./Sacr. Radelja; inter Encom.
Krša
De imagine Jesu Christi a Pompejo Batone picta
[ERROR: no reftable :]alibi sic: Pictane sint Jesu corda haec, an vera tuentes Radelja Orane sint Jesu picta haec, an vera, tuentes Mirantur magni qualia coelicolae, Quaerimus attoniti. Mens haeret, pectus amore Mira defixis ardet in effigie. Sic pingi ut posset, dic, Bato, duxit in altum Tene polum, ex alto venit an ipse polo?
71.
[ERROR: no reftable :]Encom./Sacr. Radelja; inter Encom.
Krša
De imagine Beatae Mariae Virginis ab Angelo salutatae a
Raphaele Mengsio picta
Sic pingi ut superum posset Rex et bona Virgo Foecundo numen mire utero excipiens, Aligerum et formae juvenum, credo, optime, sedes Te te aliquis, Menxi, sustulit ad superas; Nec speciem hanc tellus praebet. Qua laetus et ipse Inter mi videor degere coelicolas.
72.
[ERROR: no reftable :]Encom./Sacr. Radelja; inter Encom.
Krša
De imagine Beatae Mariae Virginis in coelum assumptae a
Leucone picta
Quo fugis ah spes una aegris mortalibus? Istaec Invida quo nostris te rapit ex oculis Ablatam longe [ERROR: no reftable :]longe] corr. ex lange nubes, Regina? Tua sic Vera velut cernens in tabula extimui [ERROR: no reftable :]in tabula extimui] extimui O Leucon mirande; poli dum celsa petentem Regna Dei Matrem scilicet adspicio. Nec secus ac fieret si tum res ipsa, relictis Ereptum terris praesidium indolui.
73.
[ERROR: no reftable :]Volanti inter Moralia Radelja
In Ponticum de Deo prima rerum causa
Primum aliquid moveat nisi res, immota manebit Summa haec haud ullo concita principio. Unum id si dederis, dabis omnia, Pontice; menti Sponte sua occurret conditor ille Deus; Ille prior cunctis, rerum fons, unde habet ortum Quidquid vi propria non pote confieri. Haec clamo frustra; vix te ipsum vivere sentis: Unde trahas vitam, corde agitare piget.
74. De omnipotentia Dei.
In quemdam, qui dixerat, esse quaedam in humano corpore, queis meliora fieri potuissent. [ERROR: no reftable :]In quemdam, qui dixerat, esse quaedam in humano corpore, quae melius fieri potuissent Krša Quae tibi non placeant humano in corpore, quaedam Esse ais et fieri queis meliora velis, Magnum spernis opus, nec scis, quam providus aptet Cuncta suis mire finibus ille Pater; Ille Quae vult, cuncta unus qui potis est facere. Cujus humi stratus numen venerare, tremensque Dic: rectum est, quidquid condidit ista manus.
75. Tempore siccitatis desiderantur publica vota
Nubila cur toto pendent errantia coelo, Nec dum etiam largae decidit imber aquae? Fallor? An exspectant, sacris operata Quiritum Absolvat castas dum pia turba preces? Fortunae tribuat ne quis coelestia dona, Muneris actorem constet at esse Deum.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.