Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

82. [81.] Ad Tullam, de ejus querela, quod aequo tardior venerit.
Nec prope si fuerim, gaudes, nec, si procul, absim,
Tulla, doles: multis id scio ab indiciis.
Nec miror; mihi nec placeo sic ipse, cuiquam
Ut quidquam credam posse placere meum.
Ergo, quod dicor venisse huc tardior aequo,
Verba puto, cassum prorsus et officium.
At placet hoc ipsum, verbis, ceu gratus, amicis
Quod tamen, ingratus forsitan, excipior.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.