Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

63. [62.] Ad Alexin, antequam cubet omnia circa se loca scrutantem.
Furem permetuens nil non scrutaris, Alexi,
Ante loces molli quam tua membra toro.
Parce metu. Quid? Nulla animo est fiducia, quod se
Vindicat aerata janua firma sera?
Quid? Nihil est, intra vicina cubilia quod sunt
Qui veniant, si vox increpet, auxilio?
Esse loci haec inter furi quid possit? Inani
Parce, ubi nulla vides esse pericla, metu.
Vana loquor: Quid tu videas, cui terror inani,
Nulla ubi sunt, pingit mille pericla metu?
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.