Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

51. [50.] Ad Ponticum poetam, una grandiloquentia contentum.
Scripsti grandiloquum, sed non et amabile carmen,
Carmen, quod mentes perculit attonitas,
Non tamen et vario confudit pectora motu,
Atque imos blanda miscuit arte sinus,
Nec quiddam afflavit, penitus quo corda cientur,
Et dulces oculis prosiliunt lacrymae.
Hoc stabant veteres; quaere hoc tibi, Pontice, grandem
Esse parum fuerit; sis, volo, flexanimus;
Flexanimus fies, facies quemcumque loquentem,
Sensa animi expromat si sua, nemo tua.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.