Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
48. [47.] Ad Aulum, prae philosophis poetas contemnentem.
Quos sapere haec aetas putat unos, Aule, putabit Nempe illos aetas postera desipere. Philosophi hoc fatum: primo scire omnia, dein mox Fertur post parvo tempore scire nihil. Nil firmum hic, subito vertuntur scita, ruuntque, Magno quae fuerunt scilicet in pretio. Fors melior vatum est, quos temnis: carmine clarus Qui semel est, clarus carmine semper erit. Sub pedibus protrita jacet, quae se extulit alte Illa Stagiraei gloria magna senis; At magis, atque magis semper florentis Homeri Fama recens coeli templa supervehitur.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.