Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

327. [324.] Panemum ad rusticandum invitat.
Heic umbrae nemorum, culta heic vineta, Paneme,
Pomaque curvatis pendula in arboribus;
Heic pulchri colles, heic collibus undique clausa
Subter in Albano quae nitet unda lacu;
Heic citharae, heic laeti sero sub vespere cantus,
Nec sine jucundo sobria mensa joco.
Huc ades; hoc inter tot gaudia displicet unum,
Quod non haec mecum rura, Paneme, colis.
Huc ades: October jam praeterit, otia ruris
Jam tristi rumpent aera timenda sono.
Huc ades: esse queam nisi tecum heic longius una,
Tecum una ut saltem laetius hinc abeam.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.