Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

208. [205.] Ad Balthassarem Odescalchium feliciter variolarum morbo functum. [ERROR: no reftable :]Ad Balthassarem Odescalchium feliciter e variolarum morbo valentem. Krša
Romae invisa diu ratio fuit ista medelae,
Pustula qua validis artubus inseritur,
Insita sed postquam tibi pustula tam bene cessit,
Et morbo functus pulcher, ut ante, nites,
O juvenum flos et Romanae pubis ocelle,
Balthasar et Phoebi delicium et Sophiae,
Invisae dudum ratio tota ista medelae
Ad coelum fertur laudibus eximiis.
Et merito; nam quis possit non tollere ad astra
Rem, quae tam caro consuluit capiti?
Quam propter, quum dira lues rursum ingruet urbi,
Complebitque atris omnia funeribus,
Et male turpabit cives, hunc auribus, illum
Erosis linquens naribus, aut oculis,
Oraque sulcatum foede, nil triste supersit
Tam caro quidquam quod timeat capiti.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.