Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

174. [171.] De Janetta catella.
O longe ante alias omnes formosa catella,
Dulce o formosae delicium dominae,
Quae mihi, cum venio, tam laeta occurrere semper,
Moestaque, cum cedo, pone venire soles,
Blandiri assidue, circum gannire, meamque
Lambere velle manum, velle cubare sinu,
Fida, vigil, mitis, nulli non cara catella,
Quam colis et servas digna catella domo,
Non ego te ignotam saeclis, Janetta, futuris,
Inque meis nullam versibus esse feram.
Sed scribam de te, tibi quod passerque Catulli,
Teii et invideat pulchra columba senis.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.