Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

160. [157.] Ad Balthassarem Odescalchium rusticantem.
Hinc procul in virides ibis tu, Balthasar, agros;
Hic maneo assiduus cultor at urbis ego.
Nec tamen hic desit ruris mihi multa voluptas,
Rura ego si celeri visere mente velim,
Et rupes spectare altas et lustra ferarum
Horrida, sed quamvis horrida, pulchra tamen,
Prata, lacus liquidos, labentia flumina, fontes
Ingenuos, laetum per juga celsa pecus.
Et varios volucrum lusus et quidquid amoeni est,
Quodque animos pulchra visum hilaret specie.
Haec mihi ubi mentem pascent spectacla, videnti
Non erit haec eadem tristis ut invideam.
Verum animi laetus dicam: tu quaerito rura
Quae tibi vis; in me sunt mea rura mihi.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.