Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

15. Ad Aulum, uxori non indecore servientem.
Uxorem dicis dominam; nil verius, Aule, est;
Servitii valido te premit illa jugo.
Quidquid agas, illi semper parere, necesse est,
Et victum, quoquo duxerit illa, sequi.
Servitii sed ne pudeat tamen, imperat illa
Non vi, sed dulci scilicet illecebra.
Invitum non te raptat: blanda efficit ut quod
Vult fieri, fieri semper et ipse velis;
Utque sapit mire, nil vult, nisi quod tibi prosit,
Atque tuam in melius provehat usque domum.
Aule, tua es felix domina. Sic sic precor usque
Servitii valido te premat illa jugo.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.