Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
V.
Ursus dixit: pyra provenient. Ursus, et Vulpes. Per parva Vulpes cum videret hispidum Ursum vagari, atque otioso lumine Pyros tueri, vix adhuc cum primulis Sese induisset arbor illa floribus, Sic inquiebat tacita: quid malus hic latro Hoc moliatur in loco, haud intelligo; At velle ab istis aliquid arboribus puto: Ultraque pergens per viam ut venit prope, Salvere jussit, callideque interrogat. Dic urse, quaeso (namque, ni fallor, modo Praesagientis aliquid est vultus tibi) Tenuem pyrorum copiam hocne praevides Anno futuram, an uberem? Hic uberrimam Fore pollicetur; cumque Vulpes quaereret Causam, futuros scire qua eventus sibi Fas esset, unam hanc mente pol! dignam sua, Sibi ille fructus quod placeret, attulit. O quot carenti mente sunt urso pares, Dum quae peroptant, haec futura existimant!
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.