Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

XXI.

Illyr. Tovjernariza najposledgni gradd.

Herilis vini venditrix postrema grando.

Herilis vini venditrix.


A tauriformi quae figura Tauridis (*)
Adepta nomen pervetustum est insula
Ferax Cecropiae sic olivae dicitur,
Ut una, quoties copiose reddidit
Ager, onerare plura navigia queat
Oleo, quo Etrusca baccha vix melius ferat:
Vineta at alio praevalebant tempore,
Quae rariora sunt modo. Heic cultissimam
Cuidam Patricio, prima cum vix germina
Palmes aperiret, verberavit vineam
Infesta grando; pars ab ictu ast altera
Illaesa mansit, quippe quae semotior.
Hanc quo parari coeperat vindemia
Die procella perstrepente grandine
Percussit alia: siquid ergo in vitibus
Sanum supererat sustulere; et dolium
Unum, alterumve vix replevit, qui cadis
Bis mille nuper se putabat divitem.
Id vini in urbem deferendum sedulo
Curavit omne, villicaeque ut distrahat
Dedit; sed illa, fraude dum mala sibi
Studet lucrari, vinum aqua sic nequiter
Corrupit, ipsa plebis imae ut guttura
Bibere renuerint flaccidum, totumque hero
Aes, quod recepset inde, deperiverit.
Iteratae ob icutm grandinis quidam ut vicem
Ejus dolebat, grando et alia, hic ait, mihi
Adhuc supervenit scelerosa venditrix.
Cui multum iniqua sors ademit, haud semel
Hominum cupiditas, quod restabat, abstulit. (*) Tauris insula, nunc Giupana dicta, una ex tribus Elaphitis Rhacusio quindecim milliariis distans, quae amoenitate et foecunditate caeteras praecellit.

Vade porro


Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.