Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
VIII.
Lac suget mitis geminis a matribus agnus. Agni duo, et Mater. Permulta mites adsequuntur commoda. Enixa foetus cum gemellos debilis Fuisset Agna, se duobus impotem Enutriendis lacte cognovit suo. Dissimilis inerat indoles; mitissimus Hic quippe moribus, alter impudentior, Lactabat ambos sedula; at neuter satis Cum lactis inde sugeret, nutricibus Hos uti et aliis, ut bene sit, oportuit. Miti invenire perfacilis labor fuit: Frustra requirit alter; hinc moestissimus Hoc, quod sibi tum accidebat, infortunio Matrem rogabat: quaeso, cur accedere Ad fratris agnas prohibeor altrices mei, Qui pariter utero, ut ille, prodii e tuo? Huic illa: fugiunt te, quod es petulcior; Lactatur ille, mitis est quod ingenii: Fratrem ergo ut aeques lenitate enitere, Et lactis aderit copia. Haec ut audiit, Lasciviorem posuit Agnus indolem, Sinuque nulla tum agna rejecit suo.
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.