Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Numera, licet et in via repereris. Homo crumenam reperiens, et Sycophanta. Adhibenda summa est cautio adversus malos. Loculos refertos aere plurimo in via Quidam reperiens substitit eodem in loco, Pecuniamque numerat curiosior. Duo, qui eandem post eum terunt viam, Id pervidentes, tardiorem sibi dolent Fuisse gressum: cur numeret aes postulant. Queis ille: si res forte non invenerit Dominum, ut, benigna Fors quid obtulerit, sciam. Vix haec locutus, cum crumenam quaerere Is currit amens, qui profecto amiserat. Huic ergo rediit, signa certa ut exhibet. Vir fraudulentae plenus hic versutiae, Aere numerato, postulavit alterum Furti, asseverans esse dimidiam ibi vix Partem pecuniae, et citari hominem jubet. Hic, quod juratis testibus verum probat, Dimissus abiit; ille furti nomine Quod innocentem criminatus, et suum Amisit aurum judicis sententia. Per ora coepit ire tunc adagium: Licet aes reperias in via, numera tamen.
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.