Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quercus, et Aquila. Olim corusco Quercus icta fulmine, Squallensque siccis dimidia jam brachiis De parte Boreae cum videret ignibus Lucere longo tramite aetheriam plagam, Novo impetendam se timebat fulmine, Coepitque ab imis succuti radicibus. Aquila, quae in alto dormiebat vertice Inustitatis excitata motibus, Causam timori quid daret, quercum petit. Huic illa: nescis, quantum ab Aquiloniis malum In memet oris cuditur? Totam vide Ardere flammis Arcton: heu! miseram petent Trisulca rursum tela me irati Jovis, Penitusque saevis ustulabor ignibus. Ut novit Aquila, quo timeret nomine, Sis, inquit, animo jam vacuo ab isto metu. Ignem quod etenim tu putas, innoxiam Id esse lucem scito, nec coelo time Unquam sereno fulmina; at cum videris Infremere nimbos, perque tractus aeris Densari opacam nubium caliginem, Tibi extimesce justius; nam ego Jovi Horrenda summo tunc ministro fulmina. Pericla vana despice, a veris time.
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.