Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
I.
tjemse Ovza sramila. Quibus capra gloriabatur, eorum pudebat ovem. Caper, et Ovis. Ut fonte liquido depulit sitim Caper, In speculo aquarum formam explorabat suam. Proceritate delectatus cornuum, Barbaeque longo vellere, arrogantius Ovem, ex eodem quae bibebat rivulo, Illis carentem despicari coeperat. Ovis contentam propriis se dicere Bonis, nec ejus invidere cornua, Quae densos inter implicata cespites Tardent euntem; barbam vero inutilem, Cui se transversae frondium festuculae Foede immiscerent, stirpiumque fragmina. Caper gracilium mox celeritatem pedum Laudare, quodque plena salebrarum loca Levi perfacile transiliret corpore. Ovis quod agili minus uteretur pede Suo adscribebat commodo, pendentibus Haud ausa scopulis fidere imprudentius, Pessum unde ruerent non semel audaces capri. Ut se repulsum veritatis viribus Agnovit hircus, gloriari et altera Sic dote coepit: naribus, age, percipe, Odore quali fragret hoc coprus mihi. Lanigera reddit: iste qui e membris odor Tuis emanat, suavis adsueto tibi Poterit videri; teter at adeo est mihi, Ut jamjam ab illo me necari sentiam. In hac expressam te videto fabula, Lasciva mulier, quae superba ditibus Donis amatorum ambulas, queis foemina 30 Casta exornari quaevis erubesceret.
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.