Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

XXXIX.

Illyr. Cjavka, i ſla ſcena sctose vechje pere,

toje zaergnja.

Cornix, et meretrix quo plus purgantur,

eo sunt nigriores.

Homo Corniculam lavans.


Cornici quidam cum lavando crederet
Nativam abire posse nigritudinem,
Puro abluebat fonte, cumque saepius
Illud perageret, nigriorem ad singulas
Fieri videbat lotiones alitem.
Nec mirum: id etenim quod solum scalpturiens
Cornix minuti sublevabat pulveris,
Sensimque in alas mox cadebat, illico
Detersae abibat. Ille tunc, o pessima,
Exclamat, ales, foeminaeque par malae,
Quae quo pudoris prostituti plus studet
Purgare maculas, hoc apparet turpior.
Culpam amovere dum student, augent mali.

Vade porro


Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.