Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

XVII.

Illyr. Iſa vuka i Koſlichisu sitti.

Post lupum et haedi sunt saturi.

Haedi praepingues.


Cum pinguiores, quam solebat antea,
Haedos in urbem compulisset rusticus,
Magnam lucelli spem fovebat pectore.
Jam turba ementum convenibat plurima,
Quae multum obesos ut palpando comperit,
Unde illud adipis acquisissent quaerere.
Queis ille: in haedis ne putetis omnibus
Fortunam expertum me fuisse prosperam.
Lupus voravit plurimos; saturo at Lupo
Qui tunc fuere temporis superstites,
Ob paucitatem largiora pabula
Quod contigere, licuit his pinguescere.
A flumine potens magno ut explevit sitim,
Ne invideat inopi, rivulo a tenui ut bibat.

Vade porro


Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.