Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

XV.

Illyr. Nejakaje rjeka svaka,

kase u dosta djeli traka.

Omne flumen est modicum,

quod in plures rivos dividitur.

Pagus, et Flumen.


Rogabat amnem pagus, ut licentiam
Nimis vagantem fluctuum compesceret,
Damnumque messi ne crearet amplius.
Preces superbus risit amnis, agmine
Immenso aquarum in laeta prorumpens sata.
Rogavit iterum voce pagus supplici,
Poenam minatus vindicem, ni audiverit.
Contempsit ille, nec moratus plurimum,
Ut ante, vasto mersit arva gurgite.
Tum vero pagus providendum jam suae
Securitati tempus esse existimans,
Quacumque parte suetus est excurrere
Amnis, canales excavari plurimos
Rastris jubebat: instat alacriter operi
Juventus omnis, maximumque dividens
In plura flumen cornua, impotentium
Nimiam repressit fluctuum superbiam.
In multa capita distributa haereditas,
Quamvis perampla, fit tenuis in singulis.

Vade porro


Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.