Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Legatus domo proficiscens.


Legatus ire jussus ad Bithyniae
Regem Cleanthes cum parasset omnia,
Iter quae ad illud expedire censuit,
Natis, amicis, optimaeque conjugi
Mellita centum dividebat oscula.
Servi praeibant, commeatus, sarcinae;
Herusque ad ipsa succedebat limina
Domo egressurus, cum repente substitit,
Et retrocedens basiare conjugem,
Natosque rursus coepit, hinc domesticis
Mandare multa; certus at discedere
Sub limen iterum venit. Heic ceu plumbeos
Pedes ut ante sensit, et torpedine
Inusitata corpus omne corripi.
Quidam ex amicis quod fiebat intuens,
Tune arduorum montium conscendere
Valebis, inquit, culmina, hanc in aedium
Qui prodis ipso tarditatem limine?
Huic ille: cura caeterorum montium
Haud me fatigat, dummodo hunc altissimum
Liceat in ipso transilire limine.
Ab iis, quae amamus, separamur aegrius.
Vade retro


Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.