Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
XI.
Quid mihi gemmae, si guttur elidunt? Matrona, et Monile. Matrona collo cum Monile lacteo Gemmis et auro splendidum deponeret, Illud severo conspicata lumine Sprevit. Monile stupuit, insanam putans. MON. Tun' me ergo, quo omnis, quae placere discupit, Ornare collum foemina impense studet, Abs te una fastu sic superbo rejicis? MAT. Ne crede, fastum perpulisse, ut ponerem, Tua at quod opera strangulari sentio. MON. Nil tale metuas, si relaxes taeniam. MAT. Elidis et sic colla. MON. Tamen id explica. MAT. Viro locata cum fuissem diviti, Fortunae at ipsa tenuis, ille cyclade Me aurata operuit, ille gemmis dexteram Ornavit, ut qui me foris videt, hic satis Putet beatam; at si domi quo vivimus Pacto... Monile foeminam heic interloqui: Ne plura narres, sed viro da crimini Quod strangularis, non monili gemmeo. Mediis in opibus saepe animus est anxius.
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1794]: Fabulae, versio electronica, 2266 versus, verborum 52873, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - fabula] [numerus verborum] [feric-d-fab.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.