Maxentius – Claudius – Octavianus – Brutus – Camillus – Hector –
Hannibal – Porphyrius – Carnifex
-- -- Oct: Quid, Caesar, inceptas? Furorem comprime,
Iram refrena turbidam, te collige!
Max: Absistite, sic volo, peribunt perfidi!
Por: Meme gladio pete, Caesar, adsum, qui
nefas
Istud patravi, si quod est istud nefas.
Porphyrius multo rapuit cum milite corpus
Coniugis occisae. Raptum miserabile funus
Texit humo lachrymans vetitosque exsolvit honores.
Oct: Et ego patravi, si quod est istud
nefas:
Dedimus sepulchro coniugis funus tuae.
Clau: Dedimus sepulchro coniugem, id scias,
tuam!
Max: Pro Iuppiter divumque hominumque pro
fidem!
Siccine mea iussa flocci penditis? O furor,
1754–69] C 1843–57. 1757–62] A 1624, 1629–32. 1765sq.] A
1635sq. 1768sq.] A 1641. 1774] 1778; A 1643; C 1859. 1775–77] BM
3,521sq. Porphirius multo raptum cum milite corpus / Texit humo
lachrymans meritosque exsolvit honores. 1779sq. Dedimus sepulchro] A
1647–49. 1781] A 1662.
1775–77] dact. hexam.
O dolor, o luctus, o tristia fata! Quid autem?
Dic age, ne caela frustra, dux inclyte bello:
Quae tibi religio vana atque indigna suasit
Me licet invito, corpus mandare sepulchro
Coniugis infandae? –
-- -- Por: Dominam sepelire iacentem
Magni relligio Christi me iussit, et ipsum
Propter id, his manibus feci: nam flumine vivo
Me quoque, si nescis, lavit regnator Olympi.
Fac quodcumque voles, duro rape viscera ferro,
Aut aliud meditare nefas! Me maxima caeli
Regna manent, meritas sed tu dabis improbe poenas.
Max: O scelus, o facinus, vah quae fortuna
malorum!
Ferte citi flammas, date tela, occidite ferro,
Cumque suo duce Christiadem iugulate cohortem,
Quae ducis infecti traxit contagia! Finem
Sacrilegis dabit ista dies. Vah, tristia fata!
Oct: Fateor benigni numen aternum dei,
Etsi mineris, Caesar, horrendam necem.
Clau: Si crimen est deum vereri maximum,
Non fugio poenas Christianus quaslibet.
Bru: Et ego simul tecum cupio, princeps,
mori.
Hec:
-- -- Et nos lubentibus animis tecum
necem
Subibimus Christi sacro pro nomine.
Cam: Christo duci nunc militare statuimus,
[ERROR: no reftable :](cum reliquis)
Nostrae salutis ille portus et anchora.
Han: Christum intimis gestamus in
praecordiis,
Christique fuso sanguine testamur fidem.
Max: Cito, cito facesse, quod iuberis,
carnifex!
Oct: Estote fortes, o generosi milites!
Iam iam deus celique tota curia
Sese exhibebit obvios victoribus.
Por: O socii pelago terraque pericula passi,
Ponite corde metus, pavidas secludite curas!
1787–90] BM 3,583–86 Sepelire iacentem / Relligio Christi
dominam me iussit, et ipsos / Rhetoras ante dedi tumulo. Nam flumine
vivo … Olympi. 1791] Ricardus 4,264sq. Fac, quodcumque cupis! Face,
ferro, framgime rupis / In me desevi! – duro … ferro] BM 3,592. 1793] BM
3,595 Meritas dabis, impie, poenas. 1794] Mart. 11,94 o scelus, o magnum
facinus. 1795–98] BM 3,642–45 Ferte citi procul hinc hominem, date
vincula, clamat, / Cumque suo totam domino iugulate cohortem … dies.
1795 Ferte … tela] Verg. Aen. 4,594. 1799sq.] A 1653, 1594. 1801sq.] A
1655sq.; C 1866sq. 1803–10] A 1689–91, 1693, 1695, 1713, 1715sq., 1720.
1811–13] C 1890–92; A 1703, 1729, 1731. 1814] BM 3,428sq. O socii mecum
terrae pelagique labores / Experti totiens longaeque pericula passi; Ov.
trist. 3,2,7 plurima sed pelago terraque pericula passum. 1815] Verg.
Aen. 1,562 solvite corde metum, Teucri, secludite curas; Ov. fast. 1,16
deque meo pavidos excute corde metus.
1783–98, 1814–25] dact. hexam.
Aspicite aeterni stellantia lumina caeli
Sidereasque domos: animos ea patria nostros
Excipiet, iam iam rutilantia adibimus astra,
Astra supervecti Christo Paeana canemus.
Oct:
-- -- Ergo agedum, stat inire viam,
fortissime auctor.
Defuncti careamus humo, careamus arena,
Et lanianda feris maneant in littore membra!
Tete, magnanimis ductor, per et aspera fata
Consequimur. Tantum, o deus optime, nostris
Parce malis, regnique tui da luce potiri!
Por: Mucrone, miles, hoc statim caput feri,
Facesse cruenti dira iussa Caesaris!
Car: Invitus ego tam bellicosum principem,
Quem mille timuit hostium valida phalanx,
Miles timida segnis feriam – heu dolor – manu?