Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous Sub2Sect

Next Sub2Sect

Scena IIII. Maxentius – Catharina – Phalaris – Sagaris – Porphyrius – Livia imperatrix – Philandra, Octavia, Melite, Claudia etc. – Chorus
Agedum, citi producite bestiam statim!
Miseranda Costis, percipe quae serio loquar:

-- --

Postquam mea mansuetudo proficit nihil,
Sed pertinacem Costida reddit lenitas,
Redeo ad feroces mortis infandae minas.
Viden rotas, tormenta dentibus horrida
Saevissimis gladiisque micantia plurimis?
Quamvis amor flammans tui me conficit,
Tamen nefandas te pati cogam rotas.
Non ille Christus turpiter fixus cruci
Te liberabit, his quin iam pereas rotis,
O stulta, iners, insana, proterva bestia!
Cat: O genus insolitum poenae, o miserabile visu!
Strident horrifici quantis terroribus orbes!
Quamque micant gladiorum acies curvisque minantur
Dentibus! Heu, solo aspectu miserabile lignum
Terret et adversis armata volumina rostris!
O deus, o rex omnipotens, o summa potestas,
Percute dentatos orbes, ostende tyranno
Te dominum caeli terraeque marisque potentem!
Agnoscant populi venturaque secula narrent,
Quam sit magna tuae metuenda potentia dextrae!
Cho:

-- --

Christe deus, fer opem, fer opem, fer, Christe, salutem!
Cat: Quid, Caesar miserande, tremis? Si numina Christi
Haec faciunt, ubi sunt Iovis altae fulmina dextrae?
Quisnam illi eripuit rapido igne micantia tela?
Max: Pro Cerberum! Pro inferam Proserpinam!
Veh, non feram! Non hoc patiar dirum nefas!
Victus puellae cantibus cessem potens?
Non per trisulcum fulmen aeterni Iovis:
Venefica populi necem poenis luat!
I, lictor, i, caput auferas veneficum,
I, tolle caput, iam mille commeritum neces! 1611] 1831. 1612 Miseranda ... percipe] C 1904. 1613–15] A 1464–66; C 1702. 1618sq.] A 1460–62. 1620sq.] A 1469sq.; C 1705sq. 1624–26] BM 3,439–41 Impulsi magnis strident conatibus orbes. / Rostratique micant gladii, curvisque minantur / Dentibus. 1626 solo aspectu miserabile] BM 3,446 Aspectuque nocens solo. 1627 adversis … rostris] BM 3,450 protensis armata volumina rostris. 1629–32] BM 3,453–56 Percute dentatos orbes, ostende tyranno / Te Iove contempto coeli terraeque potentem! / Infelix videat contabescatque videndo, / Quanta tuae virtus et quanta potentia dextrae. 1634 Quid … tremis] C 1718. 1637–41] A 1501–05; C 1714, 1719–23. 1623–36] dact. hexam.
Imp: Non ita, o exspecta paullum! Fare, inclyte Caesar,
Quod tantum irrepsit menti scelus? Omnia tanta
Non te signa movent? Non haec sine numine divum
Eveniunt, Christi sunt haec miracla potentis.
Quid facis, infelix? Quaenam, quae secula porro
Sera adeo tantum scelus unquam oblita silebunt?
Parce manus scelerare, pio, peto, parce cruori!

-- --

Quid lentus dubitas? Quid inexorabilis haeres?
Exerces odium nec iniqua finis in ira est.
Max: O misera, nefandae vocis ora comprime,
Patrona Christi, ne necem incurres malam!
Imp: Caesar, non manifesta vides miracula rerum?
Ah cessa irritare deum, tibi me quoque Christus
Abstulit, et vivo caput hoc in flumine lavi.
Puellae: Ah cessa irritare deum, tibi nos quoque Christus
Abstulit, et vivo capita haec in flumine lavit.
Imp: Non posthac tua sum, neque me reverentia Martis
Nec Iovis ulla tenet. Tua sint haec numina. Vincet
Christus et occumbes cum relligione deorum.
Max: O furor, o rabies, quaenam haec fortuna malorum!
Pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.
Ah quo me vertam? Rumpuntur nescia ferre
Pectora. At heus, properate viri, properate, volate!
Hanc rapite, hanc rapidis avibus vel piscibus escam

-- --

Proicite, hanc ferro iugulate, et honore sepulchri
Aeternum careat miseranda morte cadaver!
Huic, miles, cito tolle caput mucrone corusco!
Imp: Absit recusem, si necem intentes mihi.
Sum Christiana. Christianum aufer caput!
Por: O Caesar absit, facinus ut tantum patres,
Paulum efferatae mentis iram concoque!
Videbis huius turpitudinem mali:
Vocaberis enim coniugis tortor tuae,
Humanitatis immemor ac prudentiae,
Grave quod inuret nomini probrum tuo.
Ah parce, quaeso, vel mori una nos sine! 1648 Quid … infelix] Ov. am. 3,2,71; ars 3,735. 1648sq. secula … oblita silebunt] 2083sq. 1650] Verg. Aen. 3,42 parce pias scelerare manus. 1651sq.] Ov. met. 5,244sq. ... inexorabile durus / exerces odium, nec iniqua finis in ira est. 1653sq.] A 1536sq. 1655–62] BM 3,490–95 Manifesta vides miracula, necdum / Irritare deum cessas. Tibi me quoque Christus / Abstulit, et vivo crines in flumine lavi. / Nec tua sum posthac nec me reverentia Martis / Nec Iovis ulla tenet …deorum. 1663 O furor, o rabies] BM 3,650. 1664] Verg. Aen. 3,215. 1665sq.] Verg. Aen. 12,527sq. ... rumpuntur nescia uinci / pectora. 1669 miseranda morte] Carmelianus 394; Ricardus 6,435. 1671sq.] A 1539, 1541; C 1737. 1673–79] A 1557–64; C 1742sq. 1644–52, 1655–70] dact. hexam.
En posta solo genua tibi precantium!
Pha: Mitius in amabilem desaevias tori
Tui sociam, illud stirpis Augustae decus
Ne turbido furore inique deprimas!
Sag: Saltem remorare terribilem sententiam,
Donec tuos sensus parumper colligas
Cordisque generosi refrigescat furor!
Clau:

-- --

Eheu dolor, sic nos, Augusta, deseret?
Oct: Pro summe deus, Augusta siccine occidet?
Mel: Sic imperatrix, lumen imperii, occidet?
Heu, heu dolor, heu, heu luctus, heu calamitas!
Max: Perage, satelles, imperata, percute!
Tollamus omnes dogmatis stirpes novi,
Ne quid veneni rursus usquam pullulet!
Imp: O Christe deus, miserere, et hanc animam excipe!
Max: Heu quin abeo, quis haec feret ludibria?
Nemo cadaver, praecipio, truncum auferat:
Sit esca canibus et feris volucribus!
Sed et hanc magam hinc adducite in abditam specum!
Imp: Lumen animae meae, Costis, vale! –
Cat: Vale!
O imperatrix, imperium iam iam tibi

-- --

Praestantius longe dabitur, quam liqueris.
Iam iam sequar, praecede, beata, fortiter!
Macharius: Occumbe fortiter, imperatrix optima!
Propter deum vitam quia perdis, invenis.
Nihil vereare! Vale, o deo charissima!
Tibi benedicat rex superum omnipotens deus.
Imp: Vale, et deum optimum atque maximum, precor,
Pro me ut precere, Machari, pater optime!
Eubulus: O ter beata sponsa Christi, iam vale!
Imp: Eubule, vale, commendo me precibus tuis!
Philaletes: O sempiternis digna laudibus, vale!
Imp: Vale, Philaletes optime et ornatissime!
Pantaleon: O digna amore et honore maximo, vale!
Non frigido tibi corde vale extremum precor.
Imp: O Pantaleon merito redamande mihi, vale!

-- --

Panticrates: En pectoris atque amoris indicem manum!
Vale, o intimi cordis mei pars altera,
Dum vivo tui honoris et amoris ero memor!
Imp: Fortissime Panticrates et amantissime, vale! 1681–83] A 1568–70. 1684–86] A 1575–77; C 1744sq. 1687] A 1547; C 1760. 1688sq.] A 1555sq.; C 1763. 1691–93] A 1580–82; C 1746sq. 1696sq.] A 1583sq.; C 1757sq. 1704] Vulg. Matth. 10,39 qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam.
Alexander: O digna perennibus dei thalamis, vale!
Imp: Carissime Alexander, mei memor vale!
Leander: O sempiterno amore dignissima, vale!
Imp: Vale, Leander optime et dulcissime!
Valete, dulces o meae puellulae!
Puellae: Vale, o imperatrix optima et amantissima!
Phi: Quanto dolore tibi ultimum dico vale,
Dignissima, quae vivas diu ac feliciter!
Dilecta, vale, quam commori velim tibi,
Si res ferat! –
Imp: Vale, o mihi fidissima
Philandra, virtutem sequens me dilige!

Previous Sub2Sect

Next Sub2Sect


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic