Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Maxentius – Catharina – Primus Senator – Pontifex – Architectus
Vos agedum, mora nulla, illam producite, abite!

-- --

Ut dura cautes quassa marinis fluctibus,
Nec caerulis movetur aquis nec flatibus,
Sic tu preces minasque temnis omnium.
Non te cruentis afflixi vibicibus,
Squallore tetri carceris longo domans?
O te superbam prorsus et indomabilem! 1508 descendere ad ignes] Val. Fl. 4,353. 1513sq.] Vulg. Matth. 25,32sq. et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis, et statuet oves quidem a dextris suis, hedos autem a sinistris. 1516] Ov. met. 1,243 quas meruere pati, sic stat sententia, poenas. 1520] Prud. ham. 661 participes iubet esse sui. 1527sq.] Verg. Aen. 6,51 cessas in vota precesque. 1533–37] A 1315–19, 1330; C 1634–37. 1539] C 1672. 1506–21, 1525–29, 1532] dact. hexam.
Unde igitur iste nitor faciesque plenior
Ac laetior priore? Quisnam in carceres
Tenebricosos intulit dapes tibi?
O si resciscam, quas dabit poenas mihi!
Serasque clausi quis fefellit carceris?
Cat: Non ego terrenis epulis in carcere, Caesar,
Sed dape caelesti iam tot nutrita diebus.
En valeo, en vivo, Solymae qui pabula genti
Per deserta dedit loca, me quoque pascit egentem.
Desuper ambrosia et dulci me nectare pascit
Sanavitque meos laceros crudeliter artus.
Max: I, lictor, i, custodibus auferas caput!
O vah, furor, pestis, rabies, diaboli, o,
Quid hoc? Stupeo admirans, stupeo fallaciam!

-- --

Magicisne putas ludibriis me ludere?
Audi, loquar tibi ultimam sententiam,
Nec prece nec auro flexilem sententiam:
Vel sacra supplex thura succendas diis
Christumque verbis execrantibus nega,
Vel te thalamis propriam dica sponsam meis
Sceptrique nostri comparem et sociam thori.
Vel si repugnas mente praefracta manens,
Tibi stupenda mortis exquiram novae
Tormenta, quae parere recusantem doment.
Cat: Desine plura loqui, Caesar, sententia firma est.
Quo maiora mihi mala Christi propter amorem
Intuleris, tanto maiori luce coruscam
Me facis. Ergo mihi fuerit dum in corpore sanguis,
Unius usque sequar Christi data iussa et amores.
Non alius me tanget amor, non altera taeda:
Nulla meum tetigit tangetve libido cubile.
Max: O bestiam intolerabilem, o summum nefas!
Vah, quin trucido bestiam statim? O scelus,
Quis hoc ferat? Vah, rumpor ira, proh furor,

-- --

Quae digna tantis poena superbiis erit?
Quid? Ungulisne lancinabo ferreis?
An igne potius concremandam dicitis?
Pon: O Caesar, divis quem magna potentia adaequat,
Quandoquidem Ausonios fasces Latiasque secures 1543] A 1346; C 1673. 1544–47] BM 3,338 Non ego terrenis epulis, sed ab aethere missa / Sum dape pasta dies bissex. Qui pabula genti / Per deserta dedit Solymae, … / Me quoque certantem pro relligione fidemque / Asserer audentem pavit, sanavit. 1554–59] A 1364–69; C 1686–93. 1560–62] A 1371sq. 1564sq.] A 1380sq. 1570 O bestiam intolerabilem] C 1701. 1572 rumpor ira] C 1740. 1573–75] A 1389–91. 1576] C 450sq. 1577sq.] BM 3,383sq. Ausonios fasces nostrasque secures / Ridet et imperio divum parere recusat. 1544–49, 1563–69, 1576–83] dact. hexam.
Temnit et imperio divum parere recusat:
Finge rotas, immensae aliquot vertiginis orbes,
Et crebris armetur opus mucronibus omne,
Et radii cultros et curvatura rotarum
Ancipites habeant: orbis contrarius orbi
Currat et affixam verso secet impetus axe!
Max: Ostende nobis ergo, qui sis artifex!
Sen: O Caesar, acerba erunt nimis spectacula,
Inusitatam plaebs tyrannidem arguet.
Pon: Nulla in deorum hostes nimis poena est gravis.
En Caesar, inclytam rotarum imaginem!
Hanc architectis archetypon machinae dabo.
Max: Placet, propera! –

-- --

Pon: Heus, o architecte, adesdum, ad hanc
Formam rotas cito fabrica versatiles!
Caesar iubet. –
Arch: Faciam sine mora, o pontifex,
Rotas stupendas fabricabo protinus.
Socii, venite, res moram non sustinet!
Max: Vos interea hanc in carcerem reducite!


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic