Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Scena V.
Maxentius – Carnifex – Catharina
Heus agedum, o famuli, prodite, venite! –
Car: Quid autem
O Caesar? –
Max: Cito dic, virgisne illam lacerastis,
Ut largo undarit foedatum sanguine corpus,
Perfusique artus tabo et liventia colla?
-- -- Car: Fecimus id vero egregie. –
Max: Nunc ergo vocate,
Huc agite! –
Car: En, tenero foedatum sanguine corpus!
Max: Nondum, o virgo, sapis, nondum mea numina
honoras?
Cat: O Caesar, frustra gemmis redimitus et
auro:
Frigida situ saxa colis cariosaque ligna,
Quae tandem invidia est, caeli terraeque potentem
Si colo? Tu tua saxa colas, sine numina nobis!
Max: Ite iterum, ite feris iterum date verbera
flagris,
Vulnifico ferro corpus lacerate superbum,
Nullaque bis senis praebete alimenta diebus!
I pestis, dii te sceleratam fulmine perdant!
1324] sacro sancta B.
1321sq.] A 1052sq. 1325–27] A 1063, 1071sq., 1064.
1330sq.] A 1094, 1092. 1335 liventia colla] Epiced. Drusi 273. 1341 Quae
… est] Stat. Theb. 1,280. 1342] BM 3,244 Tu saxa colas, sine numina
nobis. 1345] BM 3,261 Nullaque bissenis praeberi alimenta diebus;
Carmelianus 488 Nec sibi bissenis custos alimenta diebus.
1332–46] dact. hexam.
Musici: Heu quis erit tandem finis, quae meta
malorum?
Heu heu quid facimus? Christe deus fer opem!
-- -- Cat: Surgite! Nonne dei veniunt haec omnia nutu?
Quid vos conficitis? Fuit haec divina voluntas.
Excutite, o miseri, conceptum corde dolorem!
Sic opus est, sic res cogit, sic velle necessum est.
Gaudia venturis dolor hic mihi proferet annis.
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|