Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].

Next Sub2Sect

Scena I. Maxentius cum suis – Porphyrius – Pontifex cum suis – Senatores Alexandrini – Tribunus – Praeco
Viri optimi, clarissimi, et urbis inclytae
Iure optimo renunciati consules,
Mystae deorum, et maximi et optimi Iovis:
Quia consiliis prudentibus ac praesentibus,
Fidelibusque nos iuvare cogimur:
Quisque explicet, factu quid optimum putet,
Regnique rebus consulat communibus.
Quid primum agam, me certiorem reddite:
Quid persequendum ante omnia sit negocii.
Pon: Magne imperator id utilissimum arbitror:
Primum, ut deos, qui te imperiorum compotem
Fecere, colendos publicis mandes sacris.
Nam principium omnium bonorum sunt dii,
Stellantis Olympi lucida templa qui colunt.
Nec pace fruentur regna dissidentia

-- --

Cultu deorum, qui coercet improbos,
Et omne bonum producit atque promovet.
Max: Prudenter istud asseruisti, o pontifex.
Sen.1: Auguste Caesar unum hoc insuper reor
Necesse ad integrum statum reipublicae
Debere videri, ut hostis omnis imperii,
Rebellis omnis, et tibi non subditus
Armis, et aperto praelio fusus cadat,
Finemque morte seditionibus ferat.
Nam quae potest pax esse firma, ubi complices
Rebellionis adiuvans impunitas
Origenes fovet, e quibus omne oritur malum?
Max: Longe optime dicis. Placet sententia.
Si quis aliud quid habet, nunc in medium adferat.
Por: Auguste Caesar optime, maxime, et inclyte,
Inanibus ne tempora verbis exterant
Viri senatores, magnique consules,

-- --

Sermonibusque postposita opera negligant:
Modo satis esse reor duo haec, quae dicta sunt.
Haec primum agemus, deinde videbimus alia.
Max: Superum deorum conscia veri numina, 470 ad … reipublicae] statum ad integrum B.
Quorum stupenda benignitas operam irritam
Mortalium iuvat, et laborem inutilem,
Per vos hodie mihi (ut aestimo) locuta sunt.
Consilium hoc integrum, intimum, sanum, sapiens.
Proinde, mora nulla, Porphyri, statim iube
Praeconis istud voce praecipi palam,
Clangentibus in latissimo foro tubis,
Deorum ut adsit omnis indigena sacris
Et incola omnis et exteri et omnis subditus
Nostrae potentiae et imperio invictissimo!
Absens erit rebellionis et necis reus.
Edicta scribas, scripta figas publice!
Por: Auguste Caesar, hoc mihi relinquito
Negocii, servo tibi ad omnia paratissimo.
Clangite, ohe, sonitus iteret tuba multa sonoros!
Pronuncianda tribune cura haec edicta Caesaris,
Decreta sancta maximi et invictissimi.

-- --

Tri: Pronuncia, praeco, haec edicta Caesaris!
Prae: Pronunciabo, o ductor illustrissime.
Audite cuncti, quae voluntas Caesaris
Maxentii servanda cunctis imperat!
Quoniam superum deorum avita numina
Nostro imperio multas opes et plurima
Praesidia contulere, volo immortalibus
Caelestium deorum numinibus sacrum
Litari hodie. Rebellis aut ferro neci
Dedetur, aut flammis peribit et ignibus.
Adeste cuncti, victimasque adducite.
Genibusque nixi thura Diis accendite.
Iubet haec voluntas Caesaris invictissimi.

Next Sub2Sect


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic