Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous SubSect

Next SubSect

-- --

Actus II.

Scena I. Maxentius cum suis – Porphyrius – Pontifex cum suis – Senatores Alexandrini – Tribunus – Praeco
Viri optimi, clarissimi, et urbis inclytae
Iure optimo renunciati consules,
Mystae deorum, et maximi et optimi Iovis:
Quia consiliis prudentibus ac praesentibus,
Fidelibusque nos iuvare cogimur:
Quisque explicet, factu quid optimum putet,
Regnique rebus consulat communibus.
Quid primum agam, me certiorem reddite:
Quid persequendum ante omnia sit negocii.
Pon: Magne imperator id utilissimum arbitror:
Primum, ut deos, qui te imperiorum compotem
Fecere, colendos publicis mandes sacris.
Nam principium omnium bonorum sunt dii,
Stellantis Olympi lucida templa qui colunt.
Nec pace fruentur regna dissidentia

-- --

Cultu deorum, qui coercet improbos,
Et omne bonum producit atque promovet.
Max: Prudenter istud asseruisti, o pontifex.
Sen.1: Auguste Caesar unum hoc insuper reor
Necesse ad integrum statum reipublicae
Debere videri, ut hostis omnis imperii,
Rebellis omnis, et tibi non subditus
Armis, et aperto praelio fusus cadat,
Finemque morte seditionibus ferat.
Nam quae potest pax esse firma, ubi complices
Rebellionis adiuvans impunitas
Origenes fovet, e quibus omne oritur malum?
Max: Longe optime dicis. Placet sententia.
Si quis aliud quid habet, nunc in medium adferat.
Por: Auguste Caesar optime, maxime, et inclyte,
Inanibus ne tempora verbis exterant
Viri senatores, magnique consules,

-- --

Sermonibusque postposita opera negligant:
Modo satis esse reor duo haec, quae dicta sunt.
Haec primum agemus, deinde videbimus alia.
Max: Superum deorum conscia veri numina, 470 ad … reipublicae] statum ad integrum B.
Quorum stupenda benignitas operam irritam
Mortalium iuvat, et laborem inutilem,
Per vos hodie mihi (ut aestimo) locuta sunt.
Consilium hoc integrum, intimum, sanum, sapiens.
Proinde, mora nulla, Porphyri, statim iube
Praeconis istud voce praecipi palam,
Clangentibus in latissimo foro tubis,
Deorum ut adsit omnis indigena sacris
Et incola omnis et exteri et omnis subditus
Nostrae potentiae et imperio invictissimo!
Absens erit rebellionis et necis reus.
Edicta scribas, scripta figas publice!
Por: Auguste Caesar, hoc mihi relinquito
Negocii, servo tibi ad omnia paratissimo.
Clangite, ohe, sonitus iteret tuba multa sonoros!
Pronuncianda tribune cura haec edicta Caesaris,
Decreta sancta maximi et invictissimi.

-- --

Tri: Pronuncia, praeco, haec edicta Caesaris!
Prae: Pronunciabo, o ductor illustrissime.
Audite cuncti, quae voluntas Caesaris
Maxentii servanda cunctis imperat!
Quoniam superum deorum avita numina
Nostro imperio multas opes et plurima
Praesidia contulere, volo immortalibus
Caelestium deorum numinibus sacrum
Litari hodie. Rebellis aut ferro neci
Dedetur, aut flammis peribit et ignibus.
Adeste cuncti, victimasque adducite.
Genibusque nixi thura Diis accendite.
Iubet haec voluntas Caesaris invictissimi.

Scena II.
Pon: Io triumphe, io socii nunc plaudite! [ERROR: no reftable :](cum suis mystis)
Magnasque diis caelestibus agite gratias,
Et Caesari Maxentio invictissimo!
Mys: Vivat diu, vivat diu Maxentius,

-- --

Cultor deorum magnus immortalium!
Pon: O fausta dies, o ter beata tempora!
Aegyptiis tandem novabuntur diis 490] integrum, sanum, sapiens, et intimum B. 512] Solenne hodie litari B. 506sq.] C 197sq. 512sq. rebellis … Dedetur] B 208. 517–27] C 929–36. 520] 525, 530, 858; C 223, 514, 518, 521, 543. 501] dact. hexam.
Altaria, templa, pinguia thura, victimae!
Mys: Vivat diu, vivat etc.
Pon: Nunc cornua tollemus, bibemus affatim
Mera vina, pinguia comedemus, et bonos
Iterum dies ducemus, aucti honoribus
Et divitiis. Deûm o favete numina!
Mys: Vivat diu, vivat etc.
Pon: Sed quid moramur templum ornare frondibus?
Peristromatibusque bissinis? et aureis?
Eamus, et in nostrum advigilemus commodum.

Scena III. Eulogus Episcopus – Nobiles Christiani – Faeminae Christianae – Philadelphus – Chorus – Pontidamas, Architalassus: nautae
Phi: Edictum o dirum, o atrox, miserabile, acerbum

-- --

Heu quis erit tandem finis, quae meta malorum?
Quid facimus? Fer opem, fer opem, fer, Christe, salutem!
Quin fugimus saevi truculentique ora leonis?
Nob.1: Stat celerare fugam. Verum en venit Eulogus ille,
Digna deo responsa ferens, dubium omne resolvet.
Nob.2: Audistin pater insani fera iussa tyranni?
Eul: Audivi, exiliumque peto. –
Nob.3: Comitamur euntem.
Nob.4: Non te deserimus, sequimur quacunque viarum!
Nob.5: Heu, heu, quid facimus, quaenam haec fortuna malorum est!
Liquimus heu dulcem patriam, bona multa, domosque,
Quas qui non habeant, possint optare: repostas
Et procul hinc petimus terras, et lustra ferarum.
Mulier: Luctus et ultrices laniant mea pectora curae.
O dolor, o luctus quaenam haec fortuna malorum est.

-- --

Eul: Christigenae o fratres, brevis haec afflictio ut umbra,
Ut vapor, ut fumus, tenues vanescat in auras.
Iam iam rex superum casus in prospera vertet.
Durate et vosmet rebus servate secundis! 526sq.] Liv. Andr. com. 4sq. affatim / Edi bibi lusi. 535sq.] 740sq., 923sq., 1347sq., 1967; 1633. 537] Ov. met. 2,81 violentique ora leonis. 538 celerare fugam] 565, 567, 1935; Verg. Aen. 1,357; 9,378; cf. 3,666. 541 comitamur euntem] 1186; BM 2,725. 542] 767, 769, 960. 543 fortuna malorum] 548, 605, 1663, 1794; Ov. fast. 6,355; trist. 4,1,61. 546 lustra ferarum] 664sq., 817, 1031; BM 1,468; Verg. georg. 271; Sil. 3,4,38; Nemes. cyn. 98. 547] 909 Ultricem … curam; Verg. Aen. 6,274 Luctus et ultrices posuere cubilia Curae. 548 O dolor] 725, 765, 1744, 1783, 1952. 549sq. brevis … auras] 1370sq.; C 990sq.; Floruit insignis 6,708sq. Brevis est instarque momenti / Que carini debetur pena. – tenues vanescat in auras] Ov. epist. 1,79; 12,85. 552] Verg. Aen. 1,207. 534–632] dact. hexam.
Numinis aetherei veniunt haec omnia nutu.
Frustra conficimur, fuit haec divina voluntas.
Excutite, o miseri, conceptum corde dolorem!
Sic opus est, sic res cogit, sic velle necesse est. Repetit chorus: Numinis aetherei etc.
Pon: Si quis Erichtraeas proficisci exoptat Athenas
Approperet, properet, velis, ventisque vocatus!
Arch: Approperate viri, celerate, volate, venite – heus!
Accelerate citi, properate, venite, venite – heus!
Nob.2: Huc age Pontidama nos per vada caerula vectos
Transfer Erichtraeas, quo tu contendis, Athenas!
Praemia iusta dabo. –
Pon: Iam iam, mora nulla, carinam
Cuncti intrate meam, placidis dabo carbasa ventis!

-- --

Eul: Stat celerare fugam, fugiamus dira pericla!
Tempus erit, cum nos reduces haec terra videbit.
Cho: Stat celerare fugam, fugiamus dira pericla!

Scena IIII. Maxentius cum suis – Pontifex cum suis
Sacra diis quoniam o socii solennia ritu
Caesareo litanda mihi, iam protinus ite,
Ite omnes procul ad piscosi flumina Nili
Atque papiriferae dulces Tritonidis undas
Et qua se viridi Mareotis arundine cingit.
Huc celeres delecta boum pinguissima centum
Corpora, lanigerosque greges adducite centum.
Marius: Os humerosque deo similis ter maxime Caesar,
Ecce imus, tua iussa facessimus –
Max: Ite citi, ite
At vos o Iovis aeterni divumque minorum
Pontifices, cito fumosi magna atria templi
Rite coronantes sertis ornate, et odores
Spargite honos nostrae quod maiestatis, et altis 554sq.] 1350sq. 556 velle necesse est] Lucan. 1,372. 564 carbasa ventis] Ov. epist. 7,171; Lucan. 3,596; 5,560. 565] 567. – dira pericla] 567, 685, 714. 566] C 260. – Tempus erit] 1513, 2052. – haec terra videbit] Verg. Aen. 12,645. 570–73 piscosa flumina Nili ... centum] BM 1,408–11 Quae vicina bibunt piscosi flumina Nili / Atque papyriferae dulcem Tritonidis undam, / Et qua se viridi Mareotis harundine cingit: / Adducant delecta boum qui corpora centum. 574 lanigerosque greges] Ov. met. 6,395; Auson. 5,2. 575 ter maxime Caesar] 820.

-- --

Debita caelicolis merito reverentia poscit.
Pon: Caesar avis, atavisque potens et amice deorum
Fiet, quicquid erit superum quod spectet honorem.

Scena V. Macharius, Eubulus, Philaletes: Theologi – Bias – Pantaleon – Amoraldes – Catharina et ancillae – Rosimunda Oeconoma – Pauperes aliquot
Cat: Optime Machari, caeli stata sacra docere
Iura potens, et virtutum documenta sonare.
Rursum iter ad caelum, et verae documenta salutis
Pande mihi.
Mac: Virgo decens, et sponsa dei supera alta tenentis,
Si tibi lingua animam fando, manus aemula linguam
Scribendo, rebusque manum deus ornat agendis:
Magna eris, et tua laetiferas sapientia claro
Lumine dispellens tenebras in secla manebit.

-- --

Ergo age, (si placet hoc) divina volumina rursum
Scrutemur de more tuo, quem spiritus ille
Indidit omnipotens plenum omnipotentibus auris.
Cat: Perplacet. Incipite!
Phi: dAbk'w> !xe ~yhil{a/ hw"hy> !gEm'W vm,v, yKi [ERROR: no reftable :](Hebraice)
`~ymit'B. ~ykil.hol; bAj-[n:m.yI al{ hw"hy> !TeyI
Eub: Ὅτι ἔλεος καὶ ἀλήθειαν ἀγαπᾶ κύριος, ὅ θεὸς [ERROR: no reftable :]Graece
Χάριν καὶ δόξαν δώσει· Κύριος οὐ στερήσει
Τὰ ἀγαθὰ τοῖς πορευομένοις ἔν ἀκακίᾳ.
Mac: Misericordiam et veritatem diligit deus etc. Ps. 83. [ERROR: no reftable :](Latine)
Cat: Dicite quid fructus hinc consequar? –
Mac: Optima virgo,
Si fructum petis, et verae emolumenta salutis:
Haec sequere! Adfer opem miseris, quos turpis egestas
Et malesuada fames premit et fortuna malorum! 596 Cat] Chatarina B; item 666, 1634, 1852. 598–600] Non correxi diacritica superflua vel omissa in ὅ, ἔν, ἀγαπᾶ. – ἔλεος] ἔλεον LXX. (cf. τὸ ἔλεος apud LSJ s.v.). – οὐ] οὗ B. – τοῖς πορευομένοις] τοὺς πορευομένους LXX. 581 reverentia poscit] Claud. carm. min. 25, praef. 7. 582 avis, atavisque potens] 970 avis atavisque … inclyte, 1011 atavis ingens; C 1099; Verg. Aen. 7,56. 588] Verg. Aen. 6,787 super alta tenentis. 591sq.] Vulg. Iud. 11,21 magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra. 598–600] LXX Ps. 83,12. 601] Vulg. psalm. 83,12 iuxta LXX quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus, non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. 604sq. turpis … fames] Verg. Aen. 6,276 malesuada Fames ac turpis Egestas. 597–601] Extra metrum.
Tunc caelo te respiciet miseratus ab alto
Rex superum, in melius tua, nam potis, orsa reflectens.

-- --

Eub: Vise inopi collapsa thoro, moribundaque longo
Membra fatigatum morbo, fractumque dolore,
Munera, opemque ferens duri solatia casus:
Talibus aeterno meritis celebraberis aevo.
Phi: Si quis amore dei gelidam sitientibus undam
Porrigit, extinguet flammantem numinis iram,
Deinde et inexhaustos super aurea sidera fontes,
Ac fluvios bibet omnigenum sine fine bonorum.
Mac: Nudatos qui veste tegit, laetusque laborum
Sponte piis inopes manibus qui velat amictu:
Illius omne teget crimen deus, Ille beatus
Vivet inextincta super aethera luce coruscans.
Eub: Hospes ut in tua divertat tecta hospita Christus
Hospitio miseris sint officiosa iuvandis:
Gloria tunc tua mansuris super aethera factis
Surget, et aeternis succedes sedibus hospes.
Cat: Iam sat multa mihi o Patres virtutis amantes

-- --

Quae sequar, admiranda hodie documenta dedistis.
Cognita restat agam, Heus agedum cito adeste, venite,
Mi bone Pantaleon, et care Bia, cito vestes,
Has omnes, simul et nummos vinumque cibosque
Vasaque et ornatus, nostrique monilia regni
Didite pauperibus. Christum qui servat amicum
Cuncta sibi servat. –
Pan: Fiat, charissima Christi
Sponsa, deo dignis virtutibus admiranda.
Amo: Venite quotquot hic adestis pauperes!
Nummos pecunias, novasque et optimas
Vestes dabo. Has prime aureas phialas cape!
Reliqui cito sequimini, omnibus faciam satis!
Pau: Habemus omnes gratiam ter maximam,
Regina Costis vivat et regnet diu! 607] Verg. Aen. 10,632 in melius tua, qui potes, orsa reflectas. 608sq. moribundaque ... membra] Verg. 6,732. 610] Nemes. ecl. 2,18 maesti solatia casus. 612sq.] Mart. Cap. 2,157 sitientibus undam fontis exhibuit. 616 laetusque laborum] Claud. 8,394. 617 velat amictu] Culex 75. 623] Verg. Aen. 4,10 successit sedibus hospes.

Scena IIIIII. Panticrates – Alexander – Leander – Amoraldes – Bias – Pantaleon –

-- --

Andridamia – Catharina – Rosimunda cum ancillis – Chorus
Sponsa digna deo, superis dilecta virago,
Heu, heu nam infelix venio tibi nuncius, heu, heu.
Cat: Dic quid habes o Panticrates charissime rerum?
Panti: Non ausim, ancipiti mentem formidine pressus.
Cat: Dic tandem, varia est rerum fortuna mearum.
Panti: Heu timeo –
Cat: Vanum procul hinc expelle timorem.
Panti: Quid dicam, quove ipse malum hoc exordiar ore?
Eloquar an sileam? Timidis vox faucibus haeret.
Dicam equidem, quoniam o virgo me dicere cogis,
Heu doleo! Nam in te longinqua a Tibridis urbe
Et coniurata descendunt praelia Memphi.

-- --

Namque per Aegyptum praetentaque litora ponto
Conspexi venisse rates ex urbe Latina
Advectosque freto, contra qui numina Christi,
Sponsi o virgo tui, crudelia bella parabunt.
Lea: Quin etiam (horresco referens) o sacra Virago
Iam nunc festa dies agitur, veterumque deorum
Sacra novabuntur, nitidis urbana iuventus
Vestibus et multo testatur gaudia cultu.
Sistra sonant, altis lucent altaribus ignes
Mugitu cava tecta sonant, strepit undique murmur
Purpureos spargunt flores, praeque aedibus adstant
Multa hecatombaeis mactanda animantia sacris.
Christiades tremuere metu, petiere Syenem, 639] Ov. met. 10,153 dilectos superis. 642 ancipiti ... pressus] Verg. Aen. 3,47. 643 rerum fortuna mearum] Lucan. 7,250. 644 Heu timeo] Ov. epist. 13,164. 645] Ciris 265 quid dicam quove aegra malum hoc exordiar ore? (aegra coni. Baehrens, codd. praebent et ipse et ipsa; cf. ed. Knecht 1970). 646 Eloquar an sileam] Verg. Aen. 3,39. – vox faucibus haeret] 1231, 1241; C 1306; Verg. Aen. 2,774; 3,48; 4,280; 12,868 vox faucibus haesit. 647] Ciris 266sq. dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix, / non sinis. 648sq.] BM 1,284sq. Insidias, in te longinqua a Thibridis urbe / Et coniurata descendunt proelia Memphi. 650–52] BM 1,366–68 Fama per Aegyptum pretentaque littora ponto / Nunciat advenisse rates ex urbe Latina / Advectumque freto Romani regis alumnum. 654 horresco referens] Verg. Aen. 2,204. 655–57] BM 1,371sq. Festa dies agitur. Nitidis urbana iuventus / Vestibus et multo testantur gaudia cultu. 655 veterumque deorum] 693; Verg. Aen. 9,785. 658] BM 1,378 Sistra sonant, altis lucent in turribus ignes. 659] BM 2,12; cf. Hessus 1514, E3v Atria mugitu resonant: ferit aethera clamor. 660–63] BM 1,383–87 Purpureos spargi flores et rite parari, / Danda Ecatumbaeo quae sunt animalia sacro. / Christigenae soliti crudis praeda esse tyrannis / Contremuere metu et multi petiere Syenem / Thaebaeosque lares et Cyrenaica regna. 662sq. petiere Syenem] C 256. 639–739] dact. hexam.
Thebaeosque lares et Syrenaica regna.
Pars procul horrentes silvas nemorosa ferarum
Lustra petunt, metuunt omnes fugiuntque latentque.

-- --

Cat: Ardeo visceribus. –
Ale: Bellumne lacessere tentas?
Cat: Non bellum, ast aliquid iam dudum invadere maius
Mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est.
Nam statui, firma haec imo stat corde voluntas,
Non hoc dissimulare nefas neque dira tyranni
Coepta, etenim res grata deo est, scelus omne malorum
Carpere et errantum prohibere per invia plantas,
Offenso titubare gradu vestigia donec
Prava citi relegant lictumque iter omne revolvant.
Panta: Crudelis prohibere paras fera coepta tyranni?
Hoc deus avertat –
Lea: deus hoc averterit omen.
Virgo nonne vides manifesta pericula vitae?
Cat: Est hic, est animus vitae contemptor, et istum
Qui vita bene credat emi, quo tendo, decorem.

-- --

Panti: Siccine et Ausonios fasces, Latiasque secures
Temnis?
Cat: Temno equidem quicquid Christi adversatur honori.
Bia: Heu, heu, quam timeo, ne te fata impia tangant!
Cat: Fata nihil possunt: solus regit omnia Christus.
Amo: Ah fugias, Regina, precor, tam dira pericla!
Non temere decet iratum irritare Leonem.
Dira laboriferis circumvallata periclis
Coepta paras, quae ni fugis, intemerata virago,
Tam tibi, quam nobis magno potes esse dolori.
Cat: Desinite! Hac etenim citius cervice recedet
Hoc caput, immanis quam Christo invisa tyranni
Aequo facta ferens animo dulcissima Christi
Numina contemni patiar veterumque deorum
Errores iterum veteres et sacra novari.
Panta: Nympha Paretonias inter dulcissima nymphas.

-- --

Parce tibi, matrique tuae, nobisque et amicis! 688] virgo B. 666] Iuv. 13,14sq. ardens / visceribus. 667sq.] Verg. 9,186sq. aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum / mens agitat mihi nec placida contenta quietest. 669 corde voluntas] 1852; Verg. Aen. 6,675. 670 dira tyranni] Val. Fl. 5,659. 673 vestigia donec] Ov. met. 14,259; Paulin. Nol. carm. 9,44. 674] Verg. Aen. 9,391 iter omne revolvens. 675 prohibere paras] Claud. 5,165. 678sq.] Verg. Aen. 9,206sq. est hic, est animus lucis contemptor et istum / qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem. 680sq.] 794sq.; cf. ad 1577sq. 683] Verg. Aen. 4,596 nunc te facta impia tangunt? 690sq.] Ov. Pont. 2,8,65 nam caput hoc nostra citius cervice recedet.
Cat: Desinite, aut vos responso non amplius ullo
Dignabor! Tandem ah vanis absistite verbis!
Panti: Heu dulcis virgo, pulcherrima reginarum,
Quo tua te pietas, quo te tuus impulit ardor?
Cat: Desine meque tuis teque irritare querelis!
Ale: O genus egregium Costi, generosa virago:
En tibi curva solo ponuntur genua precantum!
Ah virgo, miserere tui, miserere tuorum!
In te magna hominum turba inclinata recumbit.
Ah maneas! Tibi ne sub tanta pericula missae
Postea nec prodesse queam, nec adesse saluti!
Lea: Flectere nec nostros, virgo, contemne dolores!
Bia: Respice nos patriamque tuam proceresque et amicos,
Desistatque abitu generosum pectus ab isto!
Amo: Heu, quae coepta paras metuendi plena doloris,
Coepta paras, virgo, tremebundi plena doloris?

-- --

Cat: Surgite! Quid me conficitis? Discedite, abite!
Panta: Ibo equidem matrique tuae tam dira pericla
Exponam haud unquam fines habitura petitos.
Cat: Quorsum opus est verbis, vel quo certamine tanto?
Vincit amor Christi vestros, mihi credite, amores.
Panta: En matrem, regina, tuam proceresque et amicos!
And: Heu heu gnata, quid admisi, charissima gnata?
Mene igitur linques, poterisne relinquere matrem,
Nec moritura tenet crudeli funere mater?
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
Dulce meum: miserere mei pereuntis et istam,
Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem!
O dolor, heu tenebris oculi coguntur obortis!
Linquor, et excipienda cado. –
Ale: O miserabile factum!
Panta: Ecce iterum, o dulci prognata parente virago,

-- --

Ecce iterum tibi curva solo stant genua precantum!
Respice nos matremque tuam proceresque et amicos!
En iacet exanimis duroque simillima saxo, 706] manes B; cf. 739. 700] C 394. 703] 728, 918sq., 1680, 2050sq. 705] Verg. Aen. 12,59 in te omnis domus inclinata recumbit. 706] Verg. Aen. 9,483 nec te, sub tanta pericula missum. 709] 718, 729. 713] 742–44, 922, 925, 1349sq.; C 398. 716] Verg. Aen. 4,98 aut quo nunc certamine tanto? 717] 742–44. 720] 747sq. 721] Verg. Aen. 4,308 nec moritura tenet crudeli funere Dido? 722–24] Verg. Aen. 4,317–19 si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam / dulce meum, miserere domus labentis et istam, / oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. 725] Ov. met. 2,181 suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. 726] Ov. epist. 2,130 Linquor et ancillis excipienda cado. 730 duroque simillima saxo] Ov. met. 13,540.
Et silet et pallet, misero obstupefacta dolore.
Non matris miserere tuae tantique doloris?
Panti: Nosne fugis? Per ego hanc matrem, per viscera, quae te
Progenuere, precor, tantis absiste periclis!
Panta: Filia formosae matris, formosior ipsa,
Ne contemne preces, quae corda adamantina possent
Flectere, quaeque feros poterant movisse leones!
Amo: Ah fuge virgo manus crudeliaque arma tyranni!
Anc: Ah regina mane, maneas regina precamur!
Cho: Heu quis erit tandem finis, quae meta malorum?
Heu heu quid facimus? Christe deus, fer opem!
Cat: Quid me conficitis? Christi constringor amore,

-- --

Qui vestros longe exsuperans evincit amores.
Surgite! Non contemno preces, sed praefero Christum.
And: Heu rediit, rediit mens et rediere dolores!
Ibo iterum in lachrymas, iterum tentabo precando.
Siccine me linques, gnata o charissima, solam?
Siccine me linques sub tanta pericula missam?
Cat: Andridamia, mihi longe charissima, mater:
Testor siderei praesentia numina caeli,
Quam cupiam ex animo tantas tibi demere curas,
Dulcibus et verbis miseros lenire dolores.
Verum amor iste tui Christi superatur amore.
Ibo. Valete omnes! Durum ad certamen adibo,
Praeside freta deo. Valeas dulcissima mater,
Tuque, o Alexander, valeas charissime, Christi
Vive memor! Simul et valeas, dilecte Leander!
Et tu Panticrates, longe gratissime rerum,
Tuque, Amoraldes, vale! Et, o Bia amabilis, et tu
Consiliis, Rosimunda, potens linguisque disertis,
Tu quoque Pantaleon, quo non mihi carior alter!

-- --

Quid fletis? Cunctis unum praeponere amorem
Cogor. Abite omnes, ego sola iter istud inibo!
Panta: Heu heu qui potero tantos perferre dolores?
Panti: Heu heu, o dolor, o luctus, o tristia fata!
Cat: Sic volo, sic iubeo. Procul hinc discedite cuncti! 733] Verg. Aen. 4,314 mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te … 735] Colum. 10,299 Formoso Nais puero formosior ipsa. 738 arma tyranni] Sil. 1,75.662. 743sq.] C 388. 745] Ov. epist. 13,29 Ut rediit animus, pariter rediere dolores. 747sq.] Verg Aen. 9,481–84 tune ille senectae / sera meae requies, potuisti linquere solam, / crudelis? nec te, sub tanta pericula missum, / adfari extremum miserae data copia matri? 752 lenire dolores] Ov. met. 13,317. 761] Verg. Aen. 12,639 quo non superat mihi carior alter; Ov. epist 4,4,17 quo non tibi carior alter. 765 tristia fata] 1783, 1798. 740sq.] dist. 742–839] dact. hexam.
Panta: Absit! Non te deserimus, quacumque viarum
Consequimur, vivo fuerit dum in corpore sanguis.
Panti: Non te deserimus: sequimur quocunque locorum!

Previous SubSect

Next SubSect


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic