Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Angeli – Christus – B. Virgo – Catharina – Macharius
Cat: Aeterni o nati genitrix, domina aetheris alti,
Quae mortale genus caeli miseraris ab arce,
Gnatum ostende tuum, quem tota mente petivi,
Quem penitus totis dilexi suave medullis.
B. Vir: O multas inter dulces dulcissima Costis,
Nam tibi Virgo, fide verum quia concipis alto
Corde deum, concessa mei consortia gnati.
Aspice divinam speciem, inviolabile corpus,
Insolitis radiis, insueta luce coruscum.
En tibi chara soror, tota quem mente petisti.

-- --

Praeside quo, quaecunque premant, secura malorum
Caelestem deges moribundo corpore vitam.
Chr: Ecce ego terrarum et pelagi dominator aquosi
Ac tot syderibus late rutilantis Olympi,
Filius omnipotens patris omnipotentis et haeres,
Sole recens orto, et rutilis formosior astris,
Quem penes est aeterna salus aeterna voluptas,
Aeterni amplexus, aeternique ardor amoris.
Mene petis? Nihil ulterius, nihil amplius optas?
Cat: Rex dulcis, dulcem diffundens undique amorem
Quanquam indigna tuo quo me dignare favore,
Te solum peto: nil aliud, nil apprecor ultra.
Da, precor, ut tecum vinclo sociata iugali
Aeternum vivens alios non secter amores.
Chr: Illius ergo sacro scelus illaetabile fonte
Dilue, Machari, nostri eluvione cruoris,
Quem rubicunda notant Pharii vada transita ponti
Et Iordanis aquae permotaque caelitus unda!
Mac:

-- --

Omne tuum imperium sequor, o rex maxime et ingens!
Chorus: Laudemus dominum caeli terraeque potentem,
Cuius habet nullos larga indulgentia fines!
Qui solus tenet imperium, quo cuncta reguntur.
O deus, o rex omnipotens, o summa potestas,
Te decet omnis honos, maiestas, gloria, regnum,
Costida da caelo irradiet tua gratia ab alto!
Laudemus dominum etc. 362 tota mente petivi] Cf. ad 369. 365sq.] BM 1,258sq. „Regia progenies“, dixit, „quia concipis alto / Corde deum, concessa tibi consortia divum.“ 368 luce coruscum] 1565. 369 tota … petisti] 363; Verg. Aen. 4,100 habes tota quod mente petisti. 375 Sole recens orto] Verg. Aen. 3,156. 376] Ov. am. 2,2,1 Quem penes est. 389–91] 395, 2070–72. 392] 1137, 1628. 393 te … honos] 2048. 394] 1138.
Chr: Corda lavante mei lota eluvione cruoris
Cede manum. Nam perpetuis in secula soli
Te mihi connubiis iungo, dico, spondeo, iuro.
En tibi dulce mei, nec inutile pignus amoris.
Cat: Atque ego Christe tibi, aeternis in secula soli
Meme connubiis iungo, dico, spondeo, iuro.
B. Vir: Serva virgo fidem sponso magis omnibus uni.
Si facias: te felicem magis omnibus unam,
Et fortunatam dicent venientibus annis.
Chorus: Veni in hortum meum soror, mea sponsa.


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic