Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Andridamia – Macharius – Catharina
Optime Machari, quo non praestantior alter
Ore ciere dei laudes, Christumque sonare:
-- -- Quid fers consilii? vel quid nunc restat agendum?
Nam tibi consiliis animum sapientibus aptum,
Indidit omnipotens rerum pater, optima factu
Consule Cathrinae, cui te decet omnia longe
Prospicere, atque animis venturos cernere casus.
Mac: Consulo, mortales ut dedignata
hymenaeos
Caelesti nubat sponso: magis omnibus unum
Hunc penitus totis adametque petatque medullis,
Qui solus tenet imperium, quo cuncta reguntur,
Cui comes est pax exsuperans, aeterna voluptas.
Cat: Sed quanam id fieri possit ratione,
docendum est.
Mac: Dicam. Hic sola manens ardentia vota,
precesque
Funde deo, ac precibus tollas super aethera mentem.
Sensibus ille tuis mox illabetur ab alto:
Quem praeter nihil ulterius, nil amplius optes.
Cat: Verum quid dicam? quae prima exordia
sumam?
-- -- Mac: Dices: Sancta parens, enixa puerpera
regem,
Mater virgo, mei, quaeso, miserere, tuumque
Fac videam gnatum caeli terraeque potentem!
Sim, precor, huic soli vinclo sociata iugali!
Cat: Sic faciam, vos interea paulisper
abite!
331sq.] 697sq. 335 habent … recursus] Ov. met. 9,594
obruor oceano, neque habent mea vela recursus. 336] Ov. met. 15,185. 337
quo … alter] Verg. Aen. 6,164. 346 penitus ... medullis] 362; Claud.
28,78 et penitus totis inolevit Roma medullis. 347] 391, 796, 805, 2072;
Manil. 1,27 quo cuncta reguntur; Carmelianus 577 cuius nutu sata cuncta
reguntur? 348 aeterna voluptas] 376. 353 nihil … optes] 378; Hor. epist.
1,2,46 nihil amplius optet. 354] Verg. Aen. 4,284 quae prima exordia
sumat? 355] Sedul. carm.pasqu. 2,63 Salve, sancta parens, enixa puerpera
regem. 356] 704 Ah virgo miserere tui, miserere tuorum!; 723 miserere
mei pereuntis; 732 Non matris miserere tuae tantique doloris; 1177 Ah
miserere tui; 2014 O virgo miserere mei, miserere precantis; C 389; Ov.
epist. 12,81 O virgo, miserere mei, miserere meorum; BM 2,706 Ah
miserere tui, saltem miserere tuorum. 357 caeli terraeque potentem] 389,
804, 1341, 1630 caeli, terraeque marisque potentem, 2070; BM 3,454 coeli
terraeque potentem et 2,28 maris terraeque potentem. 358 vinclo ...
iugali] 382.
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|