Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Bilicic, Stjepan (floruit 1450) [1450, Sibenik]: Scripta varia, versio electronica, Verborum 887, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - fabula; prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [bilicic-s-cronica.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Miraculum de uno rustico mortuo.

Rusticus quidam nunqam uolebat aliquid audire de deo. Mortuus est. Cum autem ad ecclesiam esset delatus, Sacerdos et alii clerici officia legendo et cantando circa corpus peragerent. Fatentes quod ymago crucifixi cepit obturare aures suas manibus a cruce separatis. Quod cum omnes circumstantes aspicerent mirabantur. Tunc sacerdos ait ad populum: Scitis quale signum est hoc. vos scitis, quod iste qui hic iacet nunquam voluit audire verbum dei. et ideo modo est in manu dyaboli. Idcirco sic obturavit aures suas ne audiat preces quas pro eo fundimus. Et cessaverunt omnes orare, quia preces vel orationes pro dampnatis deus non exaudit.

Explicit.
Vade retro

Vade porro


Bilicic, Stjepan (floruit 1450) [1450, Sibenik]: Scripta varia, versio electronica, Verborum 887, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - fabula; prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [bilicic-s-cronica.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.