Abrahamus Jacobus Penzel Adamo Barichevich s. p. d.
Zagrabiam
Nundinas hodie celebramus Aemonae, dulcissime rerum, et ita ut penes Romanos olim
non fas praetori fuit per Nundinarum dies agere cum populo, ita et noster
Academicus Senatus nefas professoribus putavit per dies cum discipulis agere,
quare otio destinati sunt, quo, ut fieri plerumque solet, maxima pars vel eorum
qui discunt, vel eorum qui docent non tam utuntur, quam abutuntur. Ego vero,
caput jucundissimum, non abutor otio quod nactus sum, sed id respondendis
litteris tuis impendam, ad quas memini me ultimis meis non satis accurate
respondisse. Occasionem enim arripiens de Gothis tot, tantaque de iis blateravi,
ut majora, amplioraque nec charta spacium, nec praescripti litteris limites
caperent. Satisfaciam igitur pro virili quaestionibus tuis, et iam ad ea
epistolii tui capita veniam, quae tacendo praeterisse recordor. Ac primo quidem
de nummis deliciis meis. In media Germania, (vel si Graece mavis,
ut tanto facilius barbarorum patriam agnoscas) ἐν μέσῳ τῆς
Κελτικῆς, numquam hujus generis cimelia videram, nisi unum alterumque in
bibliothecis, quas a prima juventute inde, maxima cum solertia visitavi.
Contigerat igitur mihi, unum alterumque antiquorum nummorum vidisse, antequam
Cracoviam adire. Hic in clientela potentissimae familiae Soltÿkianae receptus,
ad convictum decani Cracoviensis admissus sum, qui praeter ingens Naturalis
Historiae Musaeum, comparaverat sibi nummos nonnullos antiquos, quorum numerus
ad trecenos adscendere potuit. Possessor hujus Musaei Historiae Naturalis satis
peritus, ne γρῦ quidem de antiquitatibus sciverat. Eratque nemo
tunc temporis Cracoviae, qui vel unum in Vespasiani τύπῳ
apicem legere potuisset. Me igitur adiit decanus jussitque ut suos
sibi nummos disponerem, legerem, describerem, explicarem. Feci hoc ut potui, et,
siquidem libris adjutus, praeviaque aliqua historiae antiquitatisque notitia
instructus, ut credere audeo, non satis infeliciter. Hoc primum meum tÿrocinium
fuit, quod in re nummaria posui, similis tunc prorsus eunuchis, qui lustrant,
examinant, iudicant feminas, quas ipsi tamen non habent. Sic ego omnino
destituebar nummis. Nec Silesia, ubi triennium post vixi, et ex qua huc
profectus sum, fecundior nummis Polonia. Tandem providentia fessum iactatumque
me viarum militiaeque, hic pedem figere jussit. Vix triduum hic eram, et ecce
casu penes Lienhartum (νὺν ἐν ἁγίοις, hunc puto, qui
Historiam Carnioliae Germanice scripsit) ἔκτυπον video Valentiniani. Ardeo ad vultum ignoti mihi
imperatoris, (nam Soltÿkius meus nullum Valentinianum habuerat) felicemque
possessorem ejus praedico. Quid multa? Risit Lienhartus, Valentinianum mihi
dedit, et sic ingenti me mactavit thesauro. Moris mihi erat hunc Valentinianum
diligenter in sacculo portare, passimque cuicumque obvius factus fuerim,
monstrare. Risere me homines, sed tamen nunc hic nunc alter unum alterumque
obolum adjecit, et sic gaza mea pedetentim paulatim crevit. Sed cur detineam te
diutius his nugis, vir doctissime? Praesens aes meum ad millenarium numerum
excrevit. Noli tamen in eo certum quendam scopum, integritatem aliquam
exspectare. Collegi nummos non ut volui, sed ut potui. Attamen in argento
ditissimus sum Antoninorum, de quibus vix ac ne vix quidem unus mihi defuerit
annus, in aere Constantinus regnat, cum familia ejus, et Valentiniani, quos
adhuc nondum satis dignoscere posse, ingenue sed cum pudore fateor. Habeo
Vetranionem quem meae collectionis rarissimum puto atque de
tyrannis Tetricum, Posthumum aliumque adhuc, qui nunc
statim non succurrit nec quaerere juvat. Possideo praeterea
bracteatas nonnullas. Porro aes medium Tergesti, Aquilejae etc.
cusum, nummos modernos etc. quorum omnium catalogum per ferias has autumnales
confeci. Sed ab eo tempore inde rursus ad ducentos nummos congessi, quos
describere per angustias temporis nondum licuit. Catalogum meum Tibi, quamprimum
occasionem nactus fuero, transmittam. Hanc vero praestolare debeo. Nam res non
tanti est, ut veredariis vel ego, vel etiam tu solvere vellemus. Bibliopola vero
noster Kornius, homo honestissimus, providebit de occasione atque
tunc catalogum addam quoque specimen Catalogi critici, quem
scribere incepi, et de quo candidum sincerumque tuum judicium sine felle quidem
ut par est, sed etiam sine ullis verborum lenociniis expecto.
Amabo, Dombajus vester qualis homo est? Ego illum nonnulla de rebus
Slavicis, hoc est de iis Slavicae linguae dialectis quaesivi, quae in provinciis
Turcarum imperio subjectis loquuntur. Addidi quoque orientalia nonnulla,
Arabicis characteribus scripta, quae ipse, qui minus adsuetus manuscriptis
orientalibus sum, quamquam impressa lego, legere non potis eram, rogo te, mi
Barichevichi, pro amicitia tua, ut mihi remittat transmissa, si explicare nolit.
A te autem enixe oro, velis eji, quem Croaticis muneribus ditasti, viam ad
minimum pondere, ut aliquid de Slavonica, Dalmaticaque lingua accipere possit.
Fuisti ipse Sisciae, ut scribis, non est ibi, vel ubicumque alias bibliopola
honestus, ad quem ea de re litteras dare possem? Porro: extantne libri in lingua
Bulgarica Bosnensive scripta? Differt provinciarum harum dialectus a Croatica,
et quomodo differt? Kornigii grammaticam de qua scribis, avide
exspecto, et velim iunges illam ei, quem mihi destinasti fasciculo. Non tamen
velim putes ideo me omnem decoxisse pudorem. Non gratis eam exspecto, (licet
munuscula tua mihi mellitissima sint) indica quaeso pretium, facili modo per
Kornium bibliopolio episcopi vestri solvam, libens solvam, lubens, et animo quam
gratissimo.
Tu igitur, miser, perfidia puelluli perdidissimi numismata, ego his feriis
ratione 50 florenorum sphaerarum par emeram. Puer admota nimis prope lucerna non
quidem cremavit earum unam, attamen foede maculavit.
Katanchichii epistolas avide exspecto, non quidem ab officio ejus, (nam si par
pari referre vult, non intra anni spatium respondere debet) sed ab ejus
humanitate, adjiciet forsitan etiam specimen suum, ut iam aliis opusculis facere
non dubitavit. Fac si potest fieri, ut Blaskovichius, nisi litterae meae eum
irritarunt, transmittat reliqua Historiae Illÿricae volumina, cui ut ego modo
prius volumen ex ejus benevolentia accepi.
Vale, mi Barichevichi, et me tibi
quam commendatissimum habe.
Aemonae
a. d. VI. Kal. Febr. MDCCXCVI.