Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Dixeram supra me intra Gothos habitare. Ea φράσει quid
significare voluerim, iam explicabo. Nimirum lingua Mesogothica mihi in deliciis
est, nec unquam transiit dies, quo non aliquam Codici argentei
particulam, vel saltem libellum ad explicationem ejusdem pertinentem perlegerim.
Linguam Germanicam a matre, ita ut canis latratum, didici, excolui eam assiduo
studio, atque quod maximum est, comparatione antiquiorum dialectorum. Slavicas
denique linguas calleo, si quis alius, licet nec Carniolice, nec Croatice loqui
possim. Nam Slavos vidi: 1. haud procul a patria mea; in Lusatia Superiori circa
Budissinam urbem atque Gorlitzam; 2. Cassubos in Pomerania; 3.
Polonicae linguae dialectum: α) in Regno Borussiae, β)
in ipsa Polonia, γ) in Silesia Superiori, δ)
Russos tam in proprie sic dicta Moskovia, quam in Ruthenia; 5.
Bohemos cum Moravis atque nunc tandem 6.
Carniolos. Ut igitur ad id redeam, unde excurrit oratio mea. Credo
semper me de linguis Slavicae, Germanicaeque dialectis, indole, verba facere,
ita posse, ut pro rostris dicens, non vero terra filius, habendus sim. Atque
tunc sancte pronunciabo: linguam Slavicam Germanicamque unam eandemque esse, nec
extare ullam, in alterutra lingua vocem cujus radix non ex alterutra (fit venia
verbo) possit derivari. De ea re, de qua scribo, e mea sententia certus sum. Ast
tu fortasse ridebis? et proh dolor, testimoniis, disquisitionibusque haec
epistola non potest onerari, quippe qua iam praeterea nimis diu otium tuum
detinui.
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
|