Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De Gothis candide, et ut sentio, agam, licet hic strictim meam modo
sententiam enunciare possim, quam justa argumentationum serie fulcire, res non
quidem altioris indaginis. Nam inter Gothos habito, ast majoris otii foret. Ut
ab Herodoto totius historiae patre incipiam, penes eum invenio
Tÿragetas, circa Danastris, et Massagetas, circa
Gihunis ostia. Colligo exinde, exigua, fateor, verisimilitudine fultus, Graecos,
omnes populos ultra Istrum habitantes, Getas vocitantes. Fateor
istam veri speciem valde exiguam esse, quo, exinde, quia hinc versus occidentem,
illinc versus orientem, utrinque Getae habitant, concludi: omnem hanc interamnam
regionem a Getis habitatam fuisse. Ast sunt nonnulla, quae, ut ita sentiam,
faciunt. Primo e diuturno antiquae geografiae studio didici, veteres geographos
finxisse sibi, nescio quam imaginariam lineam borealem, qua omne totius
septentrionis spatium, quantumcumque patet, inter brevissimos, ita Dii me ament!
cancellos coerctarunt, rescindentes nimirum ab orbe suo boreali, omne quodcumque
a polo inde, hinc ad Istrum, (Herodotum loquor, Romanos si velis, me
Albim scripsisse vel Vistulam cogita) illinc ad
Jaxartem protendebatur. Erat igitur arctis limitibus inclusa terra eorum
borealis talis fere, qualem Galli adhuc hodie habent, ubi le paÿs de
Nord appellant, (nam ego, mi Barichevich, tibi sancte affirmo, me, dum
Cracoviae degebam, ab amico Parisiensi rogatum fuisse, vellem illi opitulari, ut
debitor Holmiensis, nomen suum penes tabulas suas solveret) nec mirandum igitur
prorsus si totum hunc tractum ab uno eodemque populo Getarum habitatum putavere:
imo mirandum potius, nos quibus historiae lux multo clarior adfulsit, ante pauca
adhuc decennia totam hunc tractum Tataris adscribere potuisse adeo ut Tatari in
vicinia ostiorum Istri Gihunisque rursus forent (scis vero Gihunem,
Oxum (Jaxartem) esse antiquiorem, Caspio mari ab oriente
illabentem). Interea tamen multis rationibus ductus censeo: nomen Getarum
proprie ad hos pertinuisse, qui ab Istro inde usque ad Tÿram vel Danastrin
habitarunt. Ab his Getis Graecos et litteras, et religionem, et reliqua
accepisse omnia, testis est locupletissimus, ut alia omnia taceam, Plato in
Cratÿlo. Victorias quas Lucullus ac Pompejus postea, contra
Mitridatem reportavere, jusserunt Odino, patriam suam terra, alio
calente sole, mutare, hinc septentrionem tendens, Scaviam venit, quae pars est
Sueciae maxime meridionalis. Hinc emersere, mox pullulavere, Getarum coloniam
versus occidentem, Germaniam puto, persuasum habeo. Nam ego, ad me quod
pertinet, numquam puto, aevo caesariano (aut saltem non longe ante illum)
Geticam prolem in Germania viguisse, sed de tota facie orbis antiqui
septentrionalis fere sic statuo. Erant α) Getae,
quibus iam limites descripsi, β) Celtae, versus
occidentem longe lateque per totam Hispaniam, Galliam, Italiamque, Germaniamque
habitabant, nec his populis ulla, ne minima quidem loquela cum Getis similitudo,
γ) Esthones quos Quenos Islandi
appellant, habitabant ibi ubi nunc Suecia etc. Victi a victricibus Getarum armis
usque ad intima Maris Glacialis recessus recedere, ubi adhuc hodie sub Fennonum
Lapponumque nominibus consident. Pars eorum felicior, successu temporis
Pannoniam invadit ibique rem Hungarorum publicam constituit. Sic se res habet,
dulcissime rerum, atque veram Ungarorum originem eccum! Rogo tamen etiam atque
etiam, ut haec tibi retineas, ne Katanchichius aliquid exinde resciscat, cujus
nunc officium est placere Ungaris, qui πῦρ καὶ
λᾶρ pugnant se Lappones non esse. Cum vero ego Europam universam
tribus his distribuerim populis: 1. Getis, 2. Celtis,
3. Quenis; jure quodam tuo rogare poteris: Slavis meis equid
facies? Ego vero candide et aperte pronunciabo: prisco tempore non diversae ne
sejunctae a se invicem gentes Geticae, Slavicaeque fuere. Una erat eademque
atque illa communis patria amborum. Id quod linguae eorum mirifice ostendunt.
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
|